Q. HORATIUS FLACCUS OPERA ET COMMENTARII
CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

horati vita a porphyrione


Qui(ntus) <H>oratius Flaccus poeta lyricus libertino 1 patre natus patria enusia ortus, dubium Apulus an Lucanus, ut ipse confitetur:

Nam Venusinus arat finem sub utrumque
colonus,

puer admodum Romam cum parente migrauit, ut ipse dicit:

Romae nutriri mihi contigit atque doceri.

Quem cum pater misisset in ludum litterarium, paucissimis eruditus inpensis angustias patris uicit ingenio. Athenas petit iuuenis, et ibi interpellantibus sese ciuilibus bellis Bruti secutus est partes. A quo militia tribunatus honoratus non, ut ceteri, in partibus uictis perseuerauit; sed captus a Caesare, cum carmini incumberet, [et] post magnum tempus beneficio Maecenatis non solum seruatus, sed etiam Caesari in amicitiam traditus. Vnde in honorem Maecenatis quaedam scripsit, ut:

Maecenas atauis edite regibus

et beniuolentiam Caesaris carmine prosecutus, ut est illud:

Neu sinas Medos agitare inultos
Te duce, Caesar.

Scripsit lyrica, carminis auctorem secutus Alceum, quem in opere suo ita iactat:

Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos,

artis poeticae unum, epodon unum, epistularum duos, sermonum duos <libros>, Lucil[l]ium secutus antiquissimum scriptorem, cuius ita meminit dicendo:

Lucili ritu[m] nostrum melioris utroque,

et saeculare carmen, quod celebratu<r> publicis uotis, felix 30 futurum posteri[u]s omen.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER MMDCCLX MMDCCLXVII