Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae ii i


nam opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,

res Italas armis tuteris, moribus ornes,

legibus emendes, in publica commoda peccem,

si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

5 Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,

post ingentia facta deorum in templa recepti,

dum terras hominumque colunt genus, aspera bella

conponunt, agros adsignant, oppida condunt,

ploravere suis non respondere favorem

10 speratum meritis. diram qui contudit hydram

notaque fatali portenta labore subegit,

comperit invidiam supremo fine domari.

urit enim fulgore suo qui praegravat artis

infra se positas; exstinctus amabitur idem:

15 praesenti tibi maturos largimur honores

iurandasque tuum per numen ponimus aras,

nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.

sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno

te nostris ducibus, te Grais anteferendo,

20 cetera nequaquam simili ratione modoque

aestimat et, nisi quae terris semota suisque

temporibus defuncta videt, fastidit et odit,

sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,

quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum

25 vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,

pontificum libros, annosa volumina vatum

dictitet Albano Musas in monte locutas.

si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque

scripta vel optima, Romani pensantur eadem

30 scriptores trutina, non est quod multa loquamur:

nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;

venimus ad summum fortunae: pingimus atque

psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.

si meliora dies, ut vina, poemata reddit,

35 scire velim, chartis pretium quotus adroget annus.

scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter

perfectos veteresque referri debet an inter

vilis atque novos? excludat iurgia finis.

est vetus atque probus, centum qui perficit annos.’

40 quid? qui deperiit minor uno mense vel anno,

inter quos referendus erit? veteresne poetas

an quos et praesens et postera respuat aetas?

iste quidem veteres inter ponetur honeste,

qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.’

45 utor permisso caudaeque pilos ut equinae

paulatim vello et demo unum, demo etiam unum,

dum cadat elusus ratione ruentis acervi

qui redit ad fastus et virtutem aestimat annis

miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.

50 Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,

ut critici dicunt, leviter curare videtur

quo promissa cadant et somnia Pythagorea;

Naevius in manibus non est et mentibus haeret

paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema.

55 ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert

Pacuvius docti famam senis, Accius alti,

dicitur Afrani toga convenisse Menandro,

Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,

vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.

60 hos ediscit et hos arto stipata theatro

spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas

ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.

interdum volgus rectum videt, est ubi peccat:

si veteres ita miratur laudatque poetas,

65 ut nihil anteferat, nihil illis conparet, errat;

si quaedam nimis antique, si pleraque dure

dicere credit eos, ignave multa fatetur,

et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo.

non equidem insector delendave carmina Livi

70 esse reor, memini quae plagosum mihi parvo

Orbilium dictare; sed emendata videri

pulchraque et exactis minimum distantia miror.

inter quae verbum emicuit si forte decorum,

si versus paulo concinnior unus et alter,

75 iniuste totum ducit venditque poema.

indignor quicquam reprendi, non quia crasse

conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper,

nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci.

recte necne crocum floresque perambulet Attae

80 fabula si dubitem, clament periisse pudorem

cuncti paene patres, ea cum reprendere coner,

quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:

vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,

vel quia turpe putant parere minoribus et quae

85 inberbes didicere, senes perdenda fateri.

iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,

quod mecum ignorat, solus volt scire videri,

ingeniis non ille favet plauditque sepultis,

nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit.

90 quod si tam Graecis novitas invisa fuisset

quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet

quod legeret tereretque viritim publicus usus?

ut primum positis nugari Graecia bellis

coepit et in vitium fortuna labier aequa,

95 nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,

marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,

suspendit picta voltum mentemque tabella,

nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;

sub nutrice puella velut si luderet infans,

100 quod cupide petiit, mature plena reliquit.

[quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?]

hoc paces habuere bonae ventique secundi.

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa

mane domo vigilare, clienti promere iura,

105 cautos nominibus rectis expendere nummos,

maiores audire, minori dicere per quae

crescere res posset, minui damnosa libido.

mutavit mentem populus levis et calet uno

scribendi studio: pueri patresque severi

110 fronde comas vincti cenant et carmina dictant.

ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,

invenior Parthis mendacior et prius orto

sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.

navem agere ignarus navis timet, habrotonum aegro

115 non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est

promittunt medici, tractant fabrilia fabri:

scribimus indocti doctique poemata passim.

hic error tamen et levis haec insania quantas

virtutes habeat, sic collige: vatis avarus

120 non temere est animus: versus amat, hoc studet unum;

detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;

non fraudem socio puerove incogitat ullam

pupillo; vivit siliquis et pane secundo,

militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,

125 si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.

os tenerum pueri balbumque poeta figurat,

torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem,

mox etiam pectus praeceptis format amicis,

asperitatis et invidiae corrector et irae;

130 recte facta refert, orientia tempora notis

instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.

castis cum pueris ignara puella mariti

disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?

poscit opem chorus et praesentia numina sentit,

135 caelestis inplorat aquas docta prece blandus,

avertit morbos, metuenda pericula pellit,

inpetrat et pacem et locupletem frugibus annum:

carmine di superi placantur, carmine Manes.

agricolae prisci, fortes parvoque beati,

140 condita post frumenta levantes tempore festo

corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem

cum sociis operum et pueris et coniuge fida

Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,

floribus et vino Genium memorem brevis aevi.

145 Fescennina per hunc inventa licentia morem

versibus alternis opprobria rustica fudit,

libertasque recurrentis accepta per annos

lusit amabiliter, donec iam saevos apertam

in rabiem coepit verti iocus et per honestas

150 ire domos inpune minax. doluere cruento

dente lacessiti; fuit intactis quoque cura

condicione super communi; quin etiam lex

poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam

describi: vertere modum, formidine fustis

155 ad bene dicendum delectandumque redacti.

Graecia capta ferum victorem cepit et artis

intulit agresti Latio. sic horridus ille

defluxit numerus Saturnius et grave virus

munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum

160 manserunt hodieque manent vestigia ruris.

serus enim Graecis admovit acumina chartis

et post Punica bella quietus quaerere coepit,

quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.

temptavit quoque rem si digne vertere posset,

165 et placuit sibi, natura sublimis et acer;

nam spirat tragicum satis et feliciter audet;

sed turpem putat inscite metuitque lituram.

creditur, ex medio quia res accersit, habere

sudoris minimum, sed habet comoedia tanto

170 plus oneris, quanto veniae minus. adspice, Plautus

quo pacto partis tutetur amantis ephebi,

ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,

quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,

quam non adstricto percurrat pulpita socco.

175 gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc

securus, cadat an recto stet fabula talo.

quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,

exanimat lentus spectator, sedulus inflat:

sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum

180 subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me

palma negata macrum, donata reducit opimum.

saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,

quod numero plures, virtute et honore minores,

indocti stolidique et depugnare parati,

185 si discordet eques, media inter carmina poscunt

aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.

verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas

omnis ad incertos oculos et gaudia vana.

quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,

190 dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;

mox trahitur manibus regum fortuna retortis,

esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,

captivum portatur ebur, captiva Corinthus.

si foret in terris, rideret Democritus, seu

195 diversum confusa genus panthera camelo

sive elephans albus volgi converteret ora;

spectaret populum ludis attentius ipsis,

ut sibi praebentem nimio spectacula plura;

scriptores autem narrare putaret asello

200 fabellam surdo. nam quae pervincere voces

evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?

Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum:

tanto cum strepitu ludi spectantur et artes

divitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor

205 cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.

dixit adhuc aliquid?’ ‘nil sane.’ ‘quid placet ergo?’

lana Tarentino violas imitata veneno.’

ac ne forte putes me quae facere ipse recusem,

cum recte tractent alii, laudare maligne:

210 ille per extentum funem mihi posse videtur

ire poeta meum qui pectus inaniter angit,

inritat, mulcet, falsis terroribus inplet,

ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.

verum age et his, qui se lectori credere malunt

215 quam spectatoris fastidia ferre superbi,

curam redde brevem, si munus Apolline dignum

vis conplere libris et vatibus addere calcar,

ut studio maiore petant Helicona virentem.

multa quidem nobis facimus mala saepe poetae

220 ut vineta egomet caedam meacum tibi librum

sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum

siquis amicorum est ausus reprehendere versum;

cum loca iam recitata revolvimus inrevocati;

cum lamentamur non adparere labores

225 nostros et tenui deducta poemata filo;

cum speramus eo rem venturam, ut simul atque

carmina rescieris nos fingere, commodus ultro

arcessas et egere vetes et scribere cogas.

sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis

230 aedituos habeat belli spectata domique

virtus, indigno non committenda poetae.

gratus Alexandro regi magno fuit ille

Choerilus, incultis qui versibus et male natis

rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.

235 sed veluti tractata notam labemque remittunt

atramenta, fere scriptores carmine foedo

splendida facta linunt. idem rex ille, poema

qui tam ridiculum tam care prodigus emit,

edicto vetuit, nequis se praeter Apellen

240 pingeret aut alius Lysippo duceret aera

fortis Alexandri voltum simulantia. quodsi

iudicium subtile videndis artibus illud

ad libros et ad haec Musarum dona vocares,

Boeotum in crasso iurares aere natum.

245 at neque dedecorant tua de se iudicia atque

munera quae multa dantis cum laude tulerunt

dilecti tibi Vergilius Variusque poetae

nec magis expressi voltus per aenea signa

quam per vatis opus mores animique virorum

250 clarorum adparent. nec sermones ego mallem

repentis per humum quam res conponere gestas

terrarumque situs et flumina dicere et arces

montibus inpositas et barbara regna tuisque

auspiciis totum confecta duella per orbem

255 claustraque custodem pacis cohibentia Ianum

et formidatam Parthis te principe Romam,

si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvom

carmen maiestas recipit tua nec meus audet

rem temptare pudor quam vires ferre recusent.

260 sedulitas autem, stulte quem diligit, urget,

praecipue cum se numeris commendat et arte.

discit enim citius meminitque libentius illud

quod quis deridet quam quod probat et veneratur.

nil moror officium quod me gravat ac neque ficto

265 in peius voltu proponi cereus usquam

nec prave factis decorari versibus opto,

ne rubeam pingui donatus munere et una

cum scriptore meo capsa porrectus operta

deferar in vicum vendentem tus et odores

270 et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.


Composuit: 737 A.U.C. (17 ÂÑ), non post.. Systema: versus heroi. Appellatur: Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus). Nomenclatura: 1 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 2 Italus; 5 Castor Et Pollux; 5 Liber; 5 Pollux; 5 Romulus; 10 Hercules; 10 Hydra; 19 Graius; 24 Decemviri; 25 Gabii; 25 Sabinus; 27 Albanus; 27 Musae; 28 Graecus; 33 Achivi; 49 Libitina; 50 Ennius (Q.); 50 Homerus; 52 Pythagoreus; 53 Naevius (Cn.); 56 Accius (L.); 56 Pacuvius; 57 Afranius; 57 Menander; 58 Epicharmus; 58 Plautus (T. Maccius); 58 Siculus; 59 Caecilius Statius; 59 Terentius; 62 Livius Andronicus; 68 Iuppiter; 71 Pupillus (L. Orbilius); 79 Atta (T. Quinctius); 82 Aesopus; 82 Gallus (Q. Roscius); 86 Numa; 93 Graecia; 112 Parthi; 133 Musae; 138 Manes; 143 Silvanus; 143 Tellus; 144 Genius; 157 Latium; 162 Punicus; 163 Aeschylus; 163 Sophocles; 163 Thespis; 173 Dossennus; 177 Gloria; 193 Corinthus; 194 Democritus; 202 Garganus; 202 Tuscus; 207 Tarentinus; 213 Thebae; 216 Apollo; 216 Bibliotheca Palatina; 218 Helicon; 231 Athenae; 232 Alexander; 233 Choerilus; 234 Philippus; 239 Apelles; 240 Lysippus; 243 Musae; 244 Boeotus, Boeoticus; 247 Maro (P. Vergilius); 247 Varius (L.); 255 Ianus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. cvm tot svstineas et tanta negotia solvs. Apparet hunc librum, ut supra diximus, hortatu Caesaris scriptum esse. Cuius rei etiam Suetonius auctor est. Nam apud eum epistula inuenitur Augusti increpantis in Horatium, quod non ad se quoque plurima scribat. Ergo hic principium cum laude imperatoris, et ab excusatione, quod illum nol[u]it occupatum in rep(ublica) suis inpedire sermonibus. Totaque sententia huius epistulae de poetis est ad hoc, ut subtiliter in eorum fauorem Caesarem moueat. Dicit enim Horatius Augusto soli contigisse, ut inuidiam uirtute uiuus euinceret, ceterum autem anti[n]qua nouis melioribus anteponi.

1. cvm tot svstineas. Totus hic est sensus: Cum tantis rebus detinearis, o Caesar, remp(ublicam) laedere [s]est tempora tua, quae omnium commodis inpendenda sunt, longo sermone morari.

3. in pvblica commoda. Per hoc pulchrior est laus. Et incerta distinctio est: utrum ‘emendes in publica commoda’ an ‘in publica commoda peccem’.

4. morer tva [ni] tempora. Occupem teneamque te, cuius omne tempus in publica commoda consumendum est.

5. romvlvs et liber. Laudata uirtute Caesaris laudat etiam felicitatem, qua dicit huic soli contigisse, ut inter homines etiam nunc posito iam diuini honores decernantur, quod nulli concessum sit horum, quos enumerat, hoc est, Romulo Libero Castori et Polluci, et cum his Herculi. Et est ordo: Romulus et Liber dum terras hominumque c. g. a. Nam illi, de quibus supra dixit: // Post ingentia facta deorum in templa recepti, sunt.

8. agros adsignant. Hoc est: colonias deducunt conduntque urbibus milites suos.

9. ploravere. Plus dixit quam ‘doluerunt’.

10. diram qvi[s] cont. hi. Hercules scil(icet). Et bene hoc elegit, quod inter labores eius uel maximum fuit.

11. nota portenta. Quae sunt in XII Herculis laboribus diffamata.

11. fatali labore. Vtrum quem ad modum Vergil(ius) dixit: // Vt duros mille labores // Rege sub Eurysteo fatis Iunonis, an [fatali], pro capitali ac molesto, ut ipse alibi: // [Pl]Ilion Fatalis incestusque iudex.

12. svpremo fine, id est morte. Et est sensus: expertus est inuidiam tunc finiri, cum etiam uita finitur.

13. vrit enim fvlgore svo. Rationem exponit, propter quam minus coluntur uiui, qui uirtute ceteris antecellunt, post obitum diliguntur. Grauis est enim, inquit, inferioribus et infra positis nocet, qui artibus bonis ceteros uincit; is [sed] requiritur tamen ac desideratur extinctus.

13. vrit enim fvlgore. Splendore quo fulget, et bene [urit] ad fulgorem rettulit.

15. praesenti. Viuenti, sed splendidius hoc est quia glossematicos.

15. matvros. Adceleratos uel oportunos meritis tuis atque [maturos] ait recte. Aliis enim non maturi, sed seri honores dati sunt.

16. ivrandasqve ac per hoc: diuinos tibi honores decernimus.

17. nil oritvrvm a. Et hoc splendidius quam si ‘nasci habere’ uel ‘natum esse’ dixisset. Oritur enim sol, et oriri lux dicitur.

18. sed tvvs hic popvlvs. In hac sola re sapit, quod in te recte uidet, in ceteris autem peccat, qui nil optimum nisi antiquum putat et sui temporis uniuersa contemnit.

21. terris semota s. Vetera ac demortua.

21. svis // temporibvs defvncta. Ea, quae sua tempora conpleuerint ac finierint.

22. fastidit et odit. Auxesis; plus enim [odit] quam [fastidit].

23. sic favtor vetervm. Vsque adeo ueteribus fauens, ut etiam legum XII tabulas a decemuiris scriptas et foedera uel cum Sabinis uel cum Gabinorum populo sub regibus facta, quae nunc Romanis ob austeram et rancidam uetustatem, Latina non esse uideantur ita pulchra existimet, ut ea Musis in Albano monte loquentibus dicat esse prolatiua, et non iam disertorum hominum, sed Musarum etiam [in]uideatur oratio.

26. pontificvm libros. Vtrum annales, an ius pontificale signif(icat)?

26. annosa volvmina vatvm. Veteris Marcii uatis Sibillaeque et similium.

27. albano monte. Cur [in Albano monte]? Vtique propter uetustatem, quod ante Romam Alba regnauit.

28. si qvia graecorvm svnt. Haec tota sententia usque [miratur nihil] [n][i][s][i quod Libit][in][a sacrauit] hunc sensum continet: si ideo carmina Latina[nti] antiquissima quaeque laudantur, quia antiquissimi quique [an] Graecorum optime scripserunt, eo res redit, ut secundum eandem aestimationem, in qua doctrina, non tempus quaeritur, [eandem] debeat et Romanus poeta statim placere, qui bonus est. Quod si non est, quid multa[ta] men[e]tiamur, ut illi, qui, quae manifesta sunt, negant? Non solum enim adsecuti doctrinam sumus, uerum etiam Graecos uicimus. Sin autem tempus et uetustas in carmine tamquam in uino sunt inquirenda, uelim scire, quotus annus prob[r]um carmen efficiat. Quo ipso facile demonstratur stultitiae esse tempora [tur] in libris considerare, non meritum.

29. eadem trvtina. Eodem examine, eodem iudicio, eadem aestimatione.

31. nihil. Quae sunt, negant. Nam constat intra oleam et extra nucem esse duritiam.

32. venimvs ad svmmvm fort. Vtrum ‘imperio’ an ‘et ceteris rebus, quas enumerat’? Non habet, inquit, quod nobis amplius fortuna iam praestet. Ergo et perfecti poetae sumus. Sed hoc intellegi quam dici se maluit.

36. qvi decidit. Qui defunctus est.

38. exclvdat ivrgia finis. Tamquam tacentem urguet ad numerum annorum significandum. Pone, inquit, finem et iam nulla contentio est.

39. est vetvs atqve probvs. Hoc quasi ex alia persona dicitur.

40. qvid qvi deperiit. Hoc Horatius ex persona sua dicit.

41. veteres: bonos.

8. an qvos et praesens et postera r. ae. Malos.

43. iste qvidem veteres. Hoc ex alia persona.

45. vtor permisso. Ex sua.

45. cavdae . . . vt eqvinae id est: singulos.

47. dvm cadat elvsvs. Tam diu singulos annos detraham, donec paulatim subducto aceruo numeri decipiatur elusus, qui ad summum tempor(um) uocat poetas. Et hoc uincet uel in augendis uel in minuendis aceruis.

48. qvi redit ad fastos. Qui per consules annorum colligit numerum.

49. miratvr. Et qui nihil laudat nisi quod [d]elatum fuerit et sepultum. Mire[r] ergo dictum et facete [Libitina et sa][c][rauit], quasi ab ipso feretro uenerationem acceperit poeta defunctus.

51. leviter cvrare videtvr. Securus iam de prouentu suae laudis est Ennius, propter quam ante sollicitus in principio annalium suorum somnio se scripsit admonitum, quod secundum Pythagorae dogma anima Homeri in suum corpus uenisset. Facete autem [somnia Pythagorea] dixit, ut ipsum etiam Pythagoram cum sua sibi[met] metempsychosi ridere uideatur.

51. leviter cvrare. Securus esse.

52. qvo cadant. Quem successum habeant. Ostendere autem uult sine difficultate poetas ueteres solere laudari.

52. somnia pythagorea. Sunt libri annalium.

55. ambigitvr . . . avfert pacvivs docti f. s. Cum ambigitur, uter utro sit prior, ambo laudantur. Nam Pacuius famam docti[s] aufert atque consequitur Sophoclis, Accius Aeschyli Euripidis, qui dicendi sunt alti. Alii sic accipiunt, tamquam senilis a doctrina et gloria adscribatur Pacuio, Accio uero altitudo ingenii sublimitasque uerborum. An ambo senes gloriam consequuntur, alter docti, alter alti tragoediographi?

57. dicitvr afrani toga. Bene; togatas enim scripsit Afranius, in quibus Menandri stilum uidetur imitatus.

59. vincere caecilivs gravitate, terentivs arte. Vtrum alterutrum uincit, an ceteros uniuersos?

60. hos ediscit. In scholis.

60. et hos arto[s] stipata: in spectaculis.

61. habet. Credit, ducit, existimat.

62. ad nostrvm tempvs l. s. a. a. Ordo est: ab aeuo Liui scriptoris usque ad nostrum tempus [L. s. a. a. Ordo est ab aeuli scriptoris usque] quaedam rect[a]e, quaedam praue iudicat populus. Liuium autem dicit Andronicum, qui primus omnium Latinas fabulas scripsit.

64. si veteres ita miratvr. Hoc peccat.

66. si qvaedam nimis antiqve. Hoc rec[ep]tum.

67. ignave: humiliter.

68. et iove ivdicat aeqvo. Propitio [et propitio et] si[bi] quidem Ioue irato fit, ut errent homines ac delirent.

69. non eqvidem insector. Quod uitium est [et] obtrectantis [est] hominis.

69. delenda [l. e. f.] Faceta subtilitas. Non censeo, inquit, dele[ga]ndum Liuium, et hoc illi honoris causa defero propter uetustatem. Ex libris eius saeuus, inquit, Orbilius quondam librarius magister mihi dictata praebebat.

70. plagosvm. Saeuum et saepe plagas inferentem.

71. sed emendata. Non delendum puto Liuium, sed indignor illum pro perfecto et emendato auctore laudari.

72. et exactis m. d. m. Examine uel [p]agina[e], quae pars trutinae est.

76. indignor qvicqvam re. Deest: in meis carminibus.

78. nec veniam . . . posci. Deest ‘modo’, ut sit: non modo ueniam, sed etiam honorem antiqui[tu]s posci [uideo posci] et audiendum iterum est ‘indignor’, ut sit zeugma a superiore, aut deest ‘uideo’, ut sit ἔλλιψις.

79. recte necne crocvm floresqve. Atta togatarum scriptor est, qui in fabula, quae inscribitur Materterae, ita florum genera enumerat, ut sine dubio reprehendendus sit ob nimiam loquacitatem.

80. si dvbitem. Plus dixit, quam si diceret ‘reprehendam’.

80. clament periisse p. Non ‘dicant’, sed [clament]. Et bene [patres], quibus sola antiquitas placet. An [patres] hoc est: senatus?

81. ea cvm reprehendere coner. Recte reprehendere ‘coner’ inquit; non enim ‘reprehendam’. Aesopus autem et Roscius famosissimi comoediarum actores fuerunt. Ac per hoc ostendit stultos homines, qui non merito ac uirtute stili, sed tantum modo personarum auctoritate moueantur.

84. vel qvia nihil rectvm. Hoc uitium superbiae est.

84. vel qvia tvrpe p. p. m. Nobis scil(icet). Et hoc uitium praui pudoris est. Nisi essent pueri male docti, dicerent.

86. iam saliare nvmae. Quod Saliis Numa ipse conscripsit in templis canendum.

86. et illvd, qvod m. i., s. v. s. v. Qui me dicit nescire, quod et ipse nescit.

88. ingeniis non ille. Hoc sensu uult ostendere huius modi homines, qui non merito ac uirtute stili, sed tantum modo personarum auctoritate mortuis faueant, [s]et, quod est peius, inuidos, qui uiuos contra meritum oderint.

90. qvod si tam graecis n. i. f. q. n. Quod si ab initio idem Graeci facerent, quod nunc Romani, ut odissent nouos poetas, qui essent, inquit, hodie ueteres, aut qui ad nostra tempora perueniret, quod legere[t] omnes et manibus habere possemus?

93. vt primvm positis. Hic ostendit, quod fuerit initium poeticae professionis, ut probet, quod nunc inueteratum est, aliquando coepisse.

93. nvgari: ludere, [enumerat] scribere, quia bella non nugae sunt.

94. et in vitivm f. l. Dicit in uitium facilitate[m] prosperae fortunae isse delicias, in quas lapsa sit Graecia, [si] postquam bella deposuit.

95. nvnc athletarvm. Enumerat, quas artes Graecia per pacem et otium sit secuta.

99. svb nvtrice pvella. Ita Graecia cupide adpetita studia celeri satietate deseruit, ut [et] si puella infans esset et sub nutrice agens etiam luderet.

100. plena: satiata.

101. qvid placet avt odio. Sententia est, qua ostendit Horatius nihil nos cupere uel odisse, quod non secuta satietate mutemus.

102. hoc paces habvere. Hoc habuit, inquit, pacis otium, ut diuersis delectationibus animi hominum pascerentur. Ventos autem secundos fortunam prosperam dicit.

103. romae dvlce div. A Graecorum moribus transit ad consuetudinem ueterum Romanorum, et dicit, quem ad modum maiorum posteris consuetudo mutata sit in usum poeticae disciplinae.

103. sollemne, quia legitimum ac debitum.

104. clienti promere ivra. Respondere de iure aliquid consulenti.

105. cavtos . . . Pecuniam commodare. [Cautos nummos] dicit, uel qui per chirographum et cautionem crederentur, uel [cautos nummos], id est legibus, hoc est, non inlicitis usuris datos.

105. nominibvs rectis. Recta nomina: legibus facta in defe[ne]rendis debitoribus.

106. maiores avdire. Iunioris officium.

108. mvtavit m. p. l. Causa, cur mutauit mentem populus: quia leuis.

108. et calet vno. Rebus omnibus positis poeticam solam multitudo delegit.

109. ivvenes p. c. Hoc est: omnis aetas. Et bene additum [seueri], quod in re ludicra maior reprehensionis causa sit.

110. fronde comas vincti. Quod [fronde comas uincti]: iactantis, quod [cenant et carmina dictant] [carm(ina) di(ctant)]: intemperantis est.

111. ipse ego q. n. Satyrice ne sibi quidem pepercit.

112. invenior p. m. Bene ‘Parthis’, qui perfidi sunt, ut qui Romanos fraudibus duces saepe deceperunt.

112. privs orto sole. Figurate pro: antequam sol oriatur. Hinc ergo, [h]inquit, mendax sum, quod non solum scribo, quod nego facere, sed etiam studiosissime scribo.

113. scrinia capsas dicit, [inquit] in quibus scripta omnia reponantur.

114. navem agere ignarvs. Haec exempla aduersus eos refert, qui ignari artis poetae haberi cupiunt, cum in ceteris professionibus nullus sit, qui disciplinae titulum non perdoctus inuadat. Et mire dixit [nauis ut] non ‘helleborum’, sed ‘abrotonum’, quod minore periculo etiam indoctus miscere potest, ac dare.

116. promittvnt: profitentur.

116. fabrilia. Absolute; non enim adiecit ‘ferramenta’ aut ‘opera’.

117. scribimvs indocti. Hoc cum pronuntiatione inferendum est supra dictis.

118. hic error tamen. ᾿Επιθεράπευσις est. Nam dicit hunc errorem, quod docti indoctique scribant.

118. hic error tamen et levis haec insania qvantas // virtvtes h. [Virtutes] modo pro utilitatibus posuit.

119. collige: intellige, argumentare, adsequere.

119. vatis avarvs. Non facile, inquit, auarum poetam repperias. Et bono ordine secundum laudis praecepta ante ostendit, quibus malis careret, et sic uenit ad ea bona, quae habet.

123. vivit siliqvis. Hoc est: paruo uiuit, ideo auarus est. Siliquas autem aut specialiter dicit eas, quae in uepribus nascuntur, aut pro omni legumine, quia siliquis, hoc est fasellis continetur.

124. militiae qvamqvam piger et malvs. Malum debilem, inbellemque nunc dicit, secundum Graecos, qui huius modi homines κακόνους nominant.

124. vtilis vrbi si das: si das urbem, quae magna est, etiam a paruis rebus adiuuari posse, ut a poetica uel grammatica professione.

126. os tenervm. Recte: [os tenerum pueri poeta][fo][rmat]. Poeticis enim lectionibus os infantis adhuc debile balbumque corrigitur.

127. torqvet ab obscenis iam nvnc sermonibvs avres. Delectat aures carminibus, ut auocet a turpibus dictis.

128. mox etiam pectvs. Verum est. Multae enim sunt in poetis utiles βιωφελεῖσ que sententiae.

128. amicis praeceptis. Hoc est: utilibus.

130. orientia tempora. Proponens exempla multa efficit, ut orientia tempora, hoc est uenientia, cuius modi futura sint, aestimemus et instruamur ex ante gestis.

131. inopem sol[e]atvr uel delectamento sui uel praeceptis philosophorum.

132. castis cvm pveris. Infert per auxesin, quod quis per choros a dis impetrat puerorum ac uirginum, poetae adscribendum esse, qui carmina ipsa componit.

134. poscit opem chorvs et p. n. s. Ac per hoc: exauditur. Hic autem signif(icat) carmina, quibus dii placantur, hoc est: paeanas dithyrambos hymnos prosodia.

135. caelestis inplorat. Enumerat, quae et quanta dii pueris et puellis, precantibus merito carminis praestent.

137. impetrat et pacem. Vtrum deorum pacem an uere pacem, id est, finem belli.

139. agricolae prisci. Dicit usque adeo carmina ubique grata esse, ut etiam rustici ueteres carminibus se delectarent, cum diuinis rebus operarentur.

139. parvo beati. Ita non auari, ut inter paruas opes beati uixerint.

140. condita post frvmenta. Post messem an post uindemiam? Nam et [autumni frumenta] Sall(ustius) dixit.

141. spe finis dvra. Vera sententia est tolerabilem fieri laborem laboris fine proposito.

143. tellvrem porco, pro porca. Vt e contrario Verg(ilius): // Et caesa iungebant foedera porca.

144. floribvs et vino genivm. Recte dictum est, quia, qui indulgent genio suo, memores sunt uitam humanam non esse diuturnam.

145. fescennina. Per hunc, inquit, morem ueterum agricolarum etiam [Fescennina] inuenta sunt, in quibus exprimebantur iocosa conuicia. Dicta autem Fescennina ab oppido Fescennino, unde primum processerunt et Atellanica nominata sunt.

147. libertasqve recvrrentis. Ea licentia cantandi, libertas quae dicitur, ioculariter lusit saluo [a]more per anniuersaria sacrorum; quamquam sunt, qui dicant per re- currentes annos libertatem Saturnalia annua significari.

148. donec iam saevos apertam i. ra. Tam diu iocari per carmina[ina] licuit, donec per iocum multis inpune laceratis dedissent omnes operam, ut lege caueretur, nequis carmen infame componeret. Qua re constituta, silentium est inpositum archeae comoediae, in qua nominatim uita ciuium carpebatur.

150. crvento dente: saeuo morsu.

154. vertere modvm. Ordo: uertere modum poetae ad bene dicendum ideo, quia fustuarium supplicium constitutum erat in auctorem carminum infamium.

155. bene dicendvm autem non ‘diserte dicendum’, [di. autem non dicendum] sed ‘non male dicendum’ significat, hoc est ‘non lacerandum ac uituperandum’. Et bene [redact][i], quia non uoluntate[m] correcti, sed edocti malo.

156. graecia capta fervm. [Capta] uirtute militari [cepit] munditiis et arte liberalium studiorum.

157. agresti latio: non semper, sed tunc agresti.

157. sic horridvs ille. Saturnio metro usi sunt Latini ueteres aurei s(aeculi) sub Saturno, unde nomen est uersus.

158. deflvxit autem mollitus est et iam cessauit ac desiit fluere.

158. et grave virvs, ac per hoc: cessit grauitas seueritasque deliciis.

160. vestigia rvris: rusticitatis.

161. servs enim graecis. Ratio cur Romanus non expoliuerit pristina rudimenta.

162. et post pvnica bella qvietvs. Vt supra: // Positis nugari Graecia bellis // Coepit. Quietus, id est securus a metu Punico, scilicet Carthagine iam deleta, temptauit imitari.

164. rem poema dicit.

164. vertere. Transferre in Latinum stilum.

165. et placvit sibi. Pro: se cognoscens probauit.

165. natvra svb. e. a. Ratio, cur sibi placuerit.

166. feliciter avdet. Quod adgreditur, conplet.

167. sed tvrpem. Sed stulte et erubescit et timet emendare, quod scripserit. Et haec causa est, cur ingenia bona Latinorum ad perfectum uenire non possint.

168. creditvr, ex medio. Creditur, inquit, quia comoedia communia sectatur, atque de medio, minus habere difficultatis. Ex hoc autem grauis, quod non nimis ignoscitur in mimico charactere peccantibus.

171. qvo pacto partis tvtetvr. Hoc est: quam indecenter, incongrue[n].

173. dosennvs ed. i. p.: sc(ilicet) grauis habetur ut Plautus.

175. gestit enim nvmmvm in locvlos. Magis enim lucrum quam laudem adipisci gestit.

175. gestit: cupit.

175. post hoc secvrvs. Non curans, quid postea fiat comoediae suae.

177. qvem tvlit ad scaenam. Postquam auari poetae uitia ostendit, nunc transit ad gloriosum poetam, qui, si non laudatur, et animum et artem abicit, laudari se uidens fit temerarius ac tumescit.

178. lentvs spectator. Quem dicta non permouent,

178. sedvlvs: qui amat et laudat.

179. sic leve, sic parvvm est, a. q. l. a. s. Id est: Leuis res est laus uel subtracta a spectantibus uel praebita.

180. valeat res lvdicra, si m. p. n. m., d. r. Hoc est: habeat sibi nihilque mihi cum ea sit, si propter palmae folia uel adflictus et macer sum, uel opimus et crassus.

180. res lvdicra. Comoedia a ludis dicta.

182. saepe etiam avdacem. A glorioso poeta ad audacem perseuerantemque digressus dicit, quas[i] iniurias patiatur, quibus ad postremum fugatur ex scaena. Fugatur autem seditione, qua saepe [quod inperitam multitudinem et locupletem] in perniciem doctorum uulgus poetam fabulamque contempnit in medio actu comoediae uel ferarum spectaculum uel pugilum poscens.

183. nvmero plvres, ac per hoc: plebei.

184. indocti stol. e. d. p. Miro characterismo inperitam multitudinem ostendit.

185. si discordet eqves. Si equester ordo, hoc est, honestiorum aliud quam plebes uelint.

185. media . . . vrsvm. Recte, quia adhuc amphitheatri usus non erat et in eadem cauea etiam ferarum gladiatorumque munera spectabantur.

187. vervm eqvitis qvoqve. Quia dixerat: // His gaudet plebecula addidit [per quaerellam] per ἐπιθιόρθωσιν etiam locupletes et honestos iam ut uulgares musicam spernere.

188. incertos ocvlos. Secundum Academicos, qui contendunt oculos nostros in multis falli, et ideo uisibus non esse credendum, cum sit in pluribus rebus certius, quod audiatur.

189. avlea. Per aulea[m] comoediam signif(icat). Tropos metonymia.

189. premvntvr: cessant, inpediuntur.

190. dvm fvgivnt eqvitvm. Queritur impediri fabulam, ne agatur, dum spectantur (!) inuidia, hoc est dum populo bellorum simulacrum monstratur, et ad postremum pompa ducitur triumphalis.

190. dvm fvgivnt. Hic pugna ostenditur.

191. mox trahitvr. Hic triumphus.

192. esseda s(unt) Gallorum uehicula, quibus tamquam uicti reges uehuntur;

192. pilenta, quibus regina capta;

192. petorrita, quibus familiae regum;

192. naves, quibus hi, qui nauali bello uicti.

193. captiva corinthos. Aut metonymicos Corinthus pro uasis Corinthiis, aut quia imagin[i]e[iu]s oppidorum fabricabantur, ut in pompa triumphali transire possent.

194. si foret in terris. Cum processissent in publicum, Democritus et Heraclitus diuersa faciebant. Democritus .. quod rideret. Nam quod stupere populum uidisset aspectu pantherocameli [siue elefas albus], non tam ludis scaenicis delectaretur, quam ipsius populi uanitate[m], in qua omni mimo et suauius et maius sibi spectaculum repperiret.

199. scriptores avtem. Magis, inquit, rideret Democritus, si a uultu populi uana mirantis oculos ad poetas [os] scaenicos uertisset pronuntiantis comoediam ante spectatores, quorum nullus adtendat, ut audiat.

199. narrare pvtaret. .. multa dixit [‘fabellam’] et [‘asello’] et [‘surd][o’], .., ut [Vincentem strepitus] de iambico tragico.

202. garganvm mvgire. Tantus populi fragor est in deposcendis uan[u]arum rerum spectaculis, ut Apuliae montis Gargani siluas mugire uel undas fremere putes Tusci maris, non auram uel suffragia spectatorum.

203. et artes divitiaeqve. Non igitur comoediae.

204. oblitvs. Id est undique perfusus, personatus.

205. laevae. Populus in ipsum prorumpit proscaenium, ut paene occurrente sibi dextra laeuaque populo histrioni locus auferatur.

206. dixit adhvc aliqvid? Bono stomacho, quasi dixit: huc enim processit, ut [si] diceret, non ut uideretur tantum.

206. nihil sane. Respondentis est, et iterum [quid] Horatius dicit.

207. lana tarentino. Non ergo, inquit, in scaenico ars sola, sed uestis placet.

208. ac ne forte pvtes. Ne putes aliis recte facientibus id, quod ego non faciam, laudem me uelle[s] detrahere, ego et miror et praefero poetam tragicum uel comicum, etsi haec poemata ipse non facio.

210. ille per extentvm. Mihi uidetur rem difficillimam facere. Et est ordo: poeta ille mihi uidetur ire posse per funem.

211. poeta mevm qvi pectvs. Qui potestate carminis moderatur adfectibus meis.

213. vt magvs. Recte [magus], quia faciunt poetae boni, quod mag[n]i promittunt, ut carmine conuertant sensus animosque cunctorum.

213. modo me thebis. In tragoedia.

213. modo ponit athenis. In comoedia.

214. vervm age et his. Transit ad poetas, ex quibus Horatius quoque est, qui non dramata [hoc est fabulas] scribunt, sed eius modi, quae legantur, et hortatur Augustum, ut diligentius aestimet poetas dignos bibliotheca, quam in templo Apollinis faciat.

218. vt stvdio maiore. Poetae scil(icet). Et est allegoria pro eo, quod est: ut studiose carmina scribant.

219. mvlta qvidem nobis. Accusato populo et auditoribus dicit non numquam in poetis culpam esse, propter quam carmina ipsorum patiantur iniuriam.

220. vt vineta egomet caedam mea. Hoc est: ut ipse me laedam, et ipse me detraham.

220. cvm t. librvm s. d. Incipit enumerare, quam multa mala faciant poetae.

229. sed tamen est operae pr[a]etivm cognoscere, qvales. Bene, postquam subtiliter tetigit Caesarem quasi neglegentem poetarum, proximis uersibus addidit, sed tamen non usque quaque poetis fauendum, sed sp[i]ectatis adsiduisque solis permittendum, ut res gestas Caesaris scribant.

230. aeditvos habeat. Enarratores atque indices; aeditui enim templorum ac numinum, quibus inseruiunt, sacra et originem aduenis et ignorantibus narrant. Alii aedituos pro clientibus ac familiaribus [a]dici putant, ac per hoc laudatores poetasque signif(icari).

231. virtvs indigno, hoc est: ingens atque praeclara. Signif(icat) autem Augusti res gestas.

232. gratvs alexandro. [Praeclara signif.] Sensus: quanto magis fauebit Caesar poeti[ci]s bonis, quando quidem Alexander Macedo Choeril[l]um magni fecit malum poetam.

233. incvltis qvi versibvs. Neque arte neque natura facientis orna[s]tis. Et deest ‘pro’, ut sit: pro incultis uersibus.

234. rettvlit acceptos philippos. Aureos. [Quid? Philippos.]

234. regale nomisma. ᾿Εφεξήγησις. [Aureos.] Et mire [rettulit acceptos], tamquam diceret: legitime uendidit. Acceperat autem pro singulis uersibus singulos Philippos.

235. sed velvti tractata n. Contacta. Et est sensus: Quem ad modum atramenta polluunt, quodcumque contigerint, ita mali poetae res splendidissimas obscurant sordibus ingenii sui.

235. notam labemqve. Conmaculant, quidquid attigerint.

237. idem rex ille poema q. t. r. et cetera. Ordo est: idem ille edicto uetuit. Dicit autem in poetis tantum modo errasse regem, cum in pictoribus et pla[u]stis diligentissimus fuerit.

238. tam ridicvlvm. Choerili scil(icet).

238. tam care: ut pote nummis aureis. Apelles pictor inclytus fuit, Lysippus aerarius signifex [in solos status admirabatur].

240. qvod si // ivdicivm svbtile videndis. Quod si, inquit, hunc regem, subtilis iudicii, ut ipsi uidebatur, ad examinanda poetarum carmina uocauisses, inuenisses hominem ita stultum, ut eum diceres in Boeotia natum esse, id est, crassos et hebetes faciente[s]. Hoc autem dicit ad Caesaris laudem, de cuius iudicio singulari circa recipiendos poetas statim dicturus sit.

245. at neqve dedecorant tva. Vt Choeril[l]us Alexandri. Et est sensus, non eius modi poetas esse Varium et Vergil(ium), et quod de illis bene iudicat Caesar, quod his largitur plurima, non stulte uidetur hoc facere.

248. nec magis expressi vvltvs. Nec magis uultus exprimuntur in statuis clarorum uirorum, quam in poemate, mores eorum atque animi.

250. nec sermones ego mallem. Nunc Horatius, tamquam sibi aliqui dixisset: ‘Cur igitur non res gestas Caesaris scribis? dicit se uoluisse, si posset; non enim malle[t] sermones, hoc est satyram, scribere, si heroo coturno par habuisset ingenium.

251. repentis per hvmvm, et per hoc: humiles.

251. qvam res componere g. Hoc est: conscribere poemata rerum sublime gestarum.

252. arces // montibvs impositas. Conditas a Caesare ciuitates dicit.

255. clavstraqve cvstod[i]em ianvm. Iani gemini templum ac portas belli pacato orbe terrarum solus clauserat Caesar Augustus. De qua re Vergil(ius): // Dirae ferro et c. a. C. b. p. et // Mos erat Hesp.

257. si qvantvm peterem. Dicit se iudicio magis quam ingenio paratum. Et hoc uetus esse dictum Aristarchi ferunt, qui cum multa reprehenderit et in Homero, aiebat neque se posse scribere quem ad modum uellet, neque uelle quem ad modum posset.

260. sedv[ti]litas avtem stvlte, qvem diligit, vr. Haec sententia generalis eos tenet, qui prauo obsequio laedunt, quos amant, ut si te amet medicus inperitus, et nolit tibi alterius inponi medicamina, nisi sua. Sed translatio ab his facta est, qui conplexu nimio quem amant praefocant, ut satius sit stulto minus diligi. [Vrguet] autem ‘premit’ signif(icat).

261. praecipve cvm se nvmeris c. Omnium quidem, inquit, aestuatio odiosa est, sed maxime poetarum malorum. Et subicit causam. Di[s]cit enim citius et maiore studio ridiculos uersus disci[t] et teneri, quam admirabiles. Ergo in aeternam memoriam foedatus est, quem tale carmen polluerit.

264. nihil moror officivm. Quantum ad me, inquit, pertinet, nolo mihi fieri obsequium, quo grauer, hoc est: in dedecus premar.

264. ac neqve ficto in peivs vvltv. Et nolo ab imperito de cera fieri turpior.

267. ne rvbeam pingvi. Ne erubescam muneris accepta foeditate. Et [pingui] ‘non subtili’ scilicet.

267. et vna // cvm scriptore meo. Ideo quia in eodem libro et scriptoris nomen inest et eius, de quo scribitur, ut Vergil(i) Aeneis, Homeri Odyssia.

268. capsa porrectvs. Bene [p][orre][c][tus], et in [capsa opert][a] , quasi mortuus in feretro.

269. deferar in vicvm: turarium pro charta s[c]ola.

273. amicitvr: inuoluitur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Augusto petenti, ut aliquid sibi opeêøs dedicaret, scribit Horatius ideo se huc usque non fecisse, ne iacturam rei publicae faceret, si uersibus suis Caesarem a re publica seuocaret. Deinde paulatim ad hoc descendit, ut de iudicio temporis queratur, quo antiquos poetas laudamus merito uetustatis, nouos contemnimus, etiam si ueteribus possint esse meliores. Mire ‘solus’; apparet enim deuicto iam Antonio, mortuo Lepido, qui triumuiri cum Augusto fuerant, hanc epistolam ad Caesarem scriptam.

2. Moribus suis, aut quos ciuibus pro lege inposuit, sed melius suis.

5. Sensus: tanti uiri, idest quos consecratio manebat, inuidiam inter suos passi sunt, quanto tu maiorem, cum praesenti tibi largimur honores. Laudata uirtute Caesaris dicit ei soli contigisse, ut inuidiam uiuus uinceret Et est ordo:. Romulus et Liber Pater, dum terras hominumque genus colunt et cetera faciunt, plorauere non respondere fauorem speratum suis meritis, recepti in templa deorum post ingentia facta.

7. Iucunde, dum ea, inquit, faciunt, quae tu, et tamen non fuerunt tam grata.

8. <componvnt>. Finiunt, ut Virgilius ([Aen.] I 374): Ante diem clauso componet Vesper Olimpo.

9. Sensus autem est: tu solus promeruisti in uita templa et diuinos honores sine inuidia, quod nemo imperatorum habuit nisi post mortem. Vnde dicit, quia doluerunt in uita Liber et Castor et Pollux et Romulus, quod populus non redderet eis honorem, quem promeruerunt suis uirtutibus.

10. diram. Herculem dicit, qui inter duodecim nota portenta etiam Hydram exussit. Qui licet tantae uirtutis esset, non caruit inuidia, donec mortuus est.

11. <fatali p: labore>. Mire ‘fatali’; ita enim semper adiunctus Herculi fuit, ut fatalis esse crederetur. Idem ergo expertus est inuidiam non nisi morte compesci. Vt alibi poeta ([carm.] III 24, 31. 32): Virtutem incolumem odimus, // Sublatam ex oculis quaerimus inuidi.

13. <vrit>. Idest inuidiae liuore stimulat.

18. Populus, inquit, Romanus in hac sola re iustus et sapiens est, quod te praefert omnibus ducibus suis omnibusque Graecis, sed in hoc, quod cetera simili ratione non ponderat, stulte agit, dum omnia noua fastidit, quae a poetis scribuntur et quae a iudicibus dictantur, in tantum delectans ueteribus, ut legem Romanam, quae in XII tabulis continetur et foedera sub antiquis regibus facta uel quae Romani fecerunt cum Sabinis uel cum aliis gentibus, libros quoque annales, ubi iura pontificum continebantur, et antiqua uolumina uatum, idest Ennii, Homeri, Neuii, Pacuuii, Accii, Afranii, Terentii aliorumque ita pro uero teneat, quasi Musae ea locutae sint in monte Albano.

23. <tabvlas>. Legis ([leg.] leges) XII quae erant in aerario.

26. <annosa>. Ephexegesis.

28. Ordo uerborum est: si Romani scriptores nouelli eadem trutina pensantur, quia quaeque scripta Graecorum sunt antiquissima uel optima, non est quod multa loquamur. Et est sensus: si Romani poetae eodem examine et iudicio examinantur, quo Graecorum, ut, quanto fuerint antiquiores, tanto sint honorabiliores et cariores, nouelli uero poetae pro nihilo ducantur, nihil restat, nisi ut ea, quae per naturam mutari non possunt, denegemus, dicentes illud esse molle, quod naturaliter durum est, et illud durum, quod naturaliter molle.

28. Si ideo negat populus nouellos poetas bonos esse, quia non sunt antiqui, Gr<a>ecos uero bonos, quia sunt antiqui, nil restat, nisi denegemus ea, quae naturaliter sunt, idest ut os oleae non sit durum et testa nucis, quod contrarium est.

31. Hoc est: si non licet contradicere, negemus etiam ea, quae palam uidentur, idest contra naturam consentiamus. Sensus: si mentiendum est, inquit, quare non et haec nobis assumimus?

34. Hoc est: si temporibus meritum carmina sortiuntur et erunt sicut uina, uelim scire, quotus annus carmen laudabile efficiat.

40. Hoc est: quid de illo poeta dicimus, qui post ilium, qui ante centum annos mortuus est, deficit uno tantum mense posterior?

45. Sicut, inquit, paulatim carpitur cauda equi, quousque tota sit extracta, ita et ego paulatim euellam numerum centum annorum, donec subducto aceruo numeri decipiatur ille, qui per uetustatem temporis laudat poetas et carmen ipsorum et <a>estimat uirtutem carminis numero annorum. Crisippi sillogismi sunt seu dominos ([leg.] pseudomenos) et sorites; seu dominos ([leg.] pseudomenos) est, cum falsitatem ueritate confirmat, ut siquis dicat: dico me mentiri et mentior, uerum igitur dico. Sorites autem. est, cum ultra modum capacitatis adsensionem audientis breui adiectione producit dicendo unum et unum.

48. <in fastos>. Annales. Qui nihil laudat, nisi quod sepultum est et defunctum ac per hoc antiquum.

49. <libitina> Feretrum. <libitina>. Dea Egiptiorum, libidinis dea, quam quidam Venerem infernalem esse dixerunt; tamen et Libitina dictus lectus mortuorum.

50. Ennius, ait, leuiter curare uidetur, hoc est uilior est, quam putabatur, nec (curat quomodo) promissis suis satisfaciat. Nam dixerat in somnis ([leg.] somniis) uidisse se, quod anima Homeri in ipsum per pauonem transisset; sed non ita dicit Ennius, ut Homero similis uideatur. Nam multa leuia et indigna auctoritatis in opere eius inueniuntur. Scribit enim in principio annalium suorum se somnio monitum, quod secundum Pytagorae dogma anima Homeri in corpus suum uenisset. Facete autem somnia Pytagorea dixit, ut ipsum etiam Pytagoram antiquum poetam Ennius licet iunior contempserit et nihil curaret, utrum anima Pytagorae uenisset in corpus suum an non, sciens se non inferiorem, quia, quanto iuniores, tanto perspicatiores.

51. <critici>. Critos iudicium, unde critici iudices singularum rerum. Critici idest iudices, secundum quorum sententiam Ennius sapiens fuit.

52. <qvo promissa cadant e. s. p.?> Quo Pendant ([leg.] tendat), ut possint ([leg.] possit) respondere promissis? Pitagoras enim dixit animas in diuersa corpora transitum facere. Ennius Pyt<h>agorae animam dixit ad se uenisse in somnis ([leg.] somniis), et nihil de philosophia scripsit.

55. Quotiens legentes dubitant, quis prior fuit, licet alter multo antiquior sit, alter nouellus, aequaliter ueneratur ab illis.

56. Accius iunior poeta suo ingenio praecelluit Euripidem, qui fuit altus et sublimis ingenio. <senis>. Sophoclen dicit. <alti>. Euripiden dicit.

57. Afranius togatas comoedias scripsit, hoc est Latinas; nam Graecae palliatae dicebantur. Afranius in libris suis Menandri stilum secutus est, [et] ideo toga illius dicitur ei conuenisse [idest stilus].

58. Epicharmus antiquus comicus Siciliensium erat.

61. <hos ediscit>. Idest antiquiores: Neuium, Sophoclen, Euripidem, Afranium, Epicharmum, discit Roma in scolis et admiratur in theatris, despiciens iuniores, licet ipsi praecellant.

62. Liuius antiquissimus poeta fuit Andronicus, qui primus comoedias scripsit.

67. Ordo: etsi fatetur multa eos ignaue dicere.

68. Iouem imitatur in suo iudicio recte iudicans reprehendendo ueteres, qui multa turpiter et obscure dixerunt.

69. Leuius autem fuit poeta lyricus ante Horatium nullius momenti; alias ‘Neui’, sed uerum est ‘Leui’.

70. Excusat se dicens, quod non propter inuidiam. talia loquatur de ueteribus poetis. Non censeo, inquit, Liuii carmina delenda, quae quondam mihi dictabat s<a>euus [Orbilius] magister, sed indignor et miror praeferri ilia quasi emendata nihilque distantia a perfectis carminibus, cum sint adhuc mendosa.

71. Per transitum carpit Orbilium. ludi magistrum. Eleganter autem ostendit uel librariis ueteres libros necessarios.

74. Idest propter unum uersum uel duos totum poema pretium facit.

76. In antiquis, inquit, si aliquid inhonestum uiderint, potius laudant, quam damnant; meum uero, quamquam honestum, propter nouitatem reprehendunt.

79. Hoc est: in scenam recepta sit, ubi flores sparguntur, uel quia est Attae fabula, quae Matertera inscribitur, in qua flores enumerat. <attae>. Antiqui poeta. Atta <tog>atarum scriptor tragoediarum et comoediarum fuit antiquus, qui in suis dictis ita florum genera repetit et numerat, ut sine dubio reprehendendus sit ob nimiam loquacitatem.

80. Sensus ex superioribus pendet: si dubitem, inquit, de merito Attae, et cum Aesopum et Roscium coner reprehendere, exclament, inquit, patres ([Pers.] 5, 103. 104) ‘frontem perisse de rebus’, quia nihil rectum putant, nisi quod placet ipsis.

82. <A>esopus et Roscius antiquissimi comici fuerunt.

84. Dicit idcirco senes iuniores despicere, uel quia nolunt et turpe uidetur eis iunioribus oboedire uel quia, quod in infantia didicerunt, secum semper retinere uelint.

86. [Numa Saliare carmen composuit.] Quod Salii cantabant. Salii dicebantur, qui circa aras canendo saliebant.

88. Non tantum, inquit, laudat antiquos cum amore, quantum nos et nostra uituperat cum inuidia.

91. Idest quid ad nostra tempora perueniret? Scilicet nihil. Idest si numquam noui fuissent, numquam fuissent ueteres, quia nihil uetus, quod non sit prius nouum.

92. Vtique apud antiquos, quae erant uetera, quamdiu noua fuerunt, si ideo displicuissent, non seruarentur recepta in auctoritatem. Vtique, quae nunc uetera, fuerunt noua. Quae si ideo displicuissent tunc, quia noua fuerant, non seruarentur recepta in auctoritatem.

93. Hic ostendit, quod fuerit initium poeticae professionis, et dicit: quamdiu habuerunt Graeci bella, non studebant ludis; cessantibus autem proeliis ludos inuenerunt diuersos otiositati uacantes, inter quos etiam artem poeticam.

97. Coepit amare picturam, in quam intenderet uultus et mentes hominis.

99. Ita lasciuiebat, inquit, per diuersos ludos, sicut puella solet sub nutrice lasciuire.

100. <reliqvit>. Vt alibi ([art. poet.] 165): Et amata relinquere pernix.

101. Ostendit nil nos amare uel odisse, quod non satietate mutetur.

103. De Graecorum moribus transit ad consuetudinem Romanorum, qui, antequam coepissent lasciuire et poetriae studere, primo mane domum aperiebant uigilantes ad opus aliquod, soliti clientibus, idest minoribus amicis, praecepta dare, quo maiorum amicorum amicitiam colerent, et largiri cautos nummos congruis personis et aliis bonis studiis intendere. Sed cupiditas et leuitas mutauit eorum animos, ut intermissis aliis studiis tantummodo poetriae intenderent.

107. <damnosa>. Epitheton proprium libidinis.

110. <tronde>. Hedera; haec enim arbor est poetarum.

111. <ipse ego>. Satyrice nec sibi parcit. Dicit ergo tanto studio se teneri poetriae, ut publico quidem mentiretur se uersus non componere, rediens autem domum ante solis ortum tabellam arripere<t>.

112. Mendaces Parthi dicuntur ob id, quod datis indutiis Crasso rupto foedere subito adorti sunt et eum peremerunt.

113. <scrinia>. Capsas, in quibus scripta reponuntur.

114. Persius (5, 102—104): Nauem si poscat sibi peronatus arator // Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse // Frontem de rebus. Persius (5, 100. 101): Diluis elleborum, certo compescere puncto // Ignarus: uetat hoc natura medendi. Hoc contra eos, qui ignari artis poetae uolunt haberi; et dicit, quia, cum alii propriis studiis contenti sint nec audeant inchoare uel appetere, quod ignorant, ad studium poetriae etiam, qui artem ignorant, audent se conferre.

117. Vt in arte poetica ([u.] 382): Qui nescit uersus, tamen audet fingere.

119. Non facile, inquit, auarum poetam reperies.

121. Docet, quomodo possit discerni bonus poeta a falso, seruans bonum ordinem secundum laudis praecepta, dum ostendit, quibus malis carere debeat, et sic uenit ad ea bona, quae habere debet. ridet. Idest pro nihilo deputat, nihil curans dampni, si ei nuntiatum fuerit.

123. siliqvis. Leguminibus. <pane secvndo>. Idest uiliore, qui fit ex cantabro. <secvndo>. Non siligneo, non primo, non ultimo.

126. Persius (1, 35): Et tenero subplantat uerba palato.

133. Ostendit utilitatem magnam a poetis urbi inferri, quia ipsi componunt carmina, quibus dii placantur per ora puerorum et puellarum, sicut est istius Saeculare Carmen, quod pueri et puellae cantauerunt in Capitolio. Quae carmina ditirambica uel poema uocantur; ac per hoc, quod pueri et uirgines a diis impetrant pro statu rei publicae, asscribendum est poetae, qui carmina componit. Antiquitus enim et pueris et puellis praecipiebatur cantare carmen, ut aetas innocentior deos placaret. <preces>. Hymnos uersibus compositos.

136. Maro ([georg.] III 539, 540) de morbis: Timidi dammae ceruique fugaces // Nunc interque canes et circum tecta uagantur.

144. Qui enim Genio indulgent, mem ores sunt breuis aetatis.

145. Per hunc, inquit, morem ueterum agricolarum inuenta sunt etiam Fescennina, in quibus exprimebantur iocosa conuicia. Dicta sunt autem Fescennina ab oppido, unde primum processerunt. Ostendit ergo, quia, sicut antiquitus dii sacrificiis placabantur, ita modo carminibus.

148. Dicit, quia tamdiu amabiliter tragoediae et com<o>ediae et Fescennina carmina cucurrerunt, donec ipsa libertas in uitium uerteretur publico et nominatim aliorum uitia carpendo; sed indignati non solum illi, qui lacessebantur detractionibus, uerum etiam, quibus ingratum erat nobilibus personis contumeliam inferri, lege constituerunt, ut nemo nominatim alicuius uitium recitaret; quod siquis poetarum egisset, fustibus c<a>ederetur.

149. De com<o>edia dicit Attica, quae ante mordax fuit sub Polemone comico apud Athenienses, sed postea ad Romanos comicos transitum fecit.

154. Fustis. Non puto ‘crucis’ dici, quippe de ingenuis sed p<a>ene uel a canibus tractum est: nam cum fustes metuunt, a morsibus abstinent. Quia fustuario multabantur auctores infamium carminum.

156. Volens ostendere, quomodo plenius Latini artes coepissent exercere, dicit, quia Graecia capta militari uirtute Romanorum cepit postmodum arte liberalium studiorum ferum uictorem suum, Romanum scilicet populum, et intulit artes [liberales] agresti Latio.

158. ‘Deflnxit’ mollins coepit fluere aut desiit fluere hoc uirus graue, ‘numerus Saturnius’, hoc est uetus carmen Italiae; Saturnia enim Italia dicta est. ‘Graue uirus’ morum ueterum et carminum, hoc est poesis, quae erat Saturni temporibus. Saturnium uocatur metrum, quo usi sunt Latini ueteres sub Saturno rege et postea longo tempore; quod horridum est, idest non bene compositum. Dicit autem, quod statim ut c<o>eperunt habundare diuitiis et mundiciis, cessauit illud metrum incomptum, et graue uirus mundiciae pepulere, idest liberales artes assiduo studio excultae, sed adhuc uestigia rusticitatis in Latina lingua manent. grave virvs. Metrum noxium, quo persequebantur poetae.

160. Ideo non potuit uitare rusticitatem.

162. Ostendit, quod post destructam Africam Romani coeperunt poetriam exercere.

164. Dicit, quod, postquam legerunt libros Graecorum (gc:), caeperunt eos transferre.

166. Poetae Romani satis audent altam materiam comprehendere, sed turpem putant lituram [longam]; ei haec est causa, cur ingenia bona Latinorum ad perfectum uenire non possint.

167. Hoc uitium de omnibus poetis in commune processit, quod omnes poetae carmina sua scripta incorrecta dimittebant.

168. Quoniam de communibus rebus comoedia loquitur, ut in arte poetica ([u.] 240): Ex noto fictum carmen sequar. yperbaton. Creditur comoedia minimum habere sudoris, quaeris, de quibus ([leg]. quia res) ex medio accersit.

170. qvanto <veniae minvs>. Nulli parcit, quoniam omnium uitia carpit. Hortatur lectorem, ut studiose consideret, quomodo Plautus discurrat per comoediam disputando de pueris ephebis, de patribus.

172. <lenonis>. Conciliatoris stupri.

173. <qvantvs sit>. Scilicet ‘aspice’; ἀπὸ κοινοῦ. <dossennvs>. Atella<na>rum scriptor. Persona comica. Parasiti uocantur, qui quaestu gulae dominis fauent, idest adulantur.

175. Magis enim lucrum quam laudem uult adipisci ex sua comoedia; ac per hoc non honeste, ut deceret, multi carmina scribunt, non curant, quid eueniat, postquam lucrum inde perceperint. <gestit>. Plautus siue Dossennus.

177. Transit ad gloriosum poetam, qui, si non laudetur, et animum et artem abicit; qui laudari se uidens fit temerarius ac tumescit, spectatorem uero lentum ad laudandum se uidens tristatur.

180. <res lvdicra>. Iocularis fabula.

181. Si propter palm<a>e folia macer sum (marcessum) uel opimus, pereat com<o>edia, si laus propter illam capta animum extollit, negata affligit.

182. Ostendit, quia, dum poetae carmina recitarent in scena, ad tres uel quattuor horas populus intentus erat; post uero uulgaris populus, qui plus delectatur ludis quam carminibus, exorabat magistros bestiarum, ut adducerent in theatrum aut ursum aut leonem aut elephantem album aut pantheram. Insuper etiam nobiliores aliqui ad eosdem ludos se conuertebant sicque praecipiebatur recitatio carminum cessare, quae res non parum turbabat poetas, dum illorum carmina contemnerentur.

186. Vt Terentius ([hecyr. prol.] 25 [sq.]): Pugil<um> gloria funambuli.

190. Hoc est: dum pyrricha populus delectatur.

192. ‘Esseda’ Gallorum uehicula sunt, quibus uicti reges [ab aliis regibus] uehuntur captiui; ‘pilenta’ quibus uehuntur reginae captiuae; ‘petorrita’ uehicula familiarum captiuarum, quae omnia ad spectaculum adducebantur; ‘naues’ quoque deuectae per Tiberim, qui non longe aberat a theatro; ‘ebur’ quoque ‘captiuum’ et uasa Corinthia captiua. In Corintho multa simulacra erant, quorum metalla in unum sunt redacta, dum eam Romani incendio cremassent; ex quo postea multa uasa fabricata sunt, ut possent transire in pompa[m] triumphi.

193. <corinthos>. Aes Corinthium significat, aut quoniam praetextae argumenta habent de euersione Corinthi. <corinthos>. Opes Corinthi.

194. Democritus philosophus omnia, quae homines facerent, quippe morituri, ridere consueuerat. Propter quod publico cum eo iniuriarum actum est. <rideret democritvs>. Iuuenalis (10, 33. 34) [dicit]: Perpetuo risu pulmonem agitare solebat // Democritus.

195. <confvsa .. panthera camelo>. Vnde camelopardalus. Ordo [est uerborum]: si foret Democritus in terris, rideret, seu conuerteret ora uulgi panthera confusa camelo, diuersum genus, siue conuerteret ora uulgi albus elephas, et spectaret ipse Democritus populum attentius ipsis ludis, idest plus quam ipsos ludos, utpote praebentem sibi spectacula plura mimo aliquo. Scriptores autem putaret narrare fabulam surdo asello. Et est sensus: si adforet Democritus praesens, dum populus carmina contempnens ludis intendit, tunc rideret non tam ludis scenicis delectans quam ipsius populi uanitate, in qua omni mimo et suauius et maius spectaculum reperiret. Panthera autem dispari sexu procreatur ex panthera et camelo, sicut leopardus ex parda et leone, quod monstruosum est, sicut et elephantem album uidere, cum naturaliter niger sit.

202. Quando, inquit, uoces uulgi uincunt uoces recitantum in scena, fit tantus strepitus per theatra, ut putes per fragorem resonare montes Apuliae et Gargani siluas et mare Tuscum; quod solet ualidius fieri mense Ianuario.

204. <oblitvs>. [Idest] undique sono perfusus et tumultu et admiratione bestiarum.

206. Loquitur ex persona eorum, qui recedentes a pulpito ad ludos ierant iterumque reuertentes requirunt, utrum poeta aliquid boni uel noui dixerit, et ille: nihil boni.

207. Violacium et purpureum colorem.

208. Sensus est: ne forte putes me uituperare, quod alii faciunt comoediam et tragoediam, quia recuso facere, dicam tibi, quia ille poeta uidetur mihi bonus esse et rem difficilem aggredi posse et quasi per funiambuli <rest>im discurrere, qui etiam potestate carminis de inani re moderatur affectus animi mei [(cons. Porph.),] ut aliquid scribens nunc constringat animum ad dolorem, prouocet ad fortia, mulceat iterum, nunc terreat et quasi magus promittat se agere magna, uidelicet ut describens locum Thebarum uel Athenarum uideatur mihi me statim huc transferre.

209. <maligne>. Hoc est: sic laudare, ut carpam.

216. Potest hoc intellegi ([Verg. Aen.] VI 662): Quique pii uates et Phoebo digna locuti.

217. <calcar>. Stimulum et irritamentum carminis scribendi.

219. Satyrice nec sibi parcit dicens se agere, quod in aliis culpat. Ostendit culpam, quare illorum carmina efficerentur uilia, uidelicet quia Augusto in aliis occupato inportune offerrent, uel etiam quia reprehensionem amicorum insererent. Hoc est: ut ipse me detraham; prouerbium enim in eo<s> sumptum tale est, qui ipsi sibi uolentes nocent.

224. Facimus item uilia carmina nostra, cum speramus uenturum esse tempus, ut statim, quo cognoueris nos [bona] fingere carmina, prorsus euoces et dites muneribus.

228. Discretio inter accerso et arcesso h<a>ec est: accerso scilicet uoco, et uenit a uerbo quod est accio accis, quod quartae coniugationis; arcesso idem significat, quod et primitiuum eius, a quo deriuatur, idest arceo. Sed secundum Priscianum ([I p.] 35 [H.]) arcesso uenit ab arcio, quod nunc dicimus accio, et est compositum ex ad et cio, quod est uoco, quia antiqui ar pro ad dicebant.

229. Dignum est, ut cognoscamus, quis poetarum dignus sit conscribere facta tua, quae non sunt committenda turpi poetae.

230. <aeditvos>. Custodes ac per hoc uates, poetas, alii sacerdotes.

233. Choerilus poeta gesta Alexandri Magni describens, licet in tanto opere non amplius quam VII uersus probos composuisset, tamen pro singulis singulos Philippeos, idest nummos aureos, accepit, et est sensus: si, inquit, malus poeta ita remuneratus est, quanto magis boni remunerandi sunt a te, o Auguste.

234. ‘Acceptos Philippos’ nummos scilicet, qui Philippi uultu signati essent.

236. Sicut, inquit, atramenta polluunt, quodcumque contigerint, ita mali poetae res splendidiores obscurant sordibus ingenii sui.

237. Dicit errasse regem in poetis tantum, ceterum in pictoribus diligentissimum fuisse, ut nemini permitteret se pingere [coloribus] nisi Apellen et sculpere in aere nisi Lysippum.

240. Alius Lysippo, hoc est: alius quam Lysippus, et est noua locutio.

244. Boeoti hebetes sunt habiti, quasi βοῶν ὦτα ἔχοντες. Quia in crassiore aere nati tardioris sunt ingenii.

245. Ordo: at dilecti tibi Virgilius Variusque neque dedecorant.

246. Multa cum laude decies tulerunt, propterea quia iam singulis his donauerat Augustus decies sestertium.

252. <arces montibvs impositas>. Hoc est: quae cum montibus impositae essent, tamen a te captae sunt.

260. Sensus: imperitus laudator, dum nimium studiose laudat, magis uulnerat et atterit gloriam, praesertim si malus poeta uersibus laudet; plus autem meminit, quod quis ridiculum legerit, quam quod fuerit admiratus; ut malus pictor magis deformat pingendo praue et quasi ornando.

265. ‘Cereus’ pictus; noue dixit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII