Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae ii ii


43 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,

siquis forte velit puerum tibi vendere natum

Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: ‘hic et

candidus et talos a vertice pulcher ad imos

5 fiet eritque tuus nummorum milibus octo,

verna ministeriis ad nutus aptus erilis,

litterulis Graecis imbutus, idoneus arti

cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda;

quin etiam canet, indoctum, sed dulce bibenti.

10 multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo

laudat venalis qui volt extrudere merces:

res urget me nulla; meo sum pauper in aere.

nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me

quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,

15 in scalis latuit metuens pendentis habenae,’

des nummos, excepta nihil te si fuga laedat:

ille ferat pretium poenae securus, opinor.

prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex:

insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?

20 dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi

talibus officiis prope mancum, ne mea saevus

iurgares ad te quod epistula nulla rediret.

quid tum profeci, mecum facientia iura

si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod

25 exspectata tibi non mittam carmina mendax.

Luculli miles collecta viatica multis

aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem

perdiderat. post hoc vehemens lupus et sibi et hosti

iratus pariter, ieiunis dentibus acer,

30 praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,

summe munito et multarum divite rerum.

clarus ob id factum donis ornatur honestis

accipit et bis dena super sestertia nummum.

forte sub hoc tempus castellum evertere praetor

35 nescio quod cupiens hortari coepit eundem

verbis quae timido quoque possent addere mentem:

i bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,

grandia laturus meritorum praemia. quid stas?’

post haec ille catus, quantumvis rusticus, ‘ibit,

40 ibit eo quo vis qui zonam perdiditinquit.

Romae nutriri mihi contigit atque doceri,

iratus Grais quantum nocuisset Achilles.

adiecere bonae paulo plus artis Athenae,

scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum

45 atque inter silvas Academi quaerere verum.

dura sed emovere loco me tempora grato

civilisque rudem belli tulit aestus in arma

Caesaris Augusti non responsura lacertis.

unde simul primum me dimisere Philippi,

50 decisis humilem pinnis inopemque paterni

et laris et fundi paupertas inpulit audax

ut versus facerem; sed quod non desit habentem

quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,

ni melius dormire putem quam scribere versus?

55 singula de nobis anni praedantur euntes:

eripuere iocos, venerem, convivia, ludum;

tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?

denique non omnes eadem mirantur amantque:

carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,

60 ille Bioneis sermonibus et sale nigro.

tres mihi convivae prope dissentire videntur

poscentes vario multum diversa palato:

quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter;

quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.

65 praeter cetera me Romaene poemata censes

scribere posse inter tot curas totque labores?

hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis

omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,

hic extremo in Aventino, visendus uterque;

70 intervalla vides humane commoda. ‘verum

purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.’

festinat calidus mulis gerulisque redemptor,

torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,

tristia robustis luctantur funera plaustris,

75 hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:

i nunc et versus tecum meditare canoros.

scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,

rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:

tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos

80 vis canere et contracta sequi vestigia vatum?

ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas

et studiis annos septem dedit insenuitque

libris et curis, statua taciturnius exit

plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum

85 fluctibus in mediis et tempestatibus urbis

verba lyrae motura sonum conectere digner?

frater erat Romae consulti rhetor, ut alter

alterius sermone meros audiret honores,

Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.

90 qui minus argutos vexat furor iste poetas?

carmina compono, hic elegos: mirabile visu

caelatumque novem Musis opus. adspice primum,

quanto cum fastu, quanto molimine circum

spectemus vacuam Romanis vatibus aedem;

95 mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,

quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam:

caedimur et totidem plagis consumimus hostem

lento Samnites ad lumina prima duello;

discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?

100 quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,

fit Mimnermus et optivo cognomine crescit.

multa fero, ut placem genus inritabile vatum,

cum scribo et supplex populi suffragia capto;

idem finitis studiis et mente recepta

105 obturem patulas inpune legentibus auris.

ridentur mala qui conponunt carmina; verum

gaudent scribentes et se venerantur et ultro,

si taceas, laudant quidquid scripsere beati.

at qui legitimum cupiet fecisse poema,

110 cum tabulis animum censoris sumet honesti:

audebit, quaecumque parum splendoris habebunt

et sine pondere erunt et honore indigna ferentur

verba movere loco, quamvis invita recedant

et versentur adhuc inter penetralia Vestae;

115 obscurata diu populo bonus eruet atque

proferet in lucem speciosa vocabula rerum,

quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis

nunc situs informis premit et deserta vetustas;

adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.

120 vemens et liquidus puroque simillimus amni

fundet opes Latiumque beabit divite lingua;

luxuriantia conpescet, nimis aspera sano

levabit cultu, virtute carentia tollet:

ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui

125 nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.

praetulerim scriptor delirus inersque videri,

dum mea delectent mala me vel denique fallant,

quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis,

qui se credebat miros audire tragoedos

130 in vacuo laetus sessor plausorque theatro,

cetera qui vitae servaret munia recto

more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,

comis in uxorem, posset qui ignoscere servis

et signo laeso non insanire lagoenae,

135 posset qui rupem et puteum vitare patentem.

hic ubi cognatorum opibus curisque refectus

expulit elleboro morbum bilemque meraco

et redit ad sese, ‘pol me occidistis, amici,

non servastis,’ ait, ‘cui sic extorta voluptas

140 et demptus per vim mentis gratissimus error.’

nimirum sapere est abiectis utile nugis

et tempestivum pueris concedere ludum

ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,

sed verae numerosque modosque ediscere vitae.

145 quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:

si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,

narrares medicis: quod quanto plura parasti,

tanto plura cupis, nulline faterier audes?

si volnus tibi monstrata radice vel herba

150 non fieret levius, fugeres radice vel herba

proficiente nihil curarier: audieras, cui

rem di donarent, illi decedere pravam

stultitiam, et, cum sis nihilo sapientior ex quo

plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?

155 at si divitiae prudentem reddere possent,

si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,

viveret in terris te siquis avarior uno.

si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,

quaedam, si credis consultis, mancipat usus:

160 qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,

cum segetes occat tibi mox frumenta daturus,

te dominum sentit. das nummos, accipis uvam,

pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto

paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis

165 aut etiam supra nummorum milibus emptum.

quid refert, vivas numerato nuper an olim,

emptor Aricini quoniam Veientis et arvi

emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis

sub noctem gelidam lignis calefactat aenum;

170 sed vocat usque suum, qua populus adsita certis

limitibus vicina refugit iurgia: tamquam

sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae

nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema

permutet dominos et cedat in altera iura.

175 sic quia perpetuus nulli datur usus et heres

heredem alterius velut unda supervenit undam,

quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris

saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus

grandia cum parvis, non exorabilis auro?

180 gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,

argentum, vestis Gaetulo murice tinctas

sunt qui non habeant, est qui non curat habere.

cur alter fratrum cessare et ludere et ungui

praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter

185 dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu

silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,

scit Genius, natale comes qui temperat astrum,

naturae deus humanae mortalis, in unum.

quodque caput voltu mutabilis, albus et ater.

190 utar et ex modico, quantum res poscet, acervo

tollam nec metuam, quid de me iudicet heres,

quod non plura datis invenerit; et tamen idem

scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti

discrepet et quantum discordet parcus avaro.

195 distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum

invitus facias neque plura parare labores

ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,

exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum

200 nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.

non agimur tumidis velis aquilone secundo,

non tamen adversis aetatem ducimus austris,

viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re

extremi primorum, extremis usque priores.

205 non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto

cum vitio fugere? caret tibi pectus inani

ambitione? caret mortis formidine et ira?

somnia, terrores magicos, miracula, sagas,

nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

210 natalis grate numeras? ignoscis amicis?

lenior et melior fis accedente senecta?

quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?

vivere si recte nescis, decede peritis.

lusisti satis, edisti satis atque bibisti:

215 tempus abire tibi est, ne potum largius aequo

rideat et pulset lasciva decentius aetas.


Composuit: 738—743 A.U.C. (16—11 Â.Ñ.) ?. Systema: versus heroi. Appellatur: Iulius Florus. Nomenclatura: 1 Iulius Florus; 1 Nero; 3 Gabii; 3 Tibur; 7 Graecus; 26 Lucullus; 41 Horatius; 41 Roma; 42 Achilles; 42 Graius; 43 Athenae; 45 Academus; 48 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 49 Philippi; 60 Bioneus; 68 Quirinus; 69 Aventinus; 78 Bacchus; 89 Gracchus; 89 Mucius Scaevola; 92 Musae; 94 Bibliotheca Palatina; 94 Romanus; 98 Samnites; 99 Alcaeus; 100 Callimachus; 101 Mimnermus; 114 Vesta; 117 Cato Censorius; 117 Cethegus; 121 Latium; 125 Cyclops; 125 Satyri; 128 Argi; 143 Latinus; 160 Orbius; 167 Aricinus; 167 Veiens; 177 Calaber; 178 Orcus; 180 Tyrrhenus; 181 Gaetulus; 184 Herodes; 187 Genius; 209 Thessalus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. flore. Apparet hunc Florum comitem et familiarem Neronis, et efflagitasse ab Horatio carmina, et non mittentem increpuisse. Cui per allegoriam respondens hic significat, [i]tam illum iniuste irasci sibi, quem ab initio pigrum ad scribendum sciat, quam iniustam uenditori litem dat, qui fugitiuum seruum sciens emerit. Et tota fere haec epistula sub hac sententia est, carmina se Romae non fiducia ingenii, sed penuria rei familiaris scripsisse[, quae scripserit], praesertim cum in turba et multis occupationibus poemata componi non possint, quae ut bona sint cum magno scriptoris cruciatu sint emendanda. Ad postremum dicit philosophandum esse potius quam carmina facienda.

2. siqvis forte velit. Argumentum a comparatione minorum ad maiora, hoc est, seruorum ad amicos.

2. natvm tibvre vel gabiis. Bene [Tibure], ut se signif(icet).

3. sic agat. Sic loquatur.

3. hic et candidvs. Verba sunt uenditoris.

6. verna: domi natus.

8. argilla. Deest ‘quasi’, ut sit: quasi argilla.

8. [n]vda id est: mollis.

10. mvlta fidem promissa l. Hoc Horatius ex sua persona dicit ostendens, multa promittentibus omnino non haberi fidem, et maxime cum promittit, qui pr[a]etio et lucro studet, id est uenditor.

11. lavdat venalis. Deest: seruos.

12. res vrget me nvlla. Deest ‘sed’ aut quid tale, ut sit: sed me nulla res urget, ut tibi mea laudem.

12. meo svm pavper. Pauper quidem sum, inquit, sed tamen in meo aere non alieno sum constitutus, id est, nulli quicquam debeo.

13. nemo hoc mangonvm. Neque quisquam mango tibi haec faceret, id est, tam simpliciter loqueretur, nec a me ipso quiuis alius hoc auferret, id est, hoc audiret. Mango autem dicitur, quasi manciago, uel manuago.

14. semel hic cessavit. Iam haec uerba sunt, quibus mango utitur, ut confiteatur, cessatorem esse quem uendit, hoc est, fugitiuum. Et bene [s][em][el], quod leuius delictum est.

17. ille ferat pretivm. Opinor, inquit, qui emptori ante proposuerit et pretium acceperit, non subibit poenam, si fugierit uenditus.

18. prvdens emisti vitiosvm: [cum] non in fraudem inductus es[t].

18. dicta tibi est. Illa cum condicione emisti.

19. inseqveris tamen. Venditorem scil(icet). Ac per hunc se signif(icat).

20. dixi[t] me pigrvm p. t. Vt mango uenalem.

21. talibvs officiis p. m. Hoc est: ad scribendum debilem. Et bene [mancum], quod uitium manus est.

23. qvid tvm profeci? Quid profeci, inquit, praedicendo uitium meum? o iura mecum facientia, id est: pro me. Et est quasi exclamatio.

23. si tamen adtemptas? Si modo adhuc sollicitas, ut scribam tibi.

26. lvcvlli miles. Huius exempli narratione uult ostendere uementer stultum, quem res non doceat, quid sit utile.

26. lvcvlli miles. Hoc factum est bello, inquit, quod p(opulus) R(omanus) duce L. Lucullo cum Mithridate rege Pontico gessit. Et Luculli miles Valerianus et Seruilianus exercitus.

27. ad assem. Vsque ad assem, hoc est, tota uiatica.

28. vehemens lvpvs. Bene ‘lupus’ miles Romanus, quia in tutela[m] Martis est lupus.

28. sibi et hosti. Sibi quia potuit perdere, [hosti] quasi raptori.

30. praesidivm regale l. d., vt a. Ordo: praesidium regale deiecit loco summe munito.

31. et mvltarvm d. r. Hoc est: praesidium a Mithridate super thensauros eius positum.

32. donis ornatvr. A Lucullo imperatore.

34. forte svb h. t. Praetorem Lucullum significat. Ita enim olim duces imperatoresque dicti [et praefectus praetorio].

37. i, bone, qvo virtvs tva. Verba Luculli militem hortantis.

39. post haec ille catvs. Post haec ille doctus, inquit, exemplo, ut se significet stultum, si[b] iret, dicit: ibit eo, quo uis, qui perdendo zonam didicit, unde sit lucrum.

403307. eo: illuc.

39. catvs: expertus et doctus.

40. zonam. Sumptus et uiaticum, quod in zona[m] fere milites portant. His autem omnibus Horatius uult ostendere, primo dispendio rei familiaris se coactum, post inuitatum donis ac lucro ad scribenda carmina deuenisse.

41. romae nvtriri . . . achilles. Ex Iliade discitur, Achillis iracundia quantum offuerit Graecis omnibus. Et hic figurate saeuitiam Caesaris Augusti in aduersas partes uidetur ostendere.

43. adiecere bonae pavlo plvs a. Dicit[i] se[t] etiam Athenis philosopho operam dedisse.

44. cvrvo dinoscere rectvm. Id est: per ethicam partem philosophiae discernere, quid sit uitium, quid sit uirtus.

45. atqve inter silvas a. q. v. Bene [Acad]. s., [uel] quia contra omnem sectam Academici disputant, qui dicunt latere ueritatem, et ideo semper esse quaerendam.

47. civilisqve rvdem belli.

46. loco m. t. Excusatio, quod contra Augustum pro Bruto militauit. Et bene [aestus], non ‘uoluntas’.

48. non responsvra l.: inparia. Bruti autem arma signif(icat).

49. me di[i]misere philippi. Thessaliae campi, ubi uictus est Brutus.

50. decisis h. p. Saepe hac translatione utitur Horatius, ut: // Maiores pinnas nido[s]. Signif(icat) autem proscriptum fuisse.

51. pavpertas inp. avdax et cetera. Carmina, inquit, quae ex me expetis, Flore, numquam scriberem, nisi ex egestate conpulsus essem. Nunc itaque, postquam habeo, quod mihi satis sit, si non praepono somnum uersibus, insanio et nullo elleboro curari possum.

52. qvod non desit. Quod satis sit.

53. qvae potervnt v. s. e. Quod tandem, inquit, helleborum satis erit, ut expurget insaniam simque iam sanus? [Cicutam] autem pro elleboro posuit, [ni] pro: si non.

54. ni melivs dormire. Legunt: [ne] [melius]. Sed [u]ni] uer[s]um[q (!) 160] est.

55. singvla[e] de nobis a. p. e. a. Vergil(ius): // Omnia fert aetas, animum quoque. Et est alia causa excusationis in aetate, cur iam non scribat.

57. qvid faciam vis? d. Nunc deest: nisi ut non scribam poemata.

58. deniqve non omnes e. m. a. q. Alia causa non scribendi, quia, quid scribam potissimum, nescio, propterea quod non idem omnibus place[n]t.

60. ille bioneis s. Bion Aristofanis comici pater dicitur fuisse magnae dicacitatis, quam uult intellegi de nigro sale. An ‘nigrum’ malum intellegemus, ‘salsum’ autem facetum et iocularium?

63. renvis tv, qvod ivbe[a]t alter. Mire iam dramatico charactere tamquam ad ipsos conuiuas loquitur unum quemque eorum appellans id poscentem, quod ceteris displicet.

65. praeter cetera. Alia causa non scribendi, quod Romae in occupationibus nihil condignum memoria scribi potest.

66. inter tot cvras q. l.? Hoc est, quod dixit: [Romaene], id est: in qua urbe tot curae sunt, et tot labores.

67. sponsvm vocat. Hoc est: ut pro se spondeam.

68. cvbat: aegrotat.

70. intervalla vides h. c. ᾿Ιρωνία, per quam ostendit, quam ‘uehementer sint incommoda’ id est ‘non mediocriter magna’; nam antiqui pro magno commodum dicebant.

70. vervm p[l]vrae svnt. Interrogatiue pronuntiandum.

72. festinat calidvs. Festinat, inquit, properus redemptor et mulos agens et sarcinarium ad redam. [Gerulisque] redemptorem autem cursus publici signif(icat) et animalium praebendorum. Sal(lustius): // Et Perpennam forte cognoscit mulio redemptoris.

73. torqvet nvnc lapidem. [Torquet]: mouet, trahit, uel sustinet.

74. tristi[ti]a[m] robvstis. Hinc plaustrum, hinc funus uenit, et obuia utraque neutro transeunte luctantur. Funera autem dicit ipsam pompam et exsequias.

75. hac rabiosa fvgit c. Haec sunt, quibus ostendit puras plateas non esse, in quibus cogitans poeta uelut securus incedat.

76. i nvnc. Oportune, per epitropen ostendit fieri carmina Romae non posse.

77. scriptorvm c. o. a. Ad superius argumentum hoc pertinet, quo probat in frequentia urbis poetam scribere non posse.

78. rite cliens bacchi. Non mirum, inquit, si poetae amant, quod amat Liber musicus deus, in cuius tutela poetae omnes constituti sunt.

80. et contacta s. v. v. Legitur et [contracta]: caute inpressa, ut ea sequendo contigerit imitator.

81. ingenivm, sibi qvod vacvas d. a. Qui Athenis, inquit, multo tempore studuerunt, et mu[l]ti et ridiculi euadunt; nec enim, si Romae uelis, aliquid disceres, ubi nullum otium est.

81. vacvas athenas. Vtrum ‘otiosas’, an per ypallagen ‘ipse uacuus’, ut Sall(ustius) ait: // At Sertorius uacuus hieme copias augere?

82. insenvitqve l. Legitur et [insonuit]. Sed si [insenuit], ‘inpalluit et inmoratus est’ signif(icat), si [insonuit], ‘instrepuit atque exercuit uocem’ intellegitur.

83. cvrii[s] statvat t. [t]exit. Ingenium scil(icet). Curii autem statuam pro qualibet dixit. An ideo Curii, ut duplex sit plumbeus? Nam Curius ob seueritatem taciturnissimus fuit.

84. risv popvlvm q. Ac per hoc: inridetur.

86. digner: condignum arbitrer, id est, uelim.

87. frater erat romae. Hi[n]c fabulam ad hoc inducit, ut ostendat poetas se ipsos inuicem laudare non iudicio, sed mutua adsentatione. Fratres miras eleuationes honoris proferebant, cum alter iuris consultum Mucium Scaeuolam diceret, alter oratorem Tib(erium) Gracchum nominaret. Nam apud ueteres tam primus iuris consultus Mucius Scaeuola extitit, quam orator Tib(erius) Gracchus.

90. qvi minvs argvtos, id est: qua re minus insani poetae sunt, cum se quoque inuicem laud[ar]ent? [Argutos]: canoros.

91. hic elegos: ἐνέργια, id est: alter.

92. caelatvm: uariatum et quasi pictum.

92. novem mvsis. Omni genere metrorum. Nam genera metrorum principalia nouem sunt.

93. qvanto cvm fastv, q. m. c. et cetera: nobis placeamus incedentes.

93. circvm spectemvs. Vna pars orationis est diuisa in duos uersus Lucili more et antiquorum.

94. vacvam romanis. Poetis deditam Latinis, id est, uacantem. Significat autem aedem Musarum, in qua[m] poetae recitabant. Et hoc recte; nam Graeci poetae in Atheneo consueuerant. Et ideo additum [uacuam Romanis uatibus].

95. si forte vacas, seqvere. Bene additum [si forte uacas], tamquam et hoc ipsum facere superuacuum iudicandum sit.

96. qvid ferat et qvare. Quid de [s]se praeferat, uel quid tol[l]eret, uel quid adferat.

98. samnites. Tamquam Samnites, quorum pugna semper stataria est. Videtur autem haec metafora uel a Samniticis gladiatoribus, uel a bello acerrimo Samnitum aduersum Romanos esse translata.

98. ad lvm. p. Vsque ad lucernam, id est, ad uesperam.

98. lento dvello: bello diuturno.

99. discedo alcaevs pvncto illivs. Iudicio illius, inquit, Alcaeo lyrico comparor, et fio alter Alcaeus.

993362. pvncto: suffragio humili ac plebeio.

99. qvis? qvis. Singillatim pronuntianda sunt haec pronomina. Illum Callimachum uoco, ut me ille Alcaeum nominat.

100. si plvs adposcere visvs. Si hoc illi parum fuerit et plus a me exegerit laudis. Et hic ostendit non pro merito poetas, sed pro uoluntate laudari.

101. optivo. Adoptiuo et adscito. Alcaeus autem lyrici carminis, Callimachus elegiaci auctor est. Mimnermus duos libros αὐλητικοὺς scripsit.

102. mvlta fero. Multa, inquit, patior, ne mihi poetae irascantur, sed tam diu quam ipse scribens laudari me expecto.

102. inritabile. Iracundum ac litigiosum.

104. finitis stvdiis. Finitis, inquit, carminibus. Et bene [recepta mente], tamquam ex insania poeticae professionis ad me rediens.

105. obtvrem patvlas. Non solum non laudabo, sed etiam obcludam aures, nequem audiam recitantem.

106. ridentvr. Sensus: ridentur quidem, sed tamen delectantur uersibus suis. Ostendit autem, quam laboriosum sit emendatissime scribere.

107. et se venerantvr. Mirantur ac diuinos poetas se uocant.

108. lavdant qvidqvid dixere beati. Subdistingue [re] [dixere] et sic infer [beati]. ‘Stulti’ enim dicturus intulit, [beati], ad intellegentis et cum iudicio scribentis tormenta respiciens.

59. at qvi legitim. Bonus scil(icet) poeta.

111. avdebit, qvaecvmqve. Proprie dixit [audebit], ut ostendat magnam rem esse hoc facere. Vergil(ius): // Aude hospes contemnere opes.

113. movere loco. Tollere atque mutare.

113. invita recedant. Plerumque ita sunt uerba composita, quae prima posuerimus, ut etiam cum praua sint, tamen bene nobis posita uideantur.

114. est versentvr adhvc inter penetralia vestae. Id est: domi. Per quam metaforan ostendit, licet in animo nostro fixa uersentur, tamen excludenda esse, quod fit, etiam temere admissis hominibus. [Aliis] intellegunt: Cum adhuc populo placeant.

115. popvlo b. e. Antiqua et obsoleta senio in consuetudinem reuocabit. Et utrum ‘populo obscurata’, an ‘populo bonus’.

119. adsciscet n. Vtetur etiam nouis uerbis de usu nascentibus.

121. beabit d. tollet. Aut ‘amputabit’ aut ‘extollet[ur] et ornabit’.

124. lvdentis speciem dabit. I(d est), tale carmen efficiet, ut auditori lusisse, non laborasse uideatur, ita tamen torquebitur et fatigabitur, ut pantomimus, qui nunc totus Satyri, nunc Polyfemi Cyclopis conatur imitari personam.

126. praetvlerim scriptor. Mallem, inquit, stultus esse, ut meis carminibus malis delectarer, non legendo scrutandoque cruciarer.

128. fvit havt ignobilis argvs. Vetuste pro: Argiuus. Et facete simul adcommodatur exemplum, quo ostenditur, quam sit secura dementia.

129. qvi se credebat. Bene [credebat] ; non enim audiebat. Et pulchre additum [miros], ut non in eo tantum error esset, quod audire se credebat, sed etiam quod ‘miros’.

131. cetera qvi vitae servaret mvnia. Hoc dicit, in aliis rebus illum non fuisse dementem.

132. bonvs sane vicinvs. Commoda occasione percurrit officia boni patris familias.

134. et signo laeso. Satyrice tamquam hoc multi faciant.

135. posset qvi rvpem et pvtevm. Superius quasi sanum describebat, hic ergo quasi leuiter insanum.

137. expvlit elleboro . . . meraco. Multo et crasso, utpote contra tantam dementiam.

138. redit ad se. Sanus factus est.

138. pol me occidistis, amici, non servastis — ait. Adeo securius est insanire quam sapere.

139. qvod sic extorta volvptas. Mire non ‘morbus’, sed ‘uoluptas’.

140. mentis gratissimvs error. Ille scil(icet), quo malis suis homines non solum non dolent, sed etiam delectantur. Vnde illud Graecum est ᾿Αμαθία θράσος.

141. nimirvm sapere est ab. Commemoratis omnibus incommodis in arte poetica constitutis illud concludit, nihil esse melius studio sapientiae, id est philosophiae. Et est ordo: nimirum abiectis nugis utile est sapere et concedere pueris tempestiuum ludum, id est artem poeticam.

142. tempestivvm. Oportunum, congruum.

142. pveris. Puerili aetati.

143. ac non verba seqvi fid. Ac non eam partem musicae sequi, qua[e] cantilenae [uitae] modi numerique concordant; in his est enim altior quaedam scientia[e] musicae disciplinae.

146. si tibi nvlla sit. Haec uerba Horatii sunt secum loquentis quasi cum alio. Si tibi, inquit, grauior sitis bibendo fieret, referres ad medicos et indicares. Sic et alibi Crescit indulgens sibi dirus ydrops.

149. si vvlnvs tibi monstrata[m]. Siquis, inquit, tibi herbam aut radicem ostendisset tamquam utilem uulneri tuo, tuque semel expertus eam inutilem conperisses, non utereris. Cur igitur diuitias cupis, quas adquirendo didicisti nihil conferre ad sapienter beateque uiuendum, quando quidem diues factus nihilominus stultus es, quam antea fueras, cum pauper esses?

151. avdieras, cvi rem[e] di[a] donarent et cetera. Hoc dicit: si ideo diuitias adpetisti, quod audieras te stultitia cariturum cum diues esses, postquam diues ad sapientiam nihil promouisti, etiamne copias facultatesque sectaris et adhuc audies opulentiae laudatores, quibus iam semel credendo deceptus es[t]?

80. at si divitiae prvd. r. p. [Si a quoquam quaestu uincereris et auariore ullus esset.] Quippe praesertim et minus cupidos et minus timidos homines facient, si modo id uerum esset.

157. viveret in terris. Erubesceres, ait, si te quisquam esset auarior, et ideo sapientior, siquidem opes sapientiam daturae essent.

158. si proprivm est. Dicit nihil cui[c]quam proprium esse q(uam) q(uod) l(ibra) m(ercatus) e(t) a(ere) e(st), quasi posside[t]amus nihil praeter usum fructum, quem nos capere debemus nostrumque reri. Ita inter nos et nihil possidentes nihil distare, nisi quod illi sine cura aluntur.

158. si proprivm est, q. q. l. m. e. a. e., // qvaedam, si credis et reliqua. Deest ‘et’, ut sit ordo et sensus: si proprium quod quis [ordo] libra mercatus et aere est et quaedam mancipat usus (si modo credis iure consultis): qui te pascit ager tuus est.

158. libra et [h]aere. Verba sunt iuris, quibus [quibus] omnis emptio confirmatur, cum per libram expensa pecunia, per aes ipsum pretium demonstratur. Vnde et libripens huius modi testificationibus adhiberi solet.

159. mancipat vsvs. Hoc est: usus possessorem facit.

160. qvi te p. a., t. est, et vilicvs [qvis] o. Quamuis non tu, sed Orbius uideatur esse possessor.

162. das nvmmos. Vt ille, cuius ager est, pro toto dedit, ita tu pro eius partibus, id est fructu.

163. temeti. Vini, quod temptet mentem, unde temulenti dicuntur dicti prima syllaba producta.

164. pavlatim. Per minimas partes pretii.

164. fortasse trec. avt etiam. Commodius tu emis, quam illi emptus es[se]t, qui possidet. Nam ille semel pretium soluit trecenta m(ilia) uel quadringenta, tu minutatim et pro arbitrio tuo.

166. qvid refert, v. n. [Quid est] quid interest, inquit, utrum paulo ante an olim numeraueris pretium, dum uiuas eodem modo, quo ille, qui olim comparauit? Si emptio facit dominum, emisti: si usus, uteris: si tempus, nihil in iure distat, olim an nuper coemas, dum emendi potestas sit.

168. emptvm cenat h. Licet se putet inemptis holeribus et lignis possessor uti, emptis utitur, et falsum putat suum uocans usque ad limitem certum, quasi quicquam semper nostrum sit, quod multis dominis possessorem commutat.

170. qva popvlvs adsita. Vsque ad eam partem, qua populus arbor adsita, id est innata limitaris certaminis indicat fines certos, et uicinorum iurgia [u]ita ref(ugit). Sic Vergil(ius): // Vsque ad aquam et ueteris iam f. c. f. Et est ordo et sensus: usque ad eum locum, qua populus adsita certis limitibus i(urgia) u(icina) r(efugit).

172. pvncto qvod m. h. Id est: perfacile et cito.

173. nvnc prece, nvnc p. Colligit, quot modis dominia permutantur.

174. in altera ivra. In alterius potestatem.

175. si qvia perpetvvs et cetera. Videtur sententiae tenor iam dudum hic esse, et hoc signif(icari): si emptione uel usucapione adsequamur legitimam possessionem, neminem esse tam pauperem, qui non hoc iure omnem agrum suum esse possit credere. Si uero nullus perpetuus possit usus esse rebus quaesitis, sed temporalis uicissitudo seruetur inter homines, nihil prodesse uicis aut horreis aut saltibus plurimis dominum fieri hominem, siquidem moriturus sit diues eadem sorte qua pauper.

176. velvt vnda s. v. Vt fluctus super inuicem ueniunt, cum ex inmenso uoluitur mare.

177. calabris. Fructuosis. Est enim Calabria praeter ceteros reditus etiam pecuaria, et lanarum mollium ferax, item Lucania.

178. saltibvs. Latis fundis porrectis per plurimos montes. Si

178. metit orcvs. Anputat. Et est translatio a segete ac messoribus.

180. tyrrhena sigilla. Tusca. Nam apud Tuscos primo Italiae signa de marmore processerunt.

181. gaetvlo mvrice. Afro, ac per hoc: Mauro. Signif(icat) enim purpuram Girbitanam.

182. svnt qvi non habeant ac per hoc: desiderent. Nam et qui habere non cura[n]t, non habet. Sed prior ille inops uidetur, quem cupiditas torquet.

183. cvr alter frat. Ordo: cur alter fratrum cessare praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter siluestrem flammis et ferro mitiget agrum, scit genius qui [natale] c(omes) natale astrum temperat et est naturae deus humanae. Hoc autem dicit: cur equidem diuersa sint homines uoluntate, non curo; scit enim hoc genius, qui sortis nostrae dominus habetur; uerum utar rebus partis nec me defraudabo, metuens quid de me heres sentiat, et utrum me mortuum uituperet necne. Et hic heredem captatorem signif(icat), non adgnatum.

183. alter fratrvm. Bene fratrum. Haec res enim facit, ut mirum sit dissimiles esse.

184. herodis palmetis. Herodes in Syria Phoenice rex Iudaeorum, per cuius palmeta magnas diuitias signif(icat).

185. inportvnvs. Sine portu ac requie, hoc est: auarus. Et ipse explicat, quid est ‘inportunus’, dicendo [ad umbram lucis ab ortu], hoc est: a mane usque ad uesperum.

186. silvestrem fl. et f. Officium est agricolae non quiescentis, et auara spe in futuros reditus extenti.

187. scit genivs natale c. Hoc secundum id, quod propter hoc putant homines εὐδαίμονας et κακοδαίμονας dici[t], quia daimon genius intellegitur.

189. vvltv mvtabil[l]is. Aut uultum nunc pro uoluntate posuit, aut deest ‘cum’, ut sit: cum uultu mutabil[l]is et tam dispar, quam sunt inter se hominum uultus.

189. albvs et ater. Prouerbialiter. Hoc est: bonus et malus. Et album ad liberalem et laetum reddidit, atrum ad sordidum et aerumnosum. Figura ἀπόδοσις prima.

190. et ex modico qvantvm res poscit. Caute adiectum [quantum res pos][c][it], ut mundum se, non prodigum fuisse demonstret.

190. et ex modico. Deest ‘quamuis’ et ‘tamen’, ut sit: quamuis ex modico, tamen tollam. ᾿Ανακόλουθον tertium.

191. heres. Hic heres non legitimus, sed heredipeta.

192. qvod non plvra datis invenerit : quod non plus consecutus fuerit ex me[d]is, quam in me inpendit. Et congrue Horatius de se loquitur, cui desit filius.

192. et tamen idem scire volam. Redit ad mediocritatem Peripateticorum, et dicit ita se usurum bonis, ut non obliuiscatur medium sequendum esse, cum intersit inter hilarem et nepotem, parcum et auarum, quamuis par[u]um considerantibus similes esse uideantur.

195. distat enim spargas. Ostendit, quid distet inter supra dictos.

197. ac potivs p. vt festis qvinqvatribvs olim. Quinquatres a quinque diebus, qui dies ad ferias Mineruae pertinent, propterea, quod [est] festa sollemnitas eius deae per hoc spatium temporis celebratur. Vt igitur pueri ludo intenti insatiabiliter utuntur his feriis, ita actutum, inquit, moriturus exiguo uitae tempore raptim uoluptatibus plurimis de[s]fruaris. [Olim] autem nunc pro: semper.

199. pavperies i. [Pauperies]: egestas. Nam paupertas etiam honestae parsimoniae nomen est, et usurpatur in fortuna[e] mediocri.

201. non agimvr tvmidis. Adhuc de mediocrium fortunarum bono loquitur. [Tumidis uelis Aquilone secundo]. Id est: nimia felicitate.

202. non tamen adversis. Infelicitate uehementi. Et bene in allegoria perseuerauit, quia supra nauem dixerat.

203. viribvs, ingenio, specie, virtvte, loco et cetera. Ingeniose descripsit, quid sit homo mediocris, dicens mediocrem esse, qui sit a summis minor, ab infimis maior.

205. non es avarvs. [Nomen est]. Vsurpatur in fortuna mediocri]. Facit per hypoforam respondentem more satyricorum, qui dicat: scimus te non esse auarum. Vade securus de hoc ipso. Sed quid prodest auarum te non esse, si in ceteris haeres uitiis ac teneris?

205. qvid? cetera iam simvl. Sic pronuntiandum est, ut intellegatur non fugisse alia uitia.

206. caret tibi p. i. a.: quae popularibus auris dedita est.

208. somnia, terrores magicos, miracvla, sagas, // noctvrnos l. Haec omnia ad superstitionem referuntur. [Miracula] [sagas]. Dicit sagas mulieres magicarum rerum et carminum scias, tamquam satisagas et multum agentes. Vt magos dicimus quasi magnos a magnis rebus, quas agunt.

209. noctvrnos[i] lemores. Vmbras uagantes hominum ante diem mortuorum, et ideo metuendas. Et putant [lemores] esse dictos quasi Remulos a Remo, cuius occisi umbras frater Romulus cum placare uellet, Lemuria instituit, id est Parentalia, quae mense Maio per triduum celebrari solent, ante additum anno mensem Februarium. Ob quam rem Maio mense religio est nubere, et item Martio, in quo de nuptiis habito certamine a Minerua Mars uictus est, et obtenta uirginitate Minerua Neriene est appellata.

209. portenta thessala. Thessal[i]orum promissiones incantatorum. De quibus ait Vergil(ius): // Haec se carminibus promittit soluere mentes // Quas uelit et cetera, et // His ego saepe lupum fieri et se conderes. // Moerim et quod sequitur.

209. rides: contemnis.

210. natales grate nvmeras, quod non faciunt nimium timidi senectutis et mortis, quam ex natalibus multis iam iamque proximam perhorrescunt.

212. qvid te exempta l. Allegoria. Quid prodest, inquit, uno e[g]o te carere uitio tam multis possessum?

213. vivere si recte nescis. Da locum, inquit, melioribus, qui uiuere sciunt, et patere succedi[t] tibi.

214. lvsisti satis. Hoc apud philosophos frequentatum est, de uita sapientem abire oportere aequo animo, ut e conuiuio pastum saturumque conuiuam. Et moraliter repetitum [satis], quod a[pu]dclamationis est.

215. tempvs abire tibi. Vtrum quia deus iam te uocat, an quia diu multumque uixisti? Et mire in fine operis de fine disputat uitae.

215. ne potvm largivs aeqvo. Ne iusto plus uiuentem, et ob hoc delirum senem uinosi ludificentur habeantque derisui. Et uide perseueratum esse in allegoria de conuiuio facta[m]. Nam non minus senes quam poti plerumque decipiuntur.

216. rideat et pvlset. Bene adiectum [pulset], id quod peius est.

216. lasciva decentivs aetas. Quam lasciuam esse magis deceat, quam te, qui es maturus senex.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Florus irascebatur Horatio, quod eius epistolam non acciperet. Excusat se apud eum Horatius, quoniam non promiserit, et ait iniuste eum irasci, qui exigat non promissa, carmina autem ideo se non mittere, quia philosophari coeperit.

8. Quidam ‘imitabitur’ legunt, quod est a puero alienum. Melius ergo legimus ‘imitaberis’, idest tam se<cundi> ingenii est, ut flectas eum, quo uelis, tamquam argillam udam; et in ueteribus exemplaribus ‘imitaberis’ legitur.

12. <meo svm pavper in aere>. Hoc est: nil debeo.

14. Fugitiuum simpliciter ac lenissime confitetur. ‘Cessauit’ moram fecit, ut ([Persius] 5, 127): Cessas nugator.

15. Non ‘latuit in scalis’, sed ‘metuens habenae pendentis in scalis’ secundum morem Romanorum, qui seruos suspensos ad trabes flagellabant et in media domo ad timorem incutiendum habena pendebat. <habenae>. Flagelli.

19. Interrogatiue, ut sit ‘nempe dixi’, et nunc ita se ait fecisse, ut eum, qui puerum uendidit. ‘Mendax’ ad utrumque referri potest.

26. Hoc exemplo ostendit se primum dispendio rei familiaris coactum, post inuitatum donis ad scribendum. Actum est bello, quod gessit Lucullus consul cum Mithridate, rege Pontico, cuius milites primum necessitate compulsi coeperunt praedari, postea uero donis et muneribus sunt prouocati. Qui quadam nocte dum dormirent, saginas eorum et uiatica omnia perdiderunt. Tunc coacti uiriliter expugnauerunt quoddam praesidium, ubi erant thesauri Mithridatis. Competenti iocatur exemplo, quasi ipse paupertate compulsus scripserit carmina.

28. <vehemens l.>. Hoc est: nec sibi parsurus nec hosti. Vt Maro ([Aen.] II 355. 356): Lupi ceu Baptores a. i. n.

32. <donis>. Militaribus ornamentis et nihilominus pecunia.

34. <praetor>. Pro imperatore; significat autem Lucullum.

40. Ex Graeca fabula fictum de athleta, qui follem perdiderat. <zonam>. Byrsam.

41. Horatius Venusinus fuit aut Apulus, sed Romae ad tempus instructus est. Deinde uero perrexit Athenas, matrem litterarum, ubi ethicam, idest moralem, didicit reuoluens Platonis libros. Ab illo studio secutus est partes Bruti, quo fugato ab Augusto Horatius cum aliis proscriptus est, idest hereditate priuatus, ac necessitate compulsus contulit se ad studium pristinum.

45. Academus aput Athenas porticum extruxit; inde porticus Academia et ex ea Academici, quorum siluam iucunde dixit, quia ita qu<a>erunt uerum, ut idem negent inueniri posse, cum Stoicorum et Peripateticorum et Epicureorum stabilis sit adseueratio.

47. Tyronem et ignarum. Euocatus enim a Bruto est per potentiam, quia tunc Achaiam et Athenas tenebat, etiam similitudine studiorum, cum esset celebri nomine in philosophia.

49. Campi Thessaliae, ubi contra Brutum pugnauit Augustus.

50. Hoc est: amissa dignitate, qua ante sublimis ferebar.

53. Sensus: cum iam non egeam, insanio, si uersus facio, et cicuta curandus sum, nisi otium poeticae praefero.

57. Hoc est: facilitatem scribendi uel comitatem extorquere iam temptant.

60. inde bioneis. Liuidis et amaris iocis, idest satyra. Sunt autem disputationes Bionis philosophi, quibus stultitiam uulgi arguit, cui p<a>ene consentiunt carmina Luciliana. Hic autem Bion, qui Sophistes cognominatus est in libro, quem edidit, mordacissimis salibus ea, quae apud poetas sunt, ita lacerauit, ut ne Homero quidem parceret. <bioneis>. Satyricis, amaris et asperis; Bion enim poeta satyricus fuit. <sale nigro>. Amara iocularitate.

65. Omissis aliis credis Romae posse carmina scribi inter tot curas occupationum?

68. <A>egrotat, ut superius ([serm.] I 9, 18): Trans Tiberim longe cubat.

70. hvmane. Idest probe. Yronice. ‘Commoda’ breuia, sed e contrario ostendit, quod magna sint.

72. Geruli sunt, qui portant ea, quae necessaria sunt ad fabricam.

73. <torqvet>. Trahit. <TIGNVM>. Lignum materiale.

76. <i nvnc>. Ironicos.

77. <nemvs>. Solitudinem.

79. Hoc est: uis me alienis uerbis dictare? nam ‘contacta’ pro detritis et diuulgatis dixit, et me uis scribere, ut ad uates antiquos proximo accedam?

80. <contacta>. Ab aliis dicta.

81. <vacvas>. Otiosas, quietas.

83. <statva>. Insensibili re.

84. <hic>. Romae.

87. ‘Mucius’ scilicet Sc<a>euola, amicus Ciceronis, qui primus iuris consultus apud ueteres scripsit.

89. <gracchvs>. Eximius orator. <mvcivs>. Iurisconsultus.

90. <qvi>. Quomodo. <argvtos>. Loquaces.

91. Nota, inquit, quod superbi incedamus, quasi non omnis aedes poetis plena sit. Item boo ipsum aliter: nota, quod sollicite requiramus uel unam aedem uatibus uacuam. Aliter: aspice, quanto molimine requiramus locum certandi, quasi uix inueniatur aedes, in qua non illi recitant, quae sint digna nostris carminibus. Iam ponit uerba poetarum inuicem se laudantium. Εἰρωνικῶς.

92. <opvs>. Heroicum.

94. Idest ut negemus in templo Apollinis ullos poetas habere carmina.

98. Sensus: inuicem odiosi sumus fallendo nos et mala carmina praedicantes, et hoc sine fine facimus, ut Romani quondam pugnauere cum hostibus Samnitibus usque ad noctem. Vnde Ennius ([ann.] 172 V.): Bellum, inquit, // Aequis de manibus nox intempesta diremit. Samnitae gens, quae in centesimo fere et trecesimo miliario ab urbe Roma est, qui medii sunt inter Picenum et Campaniam, uiles in praelio (pli:), ita nos in scribendis poematibus.

99. pvncto. Suffragio, iuxta legem tabellariam, ut alibi ([a. p.] 343): Omne tulit punctum.

100. <callimachvs>. Hic elegos scripsit.

102. Multa patior, ne mihi irascantur poetae; sed tamdiu ab illis laudari me desidero, quamdiu ipse scribo; et hoc ex persona uitiosi poetae dicit. <pero>. Suffero.

104. Non solum, inquit, laudabo aliorum carmina, ut ante feci, ut et mea laudarent, uerum obturabo aures meas cera, ne quem audiam recitantem. Tractum est hoc a sacerdotibus Martis, qui dum sacra celebrarent, cera obturabant aures, ne aliquo sono mens illorum inquietaretur.

105. Quoniam nocere mihi non possunt, postquam desiero scribere.

108. <beati>. Quantum sibi ipsi. uideantur.

113. Dicit, quia bonus poeta facto carmine diiudicat illud et uerba inhonesta et non bene posita audebit mutare et alia inserere, licet inuita recedant, quoniam ita sunt plerumque uerba composita, quae prima posueramus, ut etiam, cum praua sint, tamen composita nobis uidentur et per hoc inuita recedunt. <verba movere loco>. Delere, eximere, et seruauit metaphoram; nam censores notantes aliquem loco remouebant, idest ordine senatorum.

114. Hoc est: quasi sacrosancta scriptori uideantur et in libris pontificum sint. <penetralia vestae>. Domus sacra; ipsa est dea ignis. Ideo dicit Vest<a>e, quia non licuit simulacrum eius uideri a quoquam uiuente homine.

115. Verba, inquit, antiqua, si modo splendida et bona sint, rursus in usum reducet.

118. <sitvs>. Vetustas; Virgilius ([Aen.] VII 440): Sed te uicta situ.

119. <adsciscet>. Producet. genitor. Pulchre dictum ‘genitor usus’.

120. <liqvidvs>. Purus.

122. <l: c:>. Superflua, redundantia reprimet.

123. <levabit>. Nitida efficiet. <VIRTVTE CALENTIA>. In usu posita.

124. Quamuis ludere uideatur, tamen laborem ostendet. <torqvebitvr>. Permutabitur, rotabitur. Sicut pantomimus mutatur, ita faciet poeta.

125. Persius (5, 123): Tres tantum ad numeros Satyri moueare Batilli. Figurata locutio: moueor illam rem, ut: frangor pedem.

126. Irridendo hoc ait. Ego quidem, inquit, eorum uitam praetulerim, qui non intellegunt uitia sua, his, qui sapiunt et emendatione torquentur, unde subnectit fabulam.

128. ‘Bingi’ proprie canum est; est autem ringi ficto risu laetitiam simulare. <ignobilis>. Hic Lycas dictus est.

134. Sicut Persius (6, 17) a contrario: Et signum in uapida naso tetigisse lagoena.

137. <meraco>. Vementi.

145. <qvocirca>. Quapropter.

146. Secum loquitur quasi ad alium: si tibi, inquit, hydropis morbus dominaretur, statim narrares medico; nunc ergo cum tibi dominetur auaritia et cupiditas, numquid alicui confiteri audebis? Et si tibi esset herba ostensa aut radix utilis ad uulnus sanandum, postquam semel adhibitum haberes, si tibi non proficeret, numquid statim non abiceres illam? Cur igitur diuitias amas, quae sapientem et beatum facere non possunt?

151. Interrogatiue: audisti, inquit, alicui propter pecuniam demptam fuisse stultitiam?

152. <rem>. Diuitias.

153. Si, inquit, cognosceres, quod, qui habundarit diuitiis, eo amplius sapientior erit, erubesceres, ut aliquis te esset ditior et per hoc sapientior.

154. <tteris>. Increpatiue.

155. ‘Prudentem’ sapientem, unde Cicero: Iure a maioribus nostris sapientia est prudentia [enim] dicta, quod porro uideat et futura diiudicet.

158. Ordo est: si proprium est, quod quis libra mercatur et aere, et quaedam mancipat usus, si modo credis iuris consultis qui te pascit ager, tuus est, dicit, quia uineta et segetes, quae alii laborant quasi sua, si nos postea uinum et frumentum nostro pretio emimus, et ipse usus emendi nostra facit esse, utique nostra sunt ilia: et uineta et segetes secundum quendam modum legum, quae praecipiunt, ut unicuique sit proprium, quod pretio emit.

159. Si credis consultis (consultus [cod.]) uel legi[bu]s peritis, qui dicunt (dicit [cod.]), quia usus possessorem facit, funde per quae annos et eo amplius fuerunt obsess<a>e. <mancipat>. Mancipio accipit. Possessorem rei facit. <nvper an olim>. Ante XV dies uel ante XXX. annos.

160. Vilicus etiam, dum tibi praeparat, quae emas, tuus uilicus est, quamuis non tu, sed Orbius uideatur esse possessor.

161. <segetes occat>. Glebas occulcat, comminuit.

162. <vvam>. Vinum. Non solum, inquit, per mancipationem proprietas adquiritur, et per usucaptionem. Tu cum emis fruges aut poma, uideris fundum eum usu capere, cuius bonis uteris, licet emptis: ergo puta eum proprium tuum esse, a cuius fructibus non es alienus.

163. <temeti>. Vini, unde et temulentus.

166. <nvmerato>. Pretio illius agri, numero num-morum empto ([leg.] empti).

168. <qvamvis aliter pvtat>. Scilicet non empta comedere.

170. Propositio, hoc est: sed ab illis finibus suum dicit. <popvlvs>. Arbor.

171. <tamqvam>. Responsio.

172. pvncto. Morula.

174. <altera>. Alterius.

178. <orcvs>. Pluto.

180. <tyrrhena sigilla>. Marmoreas statuas; nam Italorum Tusci primi marmorea signa fecerunt.

182. Quodsi uitae essent necessaria, haberent omnes.

183. <cessare>. In otio esse.

184. <herodis>. Iudeorum rex fuit. Persius (5, 179. 180): At cum Herodis uenere dies. <pingvibvs>. Feracibus; palmetum, ubi palmae crescunt, sicut oliuetum, ubi oliuae.

185. <inportvnvs>. Scilicet sibi, aut pro assiduo dixit.

186. <mitiget>. Edomet.

187. Cur, inquit, diuersas uoluntates inter homines non euro? scit enim hoc genus quisertusis nostri ([fort. leg.] Genius qui sortis nostrae) dominus habetur et mortem affert unicuique, quare unus frater uult otiosus manere et alter non. Ordo: Genius, deus humanae naturae comes, in unumquodque caput hominis uultu mutabilis, albus et ater, qui natale temperat astrum, scit, cur diuersi mores sint.

188. <mortalis>. Mortem inferens, uel cum eo simul moriens.

189. <albvs>. Prosper. <ater>. Aduersus.

190. <vtar>. Sic Persius (6, 22): Vtar ego, utar, et quae secuntur.

195. <svmptvm>. Expensam.

197. <olim>. Quandoque. Quinquatria dies festi in honorem Mineruae, dicti ab eo, quod Galli hostes quinque diebus Romam tenuerunt, Mineruae ideo dicti, quia ingenio usi sunt Romani; nam clauis ornati senatores ante domos suas sederunt; et quinquatri dicti quasi quinque atri dies.

198. <raptim>. Mire ‘raptim’, nam si diutius, luxuria est.

199. <pavperies inmvnda>. Auaritiam dicit, aut ut Maro ([Aen.] VI 276): Et turpis egestas.

200. Allegoria: utrum ex magnis reditibus an paruis uiuam, quia in utroque sum mutabilis.

202. <non tamen adversis>. Hoc est: non sumus felicissimi, sed nec miseri. ‘Abi’ felix es, beatus es; et quasi duas personas inducit.

205. Quid inde, si non es auarus? numquid cum isto idcirco uitio recesserunt omnia uitia? non utique.

208. <terrores magicos>. Magorum (magnarum [cod.]), quibus solent terreri homines; magi (magni [cod.]) dicuntur a magnis rebus. <sagas>. Maleficas.

209. Lemures proprie sunt umbrae mortuorum, quae apparentes hominibus solent eos terrere, et dicta Lemures quasi Remules a Remo, cuius umbram frater suus Romulus cum placare uellet, posteaquam eum occidit, lenaria ([leg.] lemuria [cum Porph.]) instituit, idest parentelia ([leg.] parentalia), idest anniuersalia, quae mense Maio per triduum celebrantur. <lemvres>. Vmbras terribiles biothanatorum.

210. <ignoscis>. Iucunde pro indulges, ut Maro ([georg.] III 96): Nec turpi ignosce senectae.

212. Cum miraculo legendum ‘quid’, idest ‘quantum’.

213. Si imperitus es, doctos uenerare, da locum et transitum praesta potioribus.

216. <RIDEAT>. Laceret, carpat, alii: plaudat.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII