Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i i


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Maecenas atavis edite regibus,

o et praesidium et dulce decus meum!

sunt quos curriculo pulverem Olympicum

collegisse iuvat metaque fervidis

5 evitata rotis palmaque nobilis

terrarum dominos evehit ad deos;

hunc, si mobilium turba Quiritium

certat tergeminis tollere honoribus;

illum, si proprio condidit horreo

10 quidquid de Libycis verritur areis.

gaudentem patrios findere sarculo

agros Attalicis condicionibus

numquam demoveas, ut trabe Cypria

Myrtoum pavidus nauta secet mare;

15 luctantem Icariis fluctibus Africum

mercator metuens otium et oppidi

laudat rura sui: mox reficit rates

quassas indocilis pauperiem pati.

est qui nec veteris pocula Massici

20 nec partem solido demere de die

spernit, nunc viridi membra sub arbuto

stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae;

multos castra iuvant et lituo tubae

permixtus sonitus bellaque matribus

25 detestata; manet sub Iove frigido

venator tenerae coniugis inmemor,

seu visa est catulis cerva fidelibus,

seu rupit teretes Marsus aper plagas.

me doctarum hederae praemia frontium

30 dis miscent superis, me gelidum nemus

Nympharumque leves cum Satyris chori

secernunt populo, si neque tibias

Euterpe cohibet nec Polyhymnia

Lesboum refugit tendere barbiton.

35 quodsi me lyricis vatibus inseres,

sublimi feriam sidera vertice.


Composuit: 730 A.U.C. (24 ÂŃ). Systema: asclepiadeum primum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Maecenas (C. Cilnius); 7 Quirites; 10 Libycus; 12 Attalicus; 13 Cyprius; 14 Myrtous; 15 Africus; 15 Icarius; 19 Massicum Vinum; 25 Iuppiter; 28 Marsicus, Marsus; 31 Nymphae; 31 Satyri; 33 Euterpe; 33 Polyhymnia



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. maecenas atavis edite regibvs. Hac ode Maecenatem adloquitur indicans alium alio studio teneri rerum, quae adpetantur uel ludicri cupiditate uel gloriae; se autem putare inter deos relatum iri, si numero lyricorum poetarum adscriptus fuerit. Maecenatem ait [atauis regibu]s] editum, quod a nobilibus Etruscorum ortus sit.

5. palmaqve nobilis terrarvm dominos evehit ad deos. Ambiguum, utrum [nobilis deos] an [nobilis palma]. [Mobiles quirites] ait referens ad uulgi leuitatem. Loquitur autem de eo, qui fauorem uulgi captans optet, cum ingressus sit theatrum, plausum sibi edi a populo. Sic enim excipiebantur in theatro principes, de quibus bene populus sentiebat. Hos enim plausus [ter geminos honores] ait.

12. attalicis condicionibvs. Id est: regiis opibus. Attalus autem rex Pergamenorum fuit, cuius hereditate <p>(opulus) R(omanus) locupletatus fuerat. Est autem sensus: Quicumque consuerit agrum suum colere, numquam sollicitetur ad nauigandum, etiam si regias opes promittas, ut hoc faciat.

13. cyprea trabe pro: cypro abundante; cypriis enim clauis naues figuntur.

16. mercator m. o. e. o. l. r. s. [r.] m. r. r. q. Sensus est: Mercator cum tempestatem in mari patitur, abhorret nauigare, et optat iam rusticam uitam in patria sua colere; mox ubi euaserit periculum, eandem uitam repetit; per quod colligit neminem posse aliquid agere, quam quod consuerit.

19. est qvi nec v. p. m. Ordo: est qui nec spernit. Dicit autem alios uita lautiore delectari.

22. ad aq. c. Id est: apud fontem; omnes autem fontes sacri habentur, et ideo caput sacrae aquae ait.

25. manet svb iove frigid. Ac per hoc ‘sub caelo’. Dicit autem alios studio uenandi plerumque in siluis pernoctare.

27. fidelis catvlos. Melius generaliter accipimus, quam ut uenationi tantum eos fideles intellegamus. Nam et Lucretius // Fida canum uis dixit. Ergo quod semper dominis fideles sunt intellegamus.

29. me doctarvm p. h. f. Praemia doctarum frontium hederas ait, quia his poetae coronantur. Vnde et Vergil. ait: // Atque hanc sine tempora circum // Inter uictrices hederas tibi serpere laurum.

31. nymfarvmqve leves cvm s. c. Per ea se egregiam gloriam dicit consequi, de quibus canit; fere enim lyrico carmini materia de nemoribus ac fontibus est, et siqua sunt his similia aut proxima.

32. secernvnt popvlo. Id est: de grege uulgi tollunt, ac per hoc sublimen faciunt.

33. evterpe cohibe[n]t[e]. Vt si diceret: si tamen Musae non denegant mihi studium cantus sui.

34. lesbovm barbit[t]on. Barbit[t]on organi genus est in modum lyrae. [Lesboum] autem dixit, referens ad Alcaeum et Saffo lyricos poetas, quos in Lesbo insula natos esse manifestum.

35. lyricis vatibvs. ‘Graecis’ utique intellegendum. Nam nondum erant Romani.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM ASCLEPIADEVM, QVOD CONSTAT EX SPONDEO, DVOBVS CHORIAMBIS ET PYRRICHIO, ITA: MAECE • NAS ATAVIS • EDITE RE • GIBVS, SIVE ALITER EX SPONDEO, DACTYLO, C<A>ESVRA ET DVOBVS DACTYLIS, ITA: MAECE • NAS ATA • VIS • EDITE • REGIBVS, QVAE SCANSIO DICITVR EX PENTHEMIMERI HEROICA ET DVOBVS DACTYLIS.


1. maecenas atauis edite regibus o e. p. et d. d. m. [In commemoratione parentum et laudatio inuenitur] ut Vergilius (Aen. I 606): Per te, per qui te talem genuere parentes. Et in uituperatione (Verg. ecl. 8, 44): Aut Tmarus aut Rhodope aut ex. G. edite regibvs. Quoniam dicitur duxisse originem ab Etruscis regibus et contempsisse senatoriam dignitatem, mansisse autem semper in equestri ordine.

2. o et pr<a>esidium. Quoniam acc<a>ede eum liberauit Bruto a Caesare superato. pr<a>esidivm et dvlce d. Quia per ipsum liberatus est, indulgente sibi Augusto, et multa etiam illi donauit M<a>ecenas, amicus Augusti Caesaris. decvs. Quia magna laus est placere meliori.

3. sunt q. cur. Sunt qui delectantur inire curule certamen. svnt qvos cvrricvlo p. o. Exponit uaria esse hominum ingenia et non unas uoluptates, ne sit arrogantiae, quod sibi poeticam uindicare uidetur, cum singulos quosque rerum aliarum diuersus amor habeat. pvlverem olympicvm. [Idest agonalem et habere puluerem in curru suo.] Circenses agonici in honorem Iouis Olympici sunt inuenti apud Elidem, ut Vergilius (georg. III 202): Hinc uel ad [H]elei metas.

4. feruidis Vertigine ipsa calentibus.

5. euitata rotis. [Caute circuita] sic circumducta, ne offendatur. palmaqve nobilis terrarvm d. e. ad d. Alios palma nobilis idest uictoria terrae dominos facit et diuinis honoribus consecrat utpote uictores, ac per hoc neque aurigae neque uiro forti aliud placet quam sunt.

6. terrarum dominos. Amphibolicos dictum, utrum dominos terrarum eleuet an ad deos, qui sunt domini terrarum. ad deos. Ad Capitolium, ac si diceret ‘cum triumpho’.

7. hunc si mobilium turba q. Qui sunt faciles et uarii. tvrba q. Ad uulgi leuitatem refert, quia sunt faciles animi et facile mouetur uulgus, unde Virgilius (Aen. I 149): Feruetque animis ignobile uulgus.

8. tergeminis. Finitus numerus pro infinite, uel etiam aut quaestura aut praetura aut. honoribvs. Subaudi ab inferioribus: scilicet numquam dimoueas.

9. illum si proprio c h. q. d. l. y. a. gaudentem patrios findere sa. Sicut illi, inquit, cui semel agri cultura placuit et coepit de agris suis frumentum reponere, nullis praemiis persuades, ut nauta sit: sic nec sibi, cui lyrica professio placuit, aliud suaderi posse iuxta illud [Terentianum] (Phorm. II 4, 14): Quot homines, tot sententiae.

10. de libicis. Species pro genere. verritvr. Colligitur [trahitur].

11. findere. Colore, fodere. sarcvlo. Genus ferramenti rustici, quod Graeci δχαλίδιον uocant.

12. attalicis conditionibus. Attalus Pergamenorum rex ditissimus fuit, cui propter opum magnitudinem populus Romanus testamento successit.

13. nunquam dimoueas. Idest etiam si diuitiae regis Attali pr<a>eponantur, numquam dimoueas ilium. trabe cypria. Cypriam trabem abusiue posuit pro quacumque, siue quia ualidiores illic fiunt.

14. myrtoum mare. A Myrtilo auriga siue uictimario Pelopis, quem cum deprehendisset, quod axes suos corruperat in Hippodami<a>e certamine, in pelagus eum praecipitauit, ex cuius supplicio mare nomen accepit.

15. Seu a Venere propter mirtum, non a Mirtilo, nam Mirtiloum diceretur. pavidvs. Proprium epitheton nautarum. lvctantem ap[p]ricvm mercator metvens. Metuens tempestatem tunc laudat otium et agrum, tamen auelli a nauigio postea non potest, cum timere desierit. icariis flvctibvs. Icarus, Dedali filius, pinnis resolutis, quas cera illigatas arte patris sumpserat, in mare corruit et nomen inposuit mari Icarium. Ordo est: mercator metuens luctantem Icariis fluctibus Africum, otium et oppidi sui laudat rura, mox reficit quassas rates, ut trabe Cypria pauidus nauta secet Myrtoum mare.

18. indocilis. Indoctus uel inpatiens.

19. est qui nec. Est qui delectatur conuiuiis apparatis, ut continuare uelit diem. pocvla massici. Massicus locus est in Campania, ubi optima uina nascuntur; Vergilius (georg. III 526, 527): Atqui non Massica Bacchi Munera.

20. nec partem spernit demere. Duae abnegatiuae particulae hic pro una ponuntur. nec partem solido demere de die. Vt non intermittat, sed continuet laetitiam totius diei.

21. uiridi sub arbuto. Hoc est loco amoeno et conuiuiis apto. membra stratvs. Figura ut (Verg. Aen. I 228): Oculos suffusa nitentes.

22. nunc ad aqu<a>e lene caput sacrae. Omnis enim fons in origine sua sacer est et sonitu suo suadet etiam somnos.

23. multos castra iuuant. Delectant ut (Verg. Aen. III 282, 283): Iuuat euasisse tot urbes // Argolicas. litvo tvbae permixtvs sonitvs. Litui acutus sonus est, tubae grauis. Inter lituum et tubam in antiquis scriptis hoc distare inueni: lituus equitum est et incuruus, tuba uero peditum est et directa.

24. bellaque matribus detestata. Propter mortes filiorum, quia in bello pueri et adulescentes animositate incauti sunt. Ideo et Vergilius (Aen. VIII 556): Vota metu duplicant matres.

26. sub ioue frigido. Iouem aerem ponit et nocturnum tempus, quo feris tenditur, ac per hoc dicit aliis uenationem placere, ita ut non capiantur affectu coniugum, dum eligunt uoluptatem uenandi. tenerae. Aut delicatae, aut nuper in matrimonium copulatae.

27. catulis fidelibus. Silentium in uestigando seruantibus, ut Vergilius (Aen. III 132): Et odora canum uis. catvlis fidelibvs. Sagacibus.

28. seu rupit teretes marsus a. plagas. Non plagas teretes, sed de tereti ait fune factas; ideo enim ita posuit, quia illis debemus substantiam, unde sumimus. marsvs aper. Sabellus [species pro genere], unde et Vergilius (georg. III 255): Dentesque Sabellicus exacuit sus; maiores enim forma et ferociores esse dicuntur.

29. me doctarum heder<a>e praemia frontium. Poetarum scilicet, quia poetae tantum hedera consueuerant coronari; ut Vergilius (ecl. 7, 25): Pastores hedera crescentem ornate poetam. Diuinum ergo honorem se dicit per poema adeptum. Ait ergo alios uenatione, se musica delectari.

30. gelidum nemus Materiam ipsam carminis pro laude posuit.

31. nympharumque leues cum satyris chori. Liberi patris chorus; Satyri enim et Bacchae ideo leues [sunt], quia se in saltando et ludendo uelociter rotant.

32. secernunt populo. Idest dant mihi meritum, ut a uulgo et uilibus separer. tibias. Idest si poemata mea non morantur Musae nec impediunt. ‘Euterpe’ inuenit tibias, in quibus uox est et sonus. polymnia. Vna ex Musarum numero.

33. polyhymnia. Vt Vergilius (Aen.VIII 27): Alituum pecudumque g. s. a. h. Sic iste Polyhymnia.

34. lesboum. Lesboum propter Alcaeum et Sappho, quos in Lesbo insula natos esse constat, aut ab eo Lesbio, qui primus fuit lyricus scriptor, aut a Periandro rege Lesbi, cui primum Mercurius lyram ostendit. barbiton. Lyra maior organi sono similis [alii dicunt latiorem partem lyrae].

36. quod si me lyricis uatibus inseres. Allusit. Si, inquit, possum lyrica mea cantare fauore Musarum. Idest si me receperis in numero lyricorum poetarum, ad c<a>elum uehor merito gloriae atque uirtutis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII