Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i ii


vitio opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Iam satis terris nivis atque dirae

grandinis misit pater et rubente

dextera sacras iaculatus arcis

terruit urbem,

 

5 terruit gentis, grave ne rediret

saeculum Pyrrhae nova monstra questae,

omne cum Proteus pecus egit altos

visere montis

 

piscium et summa genus haesit ulmo,

10 nota quae sedes fuerat columbis,

et superiecto pavidae natarunt

aequore dammae.

 

vidimus flavom Tiberim retortis

litore Etrusco violenter undis

15 ire deiectum monumenta regis

templaque Vestae,

 

Iliae dum se nimium querenti

iactat ultorem, vagus et sinistra

labitur ripa Iove non probante u–

20 xorius amnis.

 

audiet civis acuisse ferrum,

quo graves Persae melius perirent,

audiet pugnas vitio parentum

rara iuventus.

 

25 quem vocet divum populus ruentis

imperi rebus? prece qua fatigent

virgines sanctae minus audientem

carmina Vestam?

 

cui dabit partis scelus expiandi

30 Iuppiter? tandem venias precamur

nube candentis umeros amictus

augur Apollo;

 

sive tu mavis, Erycina ridens,

quam Iocus circum volat et Cupido;

35 sive neglectum genus et nepotes

respicis auctor,

 

heu nimis longo satiate ludo,

quem iuvat clamor galeaeque leves

acer et Marsi peditis cruentum

40 voltus in hostem;

 

sive mutata iuvenem figura

ales in terris imitaris almae

filius Maiae patiens vocari

Caesaris ultor,

 

45 serus in caelum redeas diuque

laetus intersis populo Quirini,

neve te nostris vitiis iniquum

ocior aura

 

tollat: hic magnos potius triumphos,

50 hic ames dici pater atque princeps,

neu sinas Medos equitare inultos

te duce, Caesar.

 


Composuit: 725 A.U.C. (29 ÂÑ). Systema: sapphicum minus. Appellatur: Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus). Nomenclatura: 2 Iuppiter; 6 Pyrrha; 7 Proteus; 13 Tiberis; 14 Etruscus; 14 Hyades; 15 Numa; 16 Vesta; 17 Ilia; 22 Persae; 32 Apollo; 33 Erycina; 33 Venus; 34 Cupido; 34 Iocus; 36 Mars; 39 Marsicus, Marsus; 39 Maurus, Maurusiacus, Maurusius; 43 Maia; 44 Caesar (ñ. Iulius); 44 Mercurius; 46 Quirinus; 51 Medus; 52 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus)



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. iam satis terris nivis atqve dirae g. m. p. Pro: in terras misit. Post occisum Gaium Caesarem, quem Cassius et Brutus aliique coniurati interfecerunt, multa portenta sunt uisa. Haec autem omnia uult uideri in ultionem occisi principis facta, et poenam eorum, qui bella ciuilia agere non desinebant.

6. saecvlvm pyrrae. Pyrra qu[a]esta est, noua monstra mundo accidisse interitu generis humani.

9. piscivm et s. g. h. v. Leuiter in re tam atroci et piscium et palumborum meminit, nisi quod hi[i] excessus lyricis concessi sunt.

11. et svperiecto p. n. a. d. [Superiecto aequore] id est: super terras iacto, illa scilicet diluuii inundatione.

11. p. d. timidae u. ad p. d.

13. tiberim. Tiberis enim ita creuit, ut prodigii loco haberetur.

13. flavvm tiberim. Sic et Vergilius: // Verticibus rapidis et multa flauus harena.

14. litore etrvsco v. v. Constat uiolentia maris repulsum Tiberim redundare solitum et effundi super ripas suas, quod hic nunc monstrose factum dicit, quoniam inundatione Tiberis ad periculum ruinarum alio duxit solum. Litus autem Etruscum Tyrrheni id est Tusci maris [repulsum Tiberis] litus accipe, in quod Tiberis exit.

15. ire deiectvm monvmenta regis. Monumentum non sepulchrum tantum dicitur, sed omnia, quidquid memoriam testatur. [Regis] ergo Numae Pompilii significat.

17. iliae dvm se n. q. i. v. v. Ilia auctore Ennio in amnem Tiberim iussu Amul[l]ii regis Albanorum praecipitata [antea enim] Anieni matrimonio iuncta est. Atque hic loquitur, quasi Tiberi potius nupserit. [Qu[a]erenti] autem [Iliae] caedem Caesaris intellegendum.

19. iove non probante, quod terreri Iuppiter populum iusserit, non perire.

21. avdiet c. a. f. ᾿Ασυνδέτως transiit. Et sic intellegendum: itaque audiet rara iuuentus, maiores suos acuisse ferrum. Non [pugnas parentum], sed [uitio parentum rara iuuentus], quia bella ciuilia sub Caesare et Pompeio, deinde sub Augusto et Cassio atque Bruto Romani se ipsi confecerunt.

25. qvem vocet divvm p. r. Iterum ἀσυνδέτως transiit, et fere morem hunc habet sine coniunctionibus transeundi. Ceterum subaudienda hic est coniunctio ‘ergo’; sic enim fit plenum: ‘quem ergo [quem] uocet diuum populus’.

27. minvs avdientem c. v. Offensam scilicet scelere eorum, qui Caesarem occiderunt.

30. tandem v. p. n. c. v. a. Conuersus est ad Apollinem, qui Actiaco bello Antoni[n]um obpressit.

33. sive tv mavis erycina ridens q. i. c. e. c. Potest et [ridens Iocus] et [Erycina ridens] accipi. Et est Homericum [Erycina ridens] secundum illud φιλομειδὴς ᾿Αφροδίτη.

35. sive neglectvm g. e. n. r. a. Ad Martem hoc pertinet, quem inuidiose arguit genus suum, id est Romanos neglexisse, quod passus sit eos bello ciuili uastari.

37. hev nimis longo s. l. [Ludo] belle pro: bello; hic enim uidetur lusus esse Martis.

39. acer et mavri peditis crventvm v. i. h. [Mauri] pro cuiuslibet accipe bellicosae gentis; speciem enim pro genere posuit.

41. sive mvtata ivvenem figvra. Adulatur Augusto, Mercurium eum dicens esse.

45. servs in caelvm r. Suauiter optat Augusto, ut diu uiuat.

47. neve te nostris vitiis iniqvvm o. a. t. Bene haec dicuntur, quia ad Mercurium uidetur loqui, qui uolucer deus est. Simul eleganter et illud oblique optat, ut post excessum Augustus diuus factus recipiatur in caelum.

47. nostris vitiis i. Vtrum ad bella ciuilia referens ait, an latius et hoc intellegetur?

48. ocior[a] avra tollat. Pro ‘ocius tollat’; σχῆμα ὑπαλλαγή.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[ITEM COM<M>ENTVM.] METRVM SAPPHICVM, QVOD CONSTAT EX TROCH<A>EO, SPONDEO, DACTYLO ET DVOBVS TROCHAEIS; ITA: IAM SA • TIS TER • RIS NIVIS • ATQVE • DIRAE • SIVE ALITER: EX EPITRITO SECVNDO, CHORIAMBO ET BACCHIO.


1. iam satis t. n. a. d. Gai Caesaris mortem significat, quo in senatu occiso plurimae tempestates niuis et grandinis fuerunt, quo tempore et inundatione Tiberis dicitur Roma laborasse, quod propter Caesarem in honorem Augusti Caesaris ultoris eius uult factum uideri. Nam de ipso et Vergilius (ecl. 5, 20. 21): Extinctum Nymphae crudeli funere Daphnin; et alibi (georg. I 466): Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam. Haec enim omnia, idest fulmina, grandinem, diluuii metum intellegi uult uindictam Caesaris fuisse. dirae grandinis. A Funis tractum, quae Dirae dicuntur, ut et (Verg. Aen. IIII 473): Dirae ultrices.. et (Aen. XII 876. 877): Dirarum uerbera nosco // Letalemque sonum. iam satis terris nivis atqve dirae grandinis misit pater et rvbente dextera s. i. a. t. v. Omnes manubiae albae et nigrae ([leg.] alienigenae = aliorum numinum [cf. Seru. ad Verg. Aen.] I 46) pallida coruscatione esse dicuntur, Iouis rubra et sanguinea.

3. sacras iaculatus arces. [Sacras arces] templa deorum uel imperatorum uel etiam sacras arces Capitolium dicit.

6. ne rediret seculum pyrrh<a>e. Vxoris Deucalionis, sub quibus fuit diluuium. nova monstra qvestae. Noua monstra dicit fuisse diluuium propter hoc, quod sequitur ‘genus piscium haesit summa ulmo’ et cetera.

7. omne cum protheus pecus egit altos visere m. Beluarum marinarum pastor. Hunc dicit marina armenta in diluuio montibus pauisse, de quo et Vergilius (georg. IIII 394. 395): Inmania cuius Armenta et turpes pascit s. g. phocas. pecvs e. a. v. m. Omne animal pr<a>eter hominem antiqui pecus dicebant.

9. piscium et summa genus h<a>esit ulmo. Contraria in diluuio contigisse dicit, ut in arboribus h<a>ererent pisces et siluestres dammae in aquis natarent, quas Vergilius masculino genere posuit (ecl. 8, 28): Timidi uenient ad pocula dammae. Diluuio facto, cum tantum Parnassus emineret, Deucalion et Pyrra, quomodo repararetur genus humanum, Apollinem consuluerunt. Qui dum respondisset, ut iacularentur ossa matris, cognouerunt terram matrem dictam; unde iaculante mox Pyrra lapides puellae, Deucalione mares nati sunt. Vergilius (georg. I 62): Deucalion uacuum lapides iactauit in orbem.. et <Iuuenalis> (1, 84): Maribus nudas ostendit Pyrra puellas. [Vergilius (ecl. 6, 41): Lapides Pyrrae iactus, Saturnia regna.]

13. uidimus flauum tiberim. Aut turbidum aut colore limi flauum, ut (Verg. Aen. VII 31): Verticibus rapidis et multa flauus harena. retortis vndis. Aut propter turbines dixit retortis, aut propter quod in campos exibat, non solito alueo in maria.

14. Constat autem uiolentia maris repulsum Tiberim inundasse. Etrusco ergo litore, idest Tyrreno mari, quo influit Tiberis.

15. monumenta regis. Regiam dixit monumenta regis. Locus enim est, in quo Numa Pompilius habitauit <ad> Vestae habens regiam. Cicero (pro Mil. 14, 37) de eodem loco: Nuper me ad regiam pene conficit.

16. templaque uestae. Quia dicebatur Tiberis ante per Rostra habuisse meatum, quae Rostra templo Vestae iunguntur.

17. Iliae Matri Romuli, uxori suae. iliae dvm se nimivm qverenti. Querelas apud se deponenti de morte Caesaris nomine originis suae.

18. uagus. [Non recto meatu fluens] qui extra alueum erraret. sinistra. Aut infesta aut ibi, qua magis parte est ciuitas, quam redundari cupiebat.

19. non probante. Non permittente.

20. uxorius amnis. Diuersae de Ilia poetarum positiones sunt. Nam Ilia mater Romuli fuit, quem ex Marte suscepit, quae mortua sepulta ad ripam Anienis fluuii dicitur, qui in Tiberim cadit, et, quia abundans aquis Anio cineres Iliae in Tiberim deduxit, dicta est Ilia Tiberi nupsisse, et ideo dixit ‘uxorius annus’, qui se ad eius querelam iactaret ultorem. Alii dicunt, quod ista Ilia Anieni nupserit; nam multi hoc sentiunt poetae. Sed Horatius, ut Tiberi det causas irascendi, Tiberis magis dixit uxorem ([sim. Porph.]). Vxorii enim dicuntur uxoribus dediti, ut Vergilius (Aen. IIII 266. 267): Pulchramque uxorius urbem // Extruis.

23. audiet pugnas uitio parentum. Pugnas ex morte Caesaris in posteros redditas dicit per bella ciuilia. Nam et Augustus percussores eius usque in Aegyptum persecutus est.

25. quem uocet diuum populus ruentis i. Auersos pro tali scelere superos dicit uota humani generis spreuisse. prece qva fatigent. Instanter et inpense rogent, ut Vergilius (Stat. Theb. II 244): Diuosque in uota fatigant.

27. minus audientem carmina uestam. Hymnos et preces non audientem pro supplicantum inpietate.

29. cui dabit partes. Idest cui deorum dabit Iuppiter potestatem delendi malum, quod patrauit pars Romanorum? Non enim omnes consenserunt in nece Caesaris.

30. iuppiter tandem. Iouis mite numen est nec aliquando per se l<a>edens, ut Lucanus (I 660. 661): Nam mitis in alto // Iuppiter.

31. nube candentis umeros amictus. Candidis nubibus uelatus et qui uideri possit; irati enim dii nequeunt conspici. nvbe candentis. Melius candenti nube quam candentis humeros.

32. augur apollo. Augustum dicit, qui se Apollinis filium uolebat uideri, aut propter Troianum genus de Veneris stirpe, ut Vergilius (Aen. I 289. 290): Hunc tu olim c<a>elo spoliis orientis onustum // Accipies.

33. ericina ridens. Venus ab Erice, in quo maxime colitur, dicta. Vergilius (Aen. V 759): Ericino in litore sedes. Sed Veneris numen non usque adeo mite esse solet; nam irata Solis filias persecuta est.

36. siue neglectum genus. Siue quia Caesarem occidi passus sit, siue quia postea in ultionem eius bellum ciuile fieri permisit. ‘Nepotes’ eius Romanos dixit per Romulum.

36. respicis auctor. Mars Augustum per Iliam uel Romulum, ut Vergilius (Aen. VI 779. 780): Vertice cristae, // Et pater ipse suo superum iam signat honorem.

37. satiate ludo. Ludum Martis dixit bella ciuilia, cuius ludus in praeliis est.

38. quem iuuat clamor galeaeque leues. ‘Iuuat’ delectat; Martem enim et bellicus clamor et splendentia tela delectant, ut (Verg. Aen. II 27. 28): Iuuat ire et Dorica castra // Desertosque uidere locos.

39. mauri peditis. Maurum abusiue posuit pro quocumque hoste (sim. Porph.).

41. siue mutata iuuenem figura ales. Mercurium dicit, siue quia in diuersas potestates transfigurari consueuit, siue quia eum uult Augusto per Troianos parentem uideri, ut Vergilius (Aen. VIII 140—142): At Maiam, auditis si quicquam creditis, Athlans, // Idem Athlans generat, caeli qui sidera torquet. // Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.

42. imitaris almae. Ne almae filius Veneris Cupido putaretur, ideo dixit filium Maiae, ut Mercurium ostenderet. Vergilius (Aen. I 297): [Haec ait et] Maia genitum demittit ab alto.

45. serus in caelum redeas diuque l<a>etus intersis p. q. Ac si diceret: diu uiuas Romanis et tarde diuus fias.

47. vuitiis iniquum. Iratum, contrarium, indignantem peccatis nostris et propter hoc nos fugientem.

50. hic ames dici pater atque princeps. Iuxta morem principum, qui patres patriae dicuntur.

51. neu sinas medos equitare inultos. Parthos, a quibus Crassus occisus est, quo pereunte ortum est bellum ciuile. Lucanus (I 11) de eodem: Vmbraque erraret Crassus inulta.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII