Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i iii


quem opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Sic te diva potens Cypri,

sic fratres Helenae, lucida sidera,

ventorumque regat pater

obstrictis aliis praeter Iapyga,

5 navis, quae tibi creditum

debes Vergilium: finibus Atticis

reddas incolumem precor

et serves animae dimidium meae.

illi robur et aes triplex

10 circa pectus erat, qui fragilem truci

conmisit pelago ratem

primus, nec timuit praecipitem Africum

decertantem Aquilonibus

nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,

15 quo non arbiter Hadriae

maior, tollere seu ponere volt freta.

quem mortis timuit gradum

qui siccis oculis monstra natantia,

qui vidit mare turbidum et

20 infamis scopulos Acroceraunia?

nequiquam deus abscidit

prudens oceano dissociabili

terras, si tamen inpiae

non tangenda rates transiliunt vada.

25 audax omnia perpeti

gens humana ruit per vetitum nefas,

audax Iapeti genus

ignem fraude mala gentibus intulit.

post ignem aetheria domo

30 subductum macies et nova febrium

terris incubuit cohors

semotique prius tarda necessitas

leti corripuit gradum.

expertus vacuum Daedalus aera

35 pinnis non homini datis;

perrupit Acheronta Herculeus labor.

nil mortalibus ardui est:

caelum ipsum petimus stultitia neque

per nostrum patimur scelus

40 iracunda Iovem ponere fulmina.


Systema: asclepiadeum quartum. Nomenclatura: 1 Cyprus; 1 Venus; 2 Castor Et Pollux; 2 Helena; 3 Aeolus; 4 Iapyx; 6 Attica; 6 Maro (P. Vergilius); 12 Africus; 13 Aquilo; 14 Notus; 15 Hadria; 17 Mors; 20 Acroceraunia; 22 Oceanus; 27 Iapetus; 27 Prometheus; 30 Febris; 34 Daedalus; 36 Acheron; 36 Herculeus; 40 Iuppiter



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. sic te diva potens cypri. Ad nauem loquitur, qua Vergilius Athenas petierat, adorans eam, ut eum incolumen perferat.

2. sic fratres helenae lvcida sidera. Σχῆμα ἐφεξήγησις, [quia fratres Helenae lucida sidera sunt,] ut Vergil.: // Effugimus scopulos Ithacae Laertia regna. Constat autem hodieque inter nautas Castoris et Pollucis stellas plerumque nauibus infestas esse.

4. praeter iapyga. Iapyx uentus a regione, unde flat, dicitur. Iapygia autem est, quae nunc Apulia appellatur. Sig(nificat) ergo optime hoc uento ex Italia Athenas nauigari, et idcirco optat, ne alius flet, quam ipse, nauiganti Vergilio.

5. qvae tibi c. d. v. Ambiguum, utrum [debes finibus Atticis] an [finibus Atticis reddas] accipiendum sit.

8. et serves animae dimidivm meae. Suauiter hoc dictum secundum illam amicitiae definitionem, qua philosophi utuntur: Μία ψυχὴ ἐν δυσὶν σώμασι κειμένη.

9. illi robvr et aes t. c. p. e. Exsecratur eum, qui primus ausus sit nauigare, dicitque eum durissimo corde ac pectore fuisse, qui tanta pericula non timuerit. Habet autem hic quiddam Homericum: // Χάλκεον δέ μοι ἦτορ ἐνείη [id est ferreum pectus].

14. nec rabiem noti qvo n. a. h. m. Arbitrum pro rectore posuit. Significat autem in Adriatico sinu neminem magis Noto uento



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD NAVIM, IN QVA VIRGILIVS ATHENAS PETIT.] PRIMVS VERSVS GLICONIVS EST, CONSTAT EX SPONDEO ET DVOBVS DACTILIS, ITA: SIC TE • DIVA PO • TENS CYPRI. SECVNDVS ASCLEPIADEVS.


1. sic te diua potens cipri Principium deprecationis, ut nauis beneficis sideribus commendetur; salutare enim Veneris sidus est. sic Aduerbium [est] adiurantis.

2. sic fratres helenae. Castor et Pollux.

3. uentorumque regat pater. Aut Aeolus, aut iuxta phisicos, qui uentos ex motu Oceani nasci uolunt, Neptunum dicit, ut Vergilius (Aen. V 14): Quidue, pater Neptune, paras?

4. iapiga. Ventus utilis de Apulia flans Athenas petentibus; Graece ᾈργέστης dicitur.

5. tibi creditum. Datum, ut Vergilius (georg. I 224): Anni spem credere terrae.

6. finibus atticis. Atheniensibus.

8. et serues animae dimidium me<a>e. Athenas nauiganti Vergilio nauigii prosperitatem precatur et execratur etiam timore periculi ilium, qui primus cupiditate lucri ad temeritatem nauigandi descendit. animae dimidivm meae. Amicum partem animae posuit, ideo dimidium dixit.

9. illi robur et aes. Ac si diceret: duritia sine sensu periculi. et aes triplex. Verbum ab usurariis tractum posuit, quorum auaritia spe lucri uel commercii inuentum nauigium sit.

11. commisit pelago ratem. ‘Credidit’, ut Terentius (eun. V 1, 16): Quem lupo commisisti.

14. tristis hyadas. Tempestuosas et nubilas, ut (Verg. georg. III 279): Et pluuio contristat frigore caelum.. et item (Verg. Aen. III 516): Pluuiasque Hiadas. rabiem noti qvo non arbiter hadriae maior. Notum supra omnes uentos extulit, quia cardinalis est; ideo ‘arbiter’, quia praecipue iudicare de fluctibus solet.

15. <h>adriae. Maris Hadriatici pro quouis mari.

16. tollere. Commouere, ut Vergilius (Aen. I 66): Et mulcere dedit fluctus et tollere uento. ponere. Mitigare.

17. quem mortis timuit gradum. Ac si diceret ‘genus mortis’. Tres gradus mortis definiuntur: fato, casu, genitura, fato [ut] (Verg. Aen. X 467): Stat sua cuique dies.. casu [ut] (Verg. Aen. IIII 697): Sed misera ante diem.. genitura [ut] (Verg. Aen. X 781): Sternitur infelix alieno uulnere. Vnde Stoici casu dicunt, Epicurei fato, Pythagorici genitura hominem mori.

18. siccis ocvlis. Praeter lacrimas, ut Lucanus (VIIII 1044. 1045): Qui sicco lumine campos // Viderit Emathios.

19. tvrgidvm. Tumens fluctibus suis.

20. infames scopulos. ‘Acroceraunia’ ideo dicti Graeco uocabulo, quod sui altitudine frequentius fulminentur. De his Vergilius (Aen. III 506): Vicina Ceraunia iuxta. Infames autem famosos aut multorum poetarum carmine aut propter asperitatem litoris naufragiis nauium.

21. nequicquam deus abscidit prudens. Ac Si diceret: numquid sine ratione separatum est mare a terris, cum illud elementum periculis, hoc uoluptatibus plenum sit? abscidit. Separauit.

22. prudens. Prouidens. 24. NON TANGENDA RATES TRANSILIVNT VADA. Non debere uada periculosa nauigiis accusari, dum nauis ipsa nec fieri nec usui esse debuerit, hoc est non tangi. Nam et Vergilius (Aen. I 112): Inlisitque uadis. Ideo enim uada dicta sunt, quia breuitate sui uadari, hoc est ambulari possunt.

25. audax omnia perpeti. Merito omnia patiens lucri cupiditate.

27. audax iapeti genus. Patronomicon. Prometheum dicit filium Iapeti, qui dum ignem superis furatus esset, numinum indignatione febres hominibus datae dicuntur ueluti calorem quem desiderarint.

30. subductum. Subreptum [furatum].

31. terris incubuit cohors f. Vt nec in suo elemento quieti uiuerent, qui aliena temptassent. incvbvit. Institit. cohors. Ac si diceret: multa genera morborum ad uindictam temeritatis terris inmissa.

32. semotique prius tarda necessitas <leti> corripuit g. Dicit per necessitatem febrium acceleratam mortem, quae tardior hominibus fuerat constituta.

33. corripuit gradvm. Accelerauit periculum inuento nouo exitio, ut (Verg. Aen. I 418): Corripuere uiam interea.

34. uacuum aera. Apertum, quod experiendi hominibus non causa fuerit. Vergilius (Aen. V 515): Iam uacuo laetam caelo speculatus.

35. pinnis n. h. d. Vergilius (Aen. VI 15): Praepetibus pinnis ausus se credere caelo.

37. arduum est. Difficile.

38. c<a>elum ipsum petimus. Quod solum sibi exceperant numina, quasi et ipsum possint humani ausus attingere, nisi fulmina coercerent. petimvs. Optamus, exposcimus, ut Vergilius (Aen. VI 395): Tartareum ille manu custodem in uincla petiuit.

40. neque per nostrum patimur scelus iracunda iouem ponere fulmina. Idest non patimur ilium quiescere, nam quidam Gigantes ipsum caelum conati sunt ad solum deducere.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII