Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i iv


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni

trahuntque siccas machinae carinas,

ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni

nec prata canis albicant pruinis.

5 iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna,

iunctaeque Nymphis Gratiae decentes

alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum

Volcanus ardens visit officinas.

nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto

10 aut flore, terrae quem ferunt solutae.

nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

seu poscat agna sive malit haedo.

pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas

regumque turris. o beate Sesti,

15 vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam;

iam te premet nox fabulaeque Manes

et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,

nec regna vini sortiere talis

nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus

20 nunc omnis et mox virgines tepebunt.


Systema: archilochium tertium. Appellatur: Sestius (L.). Nomenclatura: 1 Favonius; 5 Cytherea; 5 Venus; 6 Gratiae; 6 Nymphae; 7 Cyclops; 8 Vulcanus; 11 Faunus; 13 Mors; 14 Sestius (L.); 16 Manes; 17 Plutonius; 19 Lycidas



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. solvitvr acris hiemps grata vice veris et favoni. Haec ode ad Publium Sestium consularem scripta est, qua describens uerni temporis gratiam, cohortatur ad laetiorem indulgentioremque uitam, admonens mortem aequaliter omnibus inminere.

1. grata vice veris et favoni. Fauonium uentum, qui Zefyrus Graece appellatur, ueris tempore incipere flare et Vergil. testis est, qui sic ait: // Vere nouo gelidus canis cum montibus umor // Liquitur et Zefyro putris se glaeba resoluit.

10. terrae solvtae. Vtrum ‘liberae, et cultui non inseruientes’ intellegendum, ut prata significare uideatur, an ‘temperie et aestu aeris solutae, quae paulo ante frigore hiemis strictae erant’? Sic et Vergilianum illud se habet: // Et Zefyro putris se glaeba resoluit.

11. nvnc et in vmbrosis f. d. i. l. Sic et Vergil. ueris tempus aptum rusticis ad sacrificandum dicit, quia // Tunc somni dulces et tunc mollissima uina.

12. sev poscat agnam. Adtende feminino genere agnam maluisse dicere quam agnum, secundum illud Vergilianum: // Et caesa iungebant foedera porca. Nescio quid enim quaedam eloquutiones per femininum genus gratiores fiunt.

13. pallida mors aeqvo pvlsat pede p. tabernas. Per tabernas uulgares domos significat, per turres altiores.

18. nec regna vini sortiere talis. Hoc ad magisteria conuiuarum pertinet, quae talorum iactibus sortiri solitos et Plautus significat in Captiuis[, item in Asinaria].



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[INCIPIT AD SESTIVM DE VERNO TEMPORE.] ODE DICOLOS EST; METRVM ITHYPHALLICVVM DICITVR SIVE ARCHILOCHIVM, QVIA FREQVENTER EO VSVS EST ARCHILOCHVS. CONSTAT PRIOR VERSVS EX PARTE HEROICI, QVAE DICITVR BVCOLICE, QVIA NECESSE EST, VT QVARTVS SIT DACTILVS ET TRIBVS TROCH<A>EIS TERMINETVR: SOLVITVR • ACRIS HI • EMPS GRA • TA VICE • VERIS • ET FA • VONI. SEQVENS VERSVS VNA SYLLABA IAMBICO TRIMETRO MINOR EST. HABET ENIM QVINQVE IAMBOS CVM SVPERFLVA SYLLABA I TRAHVNT • QVE SIC • CAS MA • CHINAE • CARI • NAS; QVOD SI DIXERIS CARINVLAS, ERIT INTEGER TRIMETER.


1. soluitur. Mollescit. acris hiemps. Nomen neutrale a masculino, ab eo quod est acer, unde etiam in masculino in ‘is’ desinit; ideo commune, et omne nomen facit, ut ‘acris hiemps’, ‘acris sinapi’.

2. trahuntque siccas machinae carinas. De naualibus aut pro reparatione aut pro hieme subductas conpetenti tempore nauigationis in maria reuocari.

3. aut arator igni. Mutari etiam usum uitae mutatione temporis, ut Vergilius (ecl. 5, 70): Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra.

4. canis. Candentibus.

5. iam citherea choros ducit uenus. Clementia dicit temporis etiam ad ludum animos inuitari, ita ut in noctem salta[n]tibus uacent uoluptatem satiantes, unde et Venerem posuit. Per Nymphas autem mulieres intellegi uoluit, per Gratias uirgines. Ista enim tamquam Epicureus ponit, suadens uoluptuose uiuendum pro fragilitate uitae, nec praetermittendam Venere adridente laetitiam. imminente. Appropinquante.

7. alterno terram quatiunt. Pro sono cantilenae ad rithmum pede ferientes. gravis. Pro operis labore.

9. nitidum caput. Vnguentis delibutum. impedire mirto. Coronare.

10. terr<a>e quem ferunt solutae. Solutas terras liberas dixit, hoc est incultas. Nam Vergilius, dum culturam loqueretur, [dixit] (georg. I 99): Exercetque frequens tellurem atque imperat aruis. Idem inculta iniussa ait (georg. I 55, 56): Iniussa uirescunt Gramina. Potest et soluta terra aperta iam uere intellegi; nam pro temporibus et patescit et clauditur, ut Vergilius (georg. II 324): Vere tument terrae. Et de hieme (georg. II 317): Rura gelu tum claudit hiemps.

11. nunc et in umbrosis fauno decet inmolare lucis. Quasi expleto anno et nouo redeunte reddenda sunt diis agrestibus uota, ut Vergilius (georg. I 341): Tum pingues agni et tum mollissima uina.

13. pallida mors. Epitheton mortis, eo quod pallidos faciat.

14. regumque turres. Pro altioribus domibus posuit, ut tabernas pro humilioribus.

15. summa. Pro breuium annorum numero posuit, ut Vergilius (georg. III 284): Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus. svmma. Supputatio.

16. fabulaeque manes. Manes dii boni dicebantur, unde et mane tractum putatur, aut certe [somnus potius quam] inferi, qui sunt fabulosi, unde Vergilius (Aen. VI 269): Perque domos Ditis uacuas et inania regna.

17. mearis. Ieris, perueneris.

18. nec regna u. s. t. Non accipies per sortem regna uini.

19. tenerum lycidam. Delicatum puerum a te stupratum. qvo calet ivventvs. Quem inpatienter amat.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII