Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i v


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quis multa gracilis te puer in rosa

perfusus liquidis urget odoribus

3 grato, Pyrrha, sub antro?

cui flavam religas comam

 

5 simplex munditiis? heu, quotiens fidem

mutatosque deos flebit, et aspera

nigris aequora ventis

emirabitur insolens

 

qui nunc te fruitur credulus aurea,

10 qui semper vacuam, semper amabilem

sperat, nescius aurae

fallacis. miseri quibus

 

intemptata nites! me tabula sacer

votiva paries indicat uvida

15 suspendisse potenti

vestimenta maris deo.

 


Systema: asclepiadeum tertium. Appellatur: Pyrrha. Nomenclatura: 3 Pyrrha; 15 Neptunus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvis mvlta gracilis te pver in rosa // perfvsvs liqvidis vrget odoribvs. Pyrrham meretricem adloquitur, cuius calliditatem memorans ait, se quoque in amorem eius inplicitum susceptis uotis tandem euasisse. [Gracilem] pro tenero posuit. Teneri enim adhuc graciles solent esse et puellae et adulescentes.

5. hev qvotiens fidem m. deos f. et as. Per allegoriam haec dicuntur, quibus significat tempestatum modo mutabiles esse meretricis huius blanditias.

12. miseri qvibvs int. n. Miseros eos ait, quibus ignota et inexperta sit huius meretricis fraudulentia. Se autem more eorum, qui euaserunt maris pericula, uota soluisse, quod amore huius liberatus sit. Videmus autem hodieque pingere in tabulis quosdam casus, quos in mari passi sint, atque in fanis marinorum deorum ponere. Sunt etiam qui uestem quoque ibi suspendunt, diis eam consecrantes.

13. me tabvla sacer votiva paries indicat vvida. Me sacer paries per tabulam uotiuam indicat maris potenti deo uestimenta suspendisse.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD PYRRAM MERETRICEM CO<M>MENTVM INCIPIT.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, TERTIVS FEREGRATIVS, QVI CONSTAT SPONDEO, DACTILO ET SPONDEO, ITA: GRATO • PYRRA SVB • ANTRO. QVARTVS GLICONIVS EST, QVI CONSTAT EX SPONDEO ET DVOBVS DACTILIS, ITA: CVI FLA • VAM RELI • GAS COMAM.


1. quis multa gracilis te puer in rosa. Percontatur Pyrram, cum qua olim consueuerat, quo amatore nunc iuuene fruatur, et munditias eius uel blanditias laudat, sed quadam adhuc amantis inuidia, qua indicat se ueluti cum dolore eius illecebras, quibus capit ignauorum adulescentium animos, tamquam naufragium euasisse per damna. gracilis. Delicatus, tenuis, unde et (Verg. georg. IIII 472): Vmbrae ibant tenues.

2. liquidis urget odoribus. [Pro fluxu seminali idest] coitu et libidine.

3. grato, pirra, sub antro. Quae et loci gratia et unguentorum iuuetur; nam in antris prostare consueuerunt, unde et fornices dicti.

4. cui flauam r. Cui comaris?

5. simplex munditiis. Simplicem munditiis dicit animo factiosam.

6. mutatosque deos. Sibi iratos, dum permiserunt ilium in foueam cadere meretriciam. mvtatosqve deos flebit. Vt, mutatam felicitatem suam dum queritur, ipsa ingratitudine nudet amatorem. Hoc autem iuxta opiniones hominum dixit, qui iratis aut propitiis diis lucra siue dispendia sua applicant, ut Lucanus (I 510. 511): O faciles dare summa deos, eademque tueri // Difficiles. et aspera nigris aeqvora ventis. Bene allegoricos aspera aequora et auram fallacem meretricem uocauit, hoc est inconstantem; nam dum blandiendo incipientem trahat, captum crudeliter nudat, inconstantiae maris similis. Vnde Vergilius (Aen. V 849. 851): Mene huic confidere monstro? // Et caeli totiens deceptus fraude sereni? Idem (Aen. IIII 569. 570) de perfidia mulierum: Varium et mutabile semper // Femina.

8. insolens. Inconsuetus et inexpertus amorem meretricum.

9. aurea[m]. Pulchram aut certe diuitem siue simplicem significat.

10. uacuam semper amabilem. Sibi uacantem, sine dolo, aliis contemptis, suo amori deseruientem.

11. aurae. Mutabilitatis femineae.

12. miseri. Mira uarietas; dicendo enim eos miseros, quibus fulgebat intemptata, quasi beatum se profitetur, qui iam ab ea euasit, sicut in sequentibus dicit.

12. quibus intemptata nites me tabula. Añ si diceret: adhuc non probata ignoranti nites et places.

14. uotiua paries indicat uuida. Metaphora a naufragis, qui euadentes pictas cladibus suis tabulas praeferunt, et cum quibus euaserint uestibus, eas Neptuni templo suspendunt, ut Iuuenalis (14, 301. 302): Naufragus assem // Dum rogat et picta se tempestate tuetur.. et Vergilius (Aen. XII 768): Seruati ex undis ubi figere dona solebant. Hoc autem per allegoriam ostendit post nuditatem suam a meretricis eius se amore liberatum. vvida. Madida.

16. maris deo. Neptuno.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII