Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i vi


9 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Scriberis Vario fortis et hostium

victor Maeonii carminis alite,

quam rem cumque ferox navibus aut equis

miles te duce gesserit.

 

5 nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem

Pelidae stomachum cedere nescii

nec cursus duplicis per mare Ulixei

nec saevam Pelopis domum

 

conamur, tenues grandia, dum pudor

10 inbellisque lyrae Musa potens vetat

laudes egregii Caesaris et tuas

culpa deterere ingeni.

 

quis Martem tunica tectum adamantina

digne scripserit aut pulvere Troico

15 nigrum Merionen aut ope Palladis

Tydiden superis parem?

 

nos convivia, nos proelia virginum

sectis in iuvenes unguibus acrium

cantamus vacui, sive quid urimur,

20 non praeter solitum leves.

 


Composuit: 725 A.U.C. (29 ÂŃ) ?. Systema: asclepiadeum secundum. Appellatur: Agrippa (M. Vipsanius). Nomenclatura: 1 Agrippa (M. Vipsanius); 1 Varius (L.); 6 Achilles; 6 Pelides; 7 Ulixes; 8 Pelops; 10 Musae; 11 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 13 Mars; 14 Troianus, Troicus; 15 Meriones; 15 Pallas; 16 Tydides; 20 Maeonius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. scriberis vario fortis et hostivm victor maeonii carminis. Agrippam adloquitur, cuius rebus gestis negat se lyrico carmine satisfacere posse, ideoque potius a Vario eas scribi debere. Fuit autem L. Varius et epici carminis et tragoediarum et elegiorum auctor, Vergilii contubernalis.

2. maeonii carminis alite. Vt si diceret ‘Homericis auspiciis’ ac per hoc ‘Homerica sublimitate’. Notum est autem inter opiniones, quae de natalibus Homeri feruntur, etiam hanc esse, quasi Maeonis filius fuerit.

3. qvam rem cvmqve ferox navibvs avt eqvis // miles te dvce gesserit. Figurata eloquutio; nam cum dixisset [scri][b][eris], intulit [Quam rem miles gesserit te duce] ; simplex autem haec eloquutio erat: scribentur res, quascumque miles gesserit te duce.

7. nec cvrsvs dvplicis per mare v. Amfibolum; nam et [duplicis Vlixi] intellegi potest, quod significat ‘callidi’, potest et [duplicis cursus] per accusatiuum pluralem accipi, id est: itus ac reditus.

8. nec saevam pelopis domvm. Notae historiae sunt de Tantali genere, ex quo Pelops ortus, deinde Atreus et Thyestes, deinde Orestes, de quorum sceleribus tragoedias uidemus compositas, quarum stilus non nisi sublimitate ornatur, cui se negat hic poeta sufficere.

12. cvlpa deterere ingenii. Belle [culpa ingenii] ; suum uitium autem non aliud quam humilitatem uult intellegi. [Deter[r]ere] autem ‘minuere’ significat ex consequenti, quia, quae deter[r]untur, minuuntur.

13. qvis martem tvnica tectvm adamant. Id est: quae perrumpi non possit; adamans enim lapis durissimus. Figurate autem negat se posse res bellicas scribere, uerum Varium potius, qui sit Homerico spiritu.

17. nos proelia virginvm sectis i. iv. vngvibvs. Non [in] [iuuenes sectis unguibus], sed [acrium in iuuenes quamuis unguibus sectis]. [Cantamvs vacvi]. Vtrum ‘cum uacui sumus’, an ‘ideo haec cantamus, quia uacui sumus’, id est ‘a negotiis liberi’? quod magis uidetur sensisse, cum subiciat:

20. non praeter solitvm leves, id est: ex consuetudine leues.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD MARCVM AGRIPPAM.] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLICONIVS.


1. scriberis uario fortis et hostium uictor. Dicit Agrippae: nauales seu terrestres uictoriae tuae scribentur a Vario perfecto oratore; ceterum ingenium suum inpar metrorum ludo deditum laudes bellicas canere.

2. meonii carminis alite. Homeri, qui de Meonia fuit. alite. Auspicio siue bono omine.

3. ferox. Fortis.

5. Ordo talis est: quamcumque rem ferox miles gessent te duce nauibus aut equis, nos tenues neque conamur dicere haec nec conamur dicere grauem stomachum Pelidae.

6. pelidae stomachum cedere nescii. Inuicti, ferocis, ut (Verg. Aen. XII 527. 528): Rumpuntur nescia uinci // Pectora.

7. nec cursus duplices per mare ulixei. Aut propter errores dictum, aut quia fertur dolosus, aut certe duplices propter uiginti annos; nam dum alii duces capta Troia post decem annos reuersi sunt, Vlixes solus post uiginti annos ad patriam dicitur reuersus. Ordo est: nec conamur dicere duplices cursus Vlixei per mare, nec conamur dicere saeuam domum Pelopis, dum pudor et Musa potens lyrae uetat deterere laudes egregii Caesaris et tuas culpa ingenii.

8. nec s<a>euam pelopis domum. Propter Atreum et Thiestem, a quibus diis epulae humanae carnis appositae sunt, unde et tragoediam Var<i>us scripsit, quem et Vergilius laudat (eclog. 9, 35. 36): Nam neque adhuc Var<i>o uideor nec dicere Cinna // Digna.

9. conamur tenues grandia. Ac si diceret: nos tenues non audemus grandia. Extenuat uires suas.

10. imbellisque lirae musa potens v. Quae nesciat res bellicas et altas describere uel tristes.

13. tunica. Lorica. adamantina. Allusit propter duritiam; nam bellum in quibusdam insuperabile est.

15. nigrum merionem. Virum fortem, pugnando squalentem. [Hic enim fortiter pugnauit in bello Troiano.]

16. tydidem. Diomedem.

17. nos conuiuia. Idest tantum ex uoluptatibus scribimus.

18. sectis in iuuenes unguibus. In os iuuenum, ad repugnandum acutis unguibus et praeparatis.

19. cantamus uacui. Amore uacui, hoc est non amantes et securi. sive qvid vrimvr. Idest aliquid amamus; qui enim amat, uritur. sive qvid vrimvr non praeter s. l. Seu forte amantes, et ostendit omni se tempore, seu amantem seu non amantem, id studii habere. Ordo est: siue non pr<a>eter solitum leues quid urimur.

20. Non enim praeter solitum leuis est [qui uritur], dum omni tempore sit inconstans. leves. Nil constantiae habens, quae est consuetudo amatoribus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII