Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i viii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Lydia, dic, per omnis

te deos oro, Sybarin cur properes amando

perdere, cur apricum

oderit campum patiens pulveris atque solis,

5 cur neque militaris

inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis

temperet ora frenis?

cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum

sanguine viperino

10 cautius vitat neque iam livida gestat armis

bracchia, saepe disco,

saepe trans finem iaculo nobilis expedito?

quid latet, ut marinae

filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae

15 funera, ne virilis

cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?


Systema: sapphicum maius. Appellatur: Lydia. Nomenclatura: 1 Lydia; 2 Sybaris; 6 Gallicus; 8 Tiberis; 14 Achilles; 14 Thetis; 14 Troia; 16 Lycius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. lydia dic per omnes te deos oro. Haec Lydia amica uidetur fuisse Sybaris nomine adulescentis, cui inputat, quod amore sui inplicitum residem fecerit exercitationum campestrium.

3. cvr apricvm oderit campvm p. p. a. s. Cur nunc oderit campum, qui alioquin patiens pulueris atque solis sit aut fuerit.

6. gallica nec lvpatis temperet ora frenis. [Gallica ora] pro ‘Gallicorum equorum ora’. Lupata autem frena sunt aspera; de quibus et Vergilius sic ait: // Et duris parere lupatis.

8. cvr timet flavvm tiberim t. Qui in campo Martio exercebantur, etiam natabant post exercitium, quia et hoc uidetur necessarium militiae esse.

11. saepe disco saepe trans finem i. n. ex. Bis accipiendum ‘trans finem nobilis expedit[i]o’, ut sit: saepe disco trans finem expedito [saepe] nobilis saepe iaculo. Dicit autem eum gloriose et discum et iaculum misisse.

13. qvid latet vt marinae fi. d. thetidis. Σύνλημψις, quia ex eo, quod est [latet], latuisse accipiendum est.

16. et lycias proriperet catervas. Manifeste hic [Lycias] pro Troianis posuit.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD LIDIAM MERETRICEM.] METRVM CHORIAMBICVM, QVOD CONSTAT EX CHORIAMBO ET BACCHIO, [ITA]: LYDIA DIC • PER OMNES. SECVNDVS EX EPITRITO SECVNDO, [ET] DVOBVS CHORIAMBIS ET BACCHIO: HOC DEOS VE • RE SYBARIM • CVR PROPERES • AMANDO.


1. lidia dic per omnes. In Lydiam dicit uulgaris formae mulierem et sibi aliquando dilectam, cur ita Sybarim diligat iuuenem, ut eum ab omnibus officiis amore sui desistere fecerit, intermissa etiam exercitatione campestri, et sic aput eam lateat, sicut apud uirgines Lycomedias Achillem ferunt, quod per zelotypoteron in riualem dicit. Ordo est: Lydia, dic uere hoc, scilicet quod interrogo per omnes deos.

3. amando perdere. Per cata antiphrasin declamat ‘amore perdere’, unde (Verg. ecl. 8, 41): Vt uidi, ut perii! apricvm campvm. Amoenum, uoluptuosum.

4. patiens. Idest cum possit iam ferre militares labores.

7. temperet o. p. Idest equos frenis domet, ut Vergilius (georg. III 208): Duris parere lupatis.

8. tiberim flauum tangere. Natare, quod adulescentibus inter summa erat uirtutum et exercitationis studia. Flauum autem inundatione turbidum dixit, unde Vergilius (Aen. VII 31): Et multa flauus harena. Lucanus (VIII 374): Nec frangit nando uiolenti uerticis amnem.

10. Ordo est: neque iam nobilis gestat brachia liuida armis, s<a>epe expedite disco trans finem, [et] s<a>epe expedite iaculo trans finem.

10. liuida gestat armis brachia. Assiduo usu et pondere armorum. Ad insigne uirtutis.

11. disco. Genus ludi. s<a>epe disco. Posinaclum dicebant certi ponderis discum, quo iuuenes in agone contendebant. Fortior iudicandus, qui ultra designati eum spatii finem iecisset. Ita et missilibus certabatur.

12. expedito. Misso.

14. quid latet vt marinae filium. Achillem dicit a Thetide absconditum metu belli Troiani.

16. licias cateruas. Lycii populi fuerunt Troianis ferentes auxilium. pro<ri>peret. Raptim uel incaute iret.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII