Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i ix


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Vides ut alta stet nive candidum

Soracte nec iam sustineant onus

silvae laborantes geluque

flumina constiterint acuto.

 

5 dissolve frigus ligna super foco

large reponens atque benignius

deprome quadrimum Sabina,

o Thaliarche, merum diota.

 

permitte divis cetera, qui simul

10 stravere ventos aequore fervido

deproeliantis, nec cupressi

nec veteres agitantur orni.

 

quid sit futurum cras, fuge quaerere, et

quem Fors dierum cumque dabit, lucro

15 adpone, nec dulcis amores

sperne puer neque tu choreas,

 

donec virenti canities abest

morosa. nunc et campus et areae

lenesque sub noctem susurri

20 conposita repetantur hora,

 

nunc et latentis proditor intumo

gratus puellae risus ab angulo

pignusque dereptum lacertis

aut digito male pertinaci.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Thaliarchus. Nomenclatura: 2 Soracte; 7 Sabinus; 8 Thaliarchus; 14 Fors



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. vides vt alta stet nive candidvm s. Thaliarchum ad laetiorem uitam hortatur, ut lusibus adulescentiae, quamdiu aetas permittit, utatur. Notandum autem, quod neutro genere Soracte dixerit, cum uulgo Sorax dicatur. Est autem hic mons in Faliscis. [Stet] autem ‘plenum sit’ significat, ut Ennius: // Stant puluere campi, et Vergilius: // Iam puluere caelum stare uides et in Bucolicis: // Stant et iuniperi et castaneae hirsutae.

4. flvmina constiterint acvto. Vtrum ad sensum frigoris pertinet, quod gelu uelut pungat, an quod fractum uelut uitrum acutum sit?

5. svper foco. ‘Super focum’ uidetur dicere debuisse, sed frequens est in hac figura Horatius, ut: // Destrictus ensis cui super inpia // Ceruice pendet.

6. atqve benignivs deprome q. s. o t. m. d. Diotam amforam dicit, quod ansae eius uelut aures sint; ergo Graeca appellatione hoc dicitur.

14. qvem fors d. c. d. l. a. Ordo est: Quemcumque dierum fors dabit, lucro adpone. Per quae dicit, unumquemque diem uitae nostrae nos de lucro computare debere eo, quod mors cotidie possit accidere.

15. nec dvlcis a. s. p. Pro: dum puer es, noli spernere.

17. donec virenti canities abest morosa. Id est: senectus difficilis; nam morosi dicuntur multorum morum inter se contrariorum.

20. composita. Pro constituta.

21. nvnc et latentis p. i. g. p. r. a. a. Grate dictum. Sic enim puellae solent uerecundiam sexus cum libidine miscentes abscondere se sequentibus amatoribus, et rursus ut inueniantur, risu se prodere. Tale est illud Vergilii: // Et fugit ad salices, et se cupit ante uideri.

24. male pertinaci. Belle: [male pertinaci], quia se fingunt [se] retinere, cum uelint sibi adimi, ut iustas habeant causas, propter quas ueniant.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD THALIARCHVM DE VOLVNTATIBVS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, QVOD CONSTAT EX CAESVRA PENTIMIMERE IAMBICA ET DVOBVS DACTILIS: VIDES VT ALTA • STET NIVE • CANDIDVM. TERTIVS DIMETER IAMBICVS YPERCATALECTICVS, IDEST EX DVOBVS DIIAMBIS VEL EX QVATTVOR IAMBIS ET SILLABA, ITA: SILVAE • LABO • RANTES • GELV • QVE. QVARTVS PINDARICVS EX DVOBVS DACTILIS ET DVOBVS TROCHEIS; ITA: FLVMINA • CONSTITE • RINT A • CVTO. Inter Feregratium et Pindaricum hoc interest: Feregratium constat spondeo, dactilo et spondeo, Pindaricus ex duobus dactilis et duobus trocheis.


1. uides vt alta stet niue candidum soracte. [Idest] cooperiatur, ut (Verg. Aen. VI 300): Stant lumina flammae.. et (Verg. Aen. XII 407. 408): Puluere caelum // Stare uident.

2. candidum soracte. Candens niuibus, mons Flaminiae uicinus, in quo Apollo colebatur.

2. onus. Pondus niuium.

3. siluae laborantes. Ponderis magnitudine.

4. geluque flumina constiterint acuto. Nimietate frigoris etiam flumina concreta a cursu suo stetisse dicit. 5. SVPER FOCO. [De] ut (Verg. Aen. I 750): Multa super Priamo rogitans.. et alibi (Am. VI 203): Gemina super arbore sidunt.

6. large reponens. Abundanter, copiose, pro foci magnitudine. benignivs. Remissus solito.

7. deprome. Hauri, propina. qvadrimvm. Quattuor annis inueteratum.

8. o thaliarche. Nomen eius, ad quem loquitur. diota. Vinarium uasculum [idest] magarum.

9. permitte diuis cetera. Ordinationi numinum cuncta debere committi [dicit]. cetera. Idest omnes sollicitudines. qvi simvl. ‘Simul’ dixit ‘in momentum’ omnia tranquillantes.

10. strauere uentos aequore feruido. Placidum fecere. Vergilius (Aen. VIII 89): Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. <a>eqvore fervido. Concitato mari, propter proeliantes uentos.

12. nec ueteres agitantur orni. [Nec commouentur] sedato flatu uentorum.

13. quid sit futurum cras, fuge qu<a>erere, In uituperationem mathesis dictum, quae magis cruciat expectatione et inquisitione futurorum.

14. quem fors dierum cumque d. l. a. Idest euentus dierum lucrare et memor mortis citae nec laetitiam nec amores omitte.

15. appone. Patienter fer et habe pro lucro, quemcumque dierum dabit tibi fors.

16. neque tu choreas. Choreae a choro dictae, quod iunctis manibus saltetur.

17. uirenti canities abest. [Tibi scilicet] iuueni et adhuc uiridi, aetatis bono.

18. morosa. Quae totum tarda deliberatione faciat. campvs. Planus ad ludum locus.

19. lenesque. Voluptuosi. lenesqve svsvrri. Confabulationes.

20. composita. Statuta.

22. Ordo est: nunc et gratus risus proditor puellae latentis ab intimo angulo repetatur [a te].

16. gratus puell<a>e risus ab angulo. Tale est et illud Vergilii in bucolicon (3, 65): Et fugit ad salices, et se cupit ante uideri. gratvs pvellae. Puellam dicit sibi gratam, quae saepe meretricio ritu manibus labitur amatoris, hanc autem dicit repeti debere.

23. pignusque direptum lacertis. Pignus est aut armilla de brachio aut anulus de digito datus causa ueniendi ad constitutum locum et subdole. Nam fingunt se retinere, quod uelint sibi adimi, ut habeant iustam causam ueniendi.

24. male pertinaci. Male in tenendo perseuerante.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII