Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i x


dives opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Mercuri, facunde nepos Atlantis,

qui feros cultus hominum recentum

voce formasti catus et decorae

more palaestrae,

 

5 te canam, magni Iovis et deorum

nuntium curvaeque lyrae parentem,

callidum quidquid placuit iocoso

condere furto.

 

te, boves olim nisi reddidisses

10 per dolum amotas, puerum minaci

voce dum terret, viduus pharetra

risit Apollo.

 

quin et Atridas duce te superbos

Ilio dives Priamus relicto

15 Thessalosque ignis et iniqua Troiae

castra fefellit.

 

tu pias laetis animas reponis

sedibus virgaque levem coerces

aurea turbam, superis deorum

20 gratus et imis.

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Mercurius. Nomenclatura: 1 Atlas; 1 Mercurius; 5 Iuppiter; 12 Apollo; 13 Atrides Et Atridae; 14 Ilion; 14 Priamus; 15 Thessalus; 15 Troia



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. mercvri facvnde nepos atlantis. Hymnus est in Mercurium, ab Alcaeo lyrico poeta. Facundum autem Mercurium dixit, quia orationis inuentor est, nepotem Atlantis, quia Maiae filius est, Maia autem una ex Atlantidibus.

3. voce formasti. Notum est Mercurium inuentorem existimari sermonis palestrae lyrae et furtorum.

5. magni iovis et deorvm nvntivm. Σχῆμα ἐξοχὴ ut Vergilius: // Amphitryoniadae magno diuisque ferebant.

7. iocoso fvrto. Bene ‘iocoso’; non enim illo, quod ad auaritiae fraudem spectat; deinde ipse docet, quid sit ‘iocoso furto’.

9. te boves [s]olim nisi reddidisses p. d. amotas. Dum te puerum Apollo olim minaci uoce terret, nisi boues reddidisses per dolum amotas, faretra uiduus risit. Fabula haec autem ab Alcaeo ficta. Et iterum Mercurius idcirco traditur furandi repertor, quia oratio, cuius inuentor est, animos audientium fallit.

11. vidvvs faretra risit apollo. Belle [uiduus faretra] pro ‘uiduatus faretra’, id est priuatus.

14. ilio dives priamvs relicta. [Diues Priamus] oportuno ἐπιθέτωι[ν] nunc dicitur, quia tantum scilicet auri habuerit, quod filii corpus exemit. Mercurio autem duce [dicitur] ad Achillen uenit, qui custodibus somnum misit, uel quod aurum sub tutela sit Mercurii.

15. thessalos ignes, cum ad Achillen uenit propter Hectoris corpus redimendum.

15. iniqva troiae pro eo, quod est ‘inimica’.

17. laetis sedibvs: Aelysiis campis.

18. coherces tvrbam levem, umbras scilicet.

18. avrea virga, id est caduceo.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD MERCVRIVM.] METRVM SAPPHICVM ENDECASYLLABVM.


1. mercuri facunde. Laudat ab arte. nepos athlantis. Laudat a genere.

2. qui feros cultus h. r. v. p. Qui inconpositos hominum mores tua eloquentia domuisti. recentvm. [Idest] ab ipso exordio.

3. uoce. Conposita eloquii ratione. catvs. Doctus.

4. more palestr<a)>eţ Exercitio eloquentiae siue quia ab ipso dicitur inuentum exercitium huius certaminis.

6. curuaeque lirae parentemţ Ipse enim dicitur lyrae inuentor et Apollo caduceiţ

7. callidum. Ingeniosum, doctum.

8. iocoso furto. Idest adulterio ut (Verg. georg. IIII 346): Dulcia furta. Iocosum furtum uocauit artem praestigiatorum, quam ipse adinuenit. Praestigiator dicitur ab eo, quod praestringit aciem oculorum. Et mire moderator dicendo ‘iocoso’, ac si diceret: non illo, quod ad auaritiam et fraudem spectat.

9. Ordo est: nisi reddidisses boues olim amotas per dolum, Apollo uiduus pharetra dum terret [te] puerum minaci uoce, risit te. tv boves. Sensus iste est: abegisti boues Apollini pascenti pecus Admeti regis et cum tibi minaretur sagitta, nisi eas reddidisses, uolenti telum proferre pharetram praestigiatura ademisti.

13. quin et atridas. Agamemnonem [dicit] et Menelaum. Ordo est: quin et diues Priamus, relicto Dio, te duce fefellit superbos Atridas et Thessalos ignes et castra iniqua Troiae.

14. ilio diues priamus relicto. Priamus duce Mercurio iuit ad Achillem relicto Ilio et petiit corpus Hectoris filii sui.

18. sedibus. Elisiis campis. levem. Peccatricem.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII