Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

ars poetica i


foliis opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Humano capiti cervicem pictor equinam

iungere si velit et varias inducere plumas

undique conlatis membris, ut turpiter atrum

desinat in piscem mulier formosa superne,

5 spectatum admissi risum teneatis, amici?

credite, Pisones, isti tabulae fore librum

persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae

fingentur species, ut nec pes nec caput uni

reddatur formae. pictoribus atque poetis

10 quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.’

scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim;

sed non ut placidis coeant inmitia, non ut

serpentes avibus geminentur, tigribus agni.

inceptis gravibus plerumque et magna professis

15 purpureus, late qui splendeat, unus et alter

adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae

et properantis aquae per amoenos ambitus agros

aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;

sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum

20 scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes

navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit

institui: currente rota cur urceus exit?

denique sit quodvis, simplex dumtaxat et unum.

maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,

25 decipimur specie recti: brevis esse laboro,

obscurus fio; sectantem levia nervi

deficiunt animique; professus grandia turget;

serpit humi tutus nimium timidusque procellae:

qui variare cupit rem prodigialiter unam,

30 delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum:

in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.

Aemilium circa ludum faber imus et unguis

exprimet et mollis imitabitur aere capillos,

infelix operis summa, quia ponere totum

35 nesciet: hunc ego me, si quid componere curem,

non magis esse velim quam naso vivere pravo,

spectandum nigris oculis nigroque capillo.

sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam

viribus et versate diu, quid ferre recusent,

40 quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,

nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.

ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,

ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,

pleraque differat et praesens in tempus omittat.

45 [46] in verbis etiam tenuis cautusque serendis

[45] hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.

dixeris egregie, notum si callida verbum

reddiderit iunctura novum. si forte necesse est

indiciis monstrare recentibus abdita rerum et

50 fingere cinctutis non exaudita Cethegis,

continget dabiturque licentia sumpta pudenter,

et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si

Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem

Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum

55 Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca

si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni

sermonem patrium ditaverit et nova rerum

nomina protulerit? licuit semperque licebit

signatum praesente nota producere nomen.

60 ut silvae foliis pronos mutantur in annos,

prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,

et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.

debemur morti nos nostraque: sive receptus

terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,

65 regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis

vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,

seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis

doctus iter melius: mortalia facta peribunt,

nedum sermonum stet honos et gratia vivax.

70 multa renascentur quae iam cecidere cadentque

quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,

quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

res gestae regumque ducumque et tristia bella

quo scribi possent numero, monstravit Homerus;

75 versibus inpariter iunctis querimonia primum,

post etiam inclusa est voti sententia compos;

quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,

grammatici certant et adhuc sub iudice lis est;

Archilochum proprio rabies armavit iambo;

80 hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,

alternis aptum sermonibus et popularis

vincentem strepitus et natum rebus agendis;

Musa dedit fidibus divos puerosque deorum

et pugilem victorem et equum certamine primum

85 et iuvenum curas et libera vina referre:

descriptas servare vices operumque colores

cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?

cur nescire pudens prave quam discere malo?

versibus exponi tragicis res comica non volt;

90 indignatur item privatis ac prope socco

dignis carminibus narrari cena Thyestae:

singula quaeque locum teneant sortita decentem.

interdum tamen et vocem comoedia tollit

iratusque Chremes tumido delitigat ore;

95 et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,

Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque

proicit ampullas et sesquipedalia verba,

si curat cor spectantis tetigisse querella.

non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto

100 et quocumque volent animum auditoris agunto.

ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent

humani voltus. si vis me flere, dolendum est

primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,

Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,

105 aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum

voltum verba decent, iratum plena minarum,

ludentem lasciva, severum seria dictu.

format enim natura prius nos intus ad omnem

fortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iram

110 aut ad humum maerore gravi deducit et angit:

post effert animi motus interprete lingua.

si dicentis erunt fortunis absona dicta,

Romani tollent equites peditesque cachinnum.

intererit multum, Davosne loquatur an heros,

115 maturusne senex an adhuc florente iuventa

fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,

mercatorne vagus cultorne virentis agelli,

Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.

aut famam sequere aut sibi convenientia finge

120 scriptor. honoratum si forte reponis Achillem,

inpiger, iracundus, inexorabilis, acer

iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.

sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,

perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.

125 siquid inexpertum scaenae conmittis et audes

personam formare novam, servetur ad imum,

qualis ab incepto processerit, et sibi constet.

difficile est proprie communia dicere, tuque

rectius Iliacum carmen deducis in actus

130 quam si proferres ignota indictaque primus:

publica materies privati iuris erit, si

non circa vilem patulumque moraberis orbem

nec verbo verbum curabis reddere fidus

interpres nec desilies imitator in artum,

135 unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex,

nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:

fortunam Priami cantabo et nobile bellum.’

quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?

parturient montes, nascetur ridiculus mus.

140 quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:

dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae

qui mores hominum multorum vidit et urbes.

non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem

cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,

145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim;

nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri

nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:

semper ad eventum festinat et in medias res

non secus ac notas auditorem rapit et quae

150 desperat tractata nitescere posse relinquit

atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,

primo ne medium, medio ne discrepet imum.

tu, quid ego et populus mecum desideret, audi,

si plausoris eges aulaea manentis et usque

155 sessuri, donec cantorvos plaudite’ dicat.

aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,

mobilibusque decor naturis dandus et annis.

reddere qui voces iam scit puer et pede certo

signat humum, gestit paribus conludere et iram

160 colligit ac ponit temere et mutatur in horas.

inberbis iuvenis, tandem custode remoto,

gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,

cereus in vitium flecti, monitoribus asper,

utilium tardus provisor, prodigus aeris,

165 sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.

conversis studiis aetas animusque virilis

quaerit opes et amicitias, inservit honori,

conmisisse cavet quod mox mutare laboret.

multa senem circumveniunt incommoda, vel quod

170 quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,

vel quod res omnis timide gelideque ministrat,

dilator, spe longus, iners avidusque futuri,

difficilis, querulus, laudator temporis acti

se puero, castigator censorque minorum.

175 multa ferunt anni venientes commoda secum,

multa recedentes adimunt: ne forte seniles

mandentur iuveni partes pueroque viriles:

semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.

aut agitur res in scaenis aut acta refertur.

180 segnius inritant animos demissa per aurem

quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae

ipse sibi tradit spectator: non tamen intus

digna geri promes in scaenam multaque tolles

ex oculis, quae mox narret facundia praesens:

185 ne pueros coram populo Medea trucidet

aut humana palam coquat exta nefarius Atreus

aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.

quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.

neve minor neu sit quinto productior actu

190 fabula quae posci volt et spectanda reponi.

nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus

inciderit, nec quarta loqui persona laboret.

actoris partis chorus officiumque virile

defendat, neu quid medios intercinat actus

195 quod non proposito conducat et haereat apte.

ille bonis faveatque et consilietur amice

et regat iratos et amet pacare tumentis,

ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem

iustitiam legesque et apertis otia portis,

200 ille tegat conmissa deosque precetur et oret,

ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.

tibia non ut nunc orichalco vincta tubaeque

aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco

adspirare et adesse choris erat utilis atque

205 nondum spissa nimis complere sedilia flatu;

quo sane populus numerabilis, utpote parvos,

et frugi castusque verecundusque coibat.

postquam coepit agros extendere victor et urbis

latior amplecti murus vinoque diurno

210 placari Genius festis inpune diebus,

accessit numerisque modisque licentia maior.

indoctus quid enim saperet liberque laborum

rusticus urbano confusus, turpis honesto?

sic priscae motumque et luxuriem addidit arti

215 tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;

sic etiam fidibus voces crevere severis,

et tulit eloquium insolitum facundia praeceps

utiliumque sagax rerum et divina futuri

sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

220 carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,

mox etiam agrestis satyros nudavit et asper

incolumi gravitate iocum temptavit eo quod

inlecebris erat et grata novitate morandus

spectator functusque sacris et potus et exlex.

225 verum ita risores, ita commendare dicacis

conveniet satyros, ita vertere seria ludo,

ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,

regali conspectus in auro nuper et ostro,

migret in obscuras humili sermone tabernas

230 aut, dum vitat humum, nubis et inania captet.

effutire levis indigna tragoedia versus,

ut festis matrona moveri iussa diebus,

intererit satyris paulum pudibunda protervis.

non ego inornata et dominantia nomina solum

235 verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo

nec sic enitar tragico differre colori,

ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax

Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,

an custos famulusque dei Silenus alumni.

240 ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis

speret idem, sudet multum frustraque laboret

ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,

tantum de medio sumptis accedit honoris.

silvis deducti caveant me iudice Fauni,

245 ne velut innati triviis ac paene forenses

aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam

aut inmunda crepent ignominiosaque dicta.

offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,

nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,

250 aequis accipiunt animis donantve corona.

syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,

pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit

nomen iambeis, cum senos redderet ictus,

primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,

255 tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,

spondeos stabilis in iura paterna recepit

commodus et patiens, non ut de sede secunda

cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci

nobilibus trimetris adparet rarus et Enni

260 in scaenam missos cum magno pondere versus

aut operae celeris nimium curaque carentis

aut ignoratae premit artis crimine turpi.

non quivis videt inmodulata poemata iudex

et data Romanis venia est indigna poetis.

265 idcircone vager scribamque licenter? an omnis

visuros peccata putem mea, tutus et intra

spem veniae cautus? vitavi denique culpam,

non laudem merui. vos exemplaria Graeca

nocturna versate manu, versate diurna.

270 at vestri proavi Plautinos et numeros et

laudavere sales, nimium patienter utrumque,

ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos

scimus inurbanum lepido seponere dicto

legitimumque sonum digitis callemus et aure.

275 ignotum tragicae genus invenisse Camenae

dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis,

quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.

post hunc personae pallaeque repertor honestae

Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis

280 et docuit magnumque loqui nitique cothurno.

successit vetus his comoedia, non sine multa

laude; sed in vitium libertas excidit et vim

dignam lege regi: lex est accepta chorusque

turpiter obticuit sublato iure nocendi.

285 nil intemptatum nostri liquere poetae

nec minimum meruere decus vestigia Graeca

ausi deserere et celebrare domestica facta

vel qui praetextas vel qui docuere togatas.

nec virtute foret clarisve potentius armis

290 quam lingua Latium, si non offenderet unum

quemque poetarum limae labor et mora. vos, o

Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non

multa dies et multa litura coercuit atque

praesectum deciens non castigavit ad unguem.

295 ingenium misera quia fortunatius arte

credit et excludit sanos Helicone poetas

Democritus, bona pars non unguis ponere curat,

non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.

nanciscetur enim pretium nomenque poetae,

300 si tribus Anticyris caput insanabile numquam

tonsori Licino conmiserit. o ego laevus,

qui purgor bilem sub verni temporis horam.

non alius faceret meliora poemata; verum

nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum

305 reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;

munus et officium, nil scribens ipse, docebo,

unde parentur opes, quid alat formetque poetam,

quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.

scribendi recte sapere est et principium et fons.

310 rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae

verbaque provisam rem non invita sequentur.

qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,

quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,

quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae

315 partes in bellum missi ducis, ille profecto

reddere personae scit convenientia cuique.

respicere exemplar vitae morumque iubebo

doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.

interdum speciosa locis morataque recte

320 fabula nullius veneris, sine pondere et arte,

valdius oblectat populum meliusque moratur

quam versus inopes rerum nugaeque canorae.

Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo

Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.

325 Romani pueri longis rationibus assem

discunt in partis centum diducere. ‘dicat

filius Albini: si de quincunce remota est

uncia, quid superat? poteras dixisse’. ‘triens’. ‘eu,

rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?

330 ‘semis.’ an, haec animos aerugo et cura peculi

cum semel imbuerit, speremus carmina fingi

posse linenda cedro et levi servanda cupresso?

aut prodesse volunt aut delectare poetae

aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.

335 quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta

percipiant animi dociles teneantque fideles:

omne supervacuum pleno de pectore manat.

ficta voluptatis causa sint proxima veris:

ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi

340 neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.

centuriae seniorum agitant expertia frugis,

celsi praetereunt austera poemata Ramnes:

omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci

lectorem delectando pariterque monendo.

345 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit

et longum noto scriptori prorogat aevum.

sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:

nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens,

poscentique gravem persaepe remittit acutum,

350 nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.

verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis

offendar maculis, quas aut incuria fudit

aut humana parum cavit natura. quid ergo est?

ut scriptor si peccat idem librarius usque,

355 quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus

ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,

sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,

quem bis terve bonum cum risu miror; et idem

indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;

360 verum operi longo fas est obrepere somnum.

ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,

te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;

haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,

iudicis argutum quae non formidat acumen;

365 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.

o maior iuvenum, quamvis et voce paterna

fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum

tolle memor, certis medium et tolerabile rebus

recte concedi: consultus iuris et actor

370 causarum mediocris abest virtute diserti

Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,

sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis

non homines, non di, non concessere columnae.

ut gratas inter mensas symphonia discors

375 et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver

offendunt, poterat duci quia cena sine istis:

sic animis natum inventumque poema iuvandis,

si paulum summo decessit, vergit ad imum.

ludere qui nescit, campestribus abstinet armis

380 indoctusque pilae discive trochive quiescit,

ne spissae risum tollant inpune coronae:

qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni?

liber et ingenuus, praesertim census equestrem

summam nummorum vitioque remotus ab omni.

385 tu nihil invita dices faciesve Minerva:

id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim

scripseris, in Maeci descendat iudicis auris

et patris et nostras nonumque prematur in annum

membranis intus positis: delere licebit,

390 quod non edideris, nescit vox missa reverti.

silvestris homines sacer interpresque deorum

caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,

dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;

dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,

395 saxa movere sono testudinis et prece blanda

ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,

publica privatis secernere, sacra profanis,

concubitu prohibere vago, dare iura maritis,

oppida moliri, leges incidere ligno.

400 sic honor et nomen divinis vatibus atque

carminibus venit. post hos insignis Homerus

Tyrtaeusque mares animos in Martia bella

versibus exacuit; dictae per carmina sortes

et vitae monstrata via est et gratia regum

405 Pieriis temptata modis ludusque repertus

et longorum operum finis: ne forte pudori

sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.

natura fieret laudabile carmen an arte,

quaesitum est: ego nec studium sine divite vena

410 nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic

altera poscit opem res et coniurat amice.

qui studet optatam cursu contingere metam,

multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,

abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat

415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.

nunc satis est dixisseego mira poemata pango;

occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est

et quod non didici sane nescire fateri’.

ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,

420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta

dives agris, dives positis in fenore nummis.

si vero est, unctum qui recte ponere possit

et spondere levi pro paupere et eripere artis

litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter

425 noscere mendacem verumque beatus amicum.

tu seu donaris seu quid donare voles cui,

nolito ad versus tibi factos ducere plenum

laetitiae; clamabit enimpulchre, bene, recte’,

pallescet, super his etiam stillabit amicis

430 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.

ut, qui conducti plorant in funere, dicunt

et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic

derisor vero plus laudatore movetur.

reges dicuntur multis urgere culillis

435 et torquere mero, quem perspexisse laborent

an sit amicitia dignus; si carmina condes,

numquam te fallent animi sub vulpe latentes.

Quintilio siquid recitares, ‘corrige sodes

hocaiebatet hoc’. mulius te posse negares

440 bis terque expertum frustra: delere iubebat

et male tornatos incudi reddere versus.

si defendere delictum quam vertere malles,

nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,

quin sine rivali teque et tua solus amares.

445 vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,

culpabit duros, incomptis adlinet atrum

transverso calamo signum, ambitiosa recidet

ornamenta, parum claris lucem dare coget,

arguet ambigue dictum, mutanda notabit:

450 fiet Aristarchus; non dicetcur ego amicum

offendam in nugis?’ hae nugae seria ducent

in mala derisum semel exceptumque sinistre.

ut mala quem scabies aut morbus regius urget

aut fanaticus error et iracunda Diana,

455 vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam

qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.

hic, dum sublimis versus ructatur et errat,

si veluti merulis intentus decidit auceps

in puteum foveamve, licet ‘succurrite’ longum

460 clamet, ‘io cives’, non sit qui tollere curet.

si curet quis opem ferre et demittere funem,

qui scis, an prudens huc se deiecerit atque

servari nolit?’ dicam Siculique poetae

narrabo interitum. ‘deus inmortalis haberi

465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam

insiluit. sit ius liceatque perire poetis:

invitum qui servat, idem facit occidenti.

nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam

fiet homo et ponet famosae mortis amorem.

470 nec satis adparet, cur versus factitet, utrum

minxerit in patrios cineres an triste bidental

moverit incestus: certe furit ac velut ursus,

obiectos caveae valuit si frangere clatros,

indoctum doctumque fugat recitator acerbus;

475 quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,

non missura cutem nisi plena cruoris hirudo’.


Systema: versus heroi. Appellatur: Pisones. Nomenclatura: 1 Pisones; 16 Diana; 50 Cethegus; 53 Graecus; 54 Caecilius Statius; 54 Plautus (T. Maccius); 54 Romanus; 55 Maro (P. Vergilius); 55 Varius (L.); 56 Cato Censorius; 56 Ennius (Q.); 64 Aquilo; 64 Neptunus; 67 Tiberis; 74 Homerus; 79 Archilochus; 83 Musae; 91 Thyestes; 94 Chremes; 96 Telephus; 114 Davus; 118 Argi; 118 Assyrius; 118 Colchus; 120 Achilles; 123 Ino; 123 Medea; 124 Io; 124 Ixion; 124 Orestes; 129 Iliacus; 137 Priamus; 141 Troia; 141 Ulixes; 145 Antiphates; 145 Charybdis; 145 Cyclops; 145 Scylla; 146 Diomedes; 146 Meleager; 147 Troianus, Troicus; 186 Atreus; 187 Cadmus; 187 Procne; 210 Genius; 221 Satyri; 238 Pythias; 238 Simon; 239 Bacchus; 239 Silenus; 244 Faunus; 258 Accius (L.); 270 Plautinus; 275 Camena; 276 Thespis; 279 Aeschylus; 290 Latium; 292 Pompilius; 296 Helicon; 297 Democritus; 300 Anticyra; 301 Licinus; 310 Socraticus; 323 Graius; 340 Lamia; 342 Ramnes; 345 Sosii; 357 Choerilus; 371 Aulus; 371 Cascellius (A.); 371 Messalla Corvinus; 375 Sardiniensis, Sardonius, Sardous, Sardus; 385 Minerva; 387 Maecius Tarpa; 387 Tarpa; 392 Orpheus; 394 Amphion; 394 Thebae; 394 Thebanus; 402 Tyrtaeus; 405 Pierius; 407 Apollo; 414 Pythius; 438 QuinñTilius Varus; 450 Aristarchus Samothracius; 463 Siculus; 465 Aetna; 465 Empedocles



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. hvmano capiti cervicem pictor eqvinam ivngere si vel. Hunc librum, qui inscribitur de arte poetica, ad Lucium Pisonem, qui postea urbis custos fuit, eiusque liberos misit; nam et ipse Piso poeta fuit, et studiorum liberalium antistes. In quem librum congessit praecepta Neoptolemi τοῦ Παριανοῦ de arte poetica, non quidem omnia, sed eminentissima. Primum praeceptum est περὶ τῆς ἀκολουθίας. Nam ut pictor si humano capiti equi dederit ceruicem eamque uoluerit decorare pinnis, et inferiorem partem membrorum exprimere piscis effigie, superiorem uero mulieris exornare specie, ualde ridebitur, quod contra naturam omnia faciat: ita poetice, si ornatus causa plus, quam exigit materia, aliquid institutum ornetur, meretur contemni.

5. risvm teneatis, amici? Percontantis est haec uox et praecipientis utique ride[o]ri oportere.

9. pictoribvs atqve poetis // qvidlibet avd[i]endi semper fvit aeqva potestas. Sequens praeceptum est, omnes quidem poetas potestatem habere fingendi ita, ut aliquid faciant, non ut uelint cum auibus serpentes, uel cum agnis tigres iungere.

14. inceptis gravi[ori]bvs plervmqve et magna professis. [Plerumque] tertium καθολικόν [et magna professis] est, naturam quorundam poetarum esse pessimam, qui incipiant grandia describere, deinde in locos communes exeant, qui licet boni sint, tamen ridentur ac superuacui habentur, nisi loco positi sint.

15. pvrpvrevs, late qvi splendeat, vnvs et alter // adsvitvr pannvs. Per hoc locos communes significat.

18. avt flvmen rhenvm. Non dixit genere masculino ‘Rhenus’, sed neutro ‘hoc Rhenum’, quia est ‘hoc flumen’.

19. et fortasse cvpressvm scis simvlare. Hoc prouerbium est in malum pictorem, qui nesciebat aliud bene pingere quam cupressum. Ab hoc naufragus quidam petit, statum suum exprimeret. Ille interrogauit, num ex cypresso uellet aliquid adici. Quod prouerbium Graecis in usu est // Μή τι καὶ κυπάρισσον θέλεις;

22. anfora coepit institvi: cvrrente rota cvr vrcevs exit? Hoc dicit: quare cum aliam materiam institueris scribere, aliam efficis? quo modo ridendus est figulus, qui cum destinauerit amforam fingere, urceum efficiat.

24. maxima pars vatvm, pater et ivvenes patre digni, // decipimvr. Hoc tale παράγγελμα est: erramus, inquit, et dum conamur ueram uirtutem sequi, uicina uirtuti in uitia incidimus; nam breuiter scribentem sequitur obscuritas, leuia componentem nerui inhibent, diserta profitentem κακόζηλα uitiant, spreta rerum inspectione.

29. qvi variare cvpit rem prodigialiter vnam. Aliud hoc praeceptum est, non esse fabulis indulgendum, nec extenuandam usque in uitia materiam.

32. aemilivm circa lvdvm faver imvs. Aemilii L[a]epidi ludus gladiatorius fuit, quod nunc Polycleti balineum est. Hic demonstrat aerarium fuisse fabrum imum, hoc est: in angulo ludi tabernam habentem; hoc autem praecepto

38. svmite materiam vestris, qvi scribitis, aeqvam praecipit nunc eis, qui sunt poetae, ut eam materiam eligant, in qua possint placere.

40. cvi lecta potenter erit res, id est: qui legerit id, quod praestare possit. [Potenter] figurauit ὡσεὶ δυνατῶς.

42. ordinis haec virtvs erit et venvs, avt ego fallor. Loquitur nunc περὶ τῆς εὐταξίας [quo ordine seruanda a poetis]. Venerem autem decorem carminis significat.

47. dixeris egregie, notvm si callida verbvm. Exponit nunc de uerbis ueteribus ac nouis, quomodo poetica sint. Nam licet aliqua uulgaria sint, ait tamen illa cum aliqua compositione splendescere. Verbi gratia ‘curculio’ sordida uox est, ornatu accedente uulgaritas eius absconditur hoc modo: // Populatque ingentem farris aceruum // Curculio. [Apud Homerum est qui fabam libenter uescitur.]

104. si forte necesse est indiciis monstrare recentibvs. Quod si item, inquit, ad rem aliquam explicandam uerba antiqua non suffecerint, permittitur poetae noua fingere. [Indicia] uerba appellauit. Philosophi enim dicunt indicandarum rerum causa inuentas esse uoces.

50. fingere [c. [fing.] Non seruauerunt eius, qui inter omnes hi Cethegi unum morem seruauerunt.]

50. cinctvtis non exavdita Καὶ τὰ ἑξῆς: Omnes hi Cethegi morem seruauerunt eius, qui Romuli interanea discerpta[m] domum rettulerat. Numquam enim tunica usi sunt. Ideo cinctutis [his] dixit, quoniam cinctum est genus tunicae infra pectus aptatae. Eis ergo non exaudita uerba tamquam insolita et inpermissa nunc dixit. Est autem uerbi gratia intestinum pusillum. Et deinde [uerbi gratia], si[c] alapam dicimus, cum uno digito imam ferimus auriculam.

52. et nova fictaqv[a]e nvper habebvnt verba fidem, si // graeco fonte cadent parce detorta. Magis, inquit, auctoritatem mereri possunt noua uerba, si a Graeco fuerint in Latinum deriuata, ut transtulimus triclinium (antea cenaculum illud uocabamus, quia ibi cenabatur), et ab οἴνωι uinum, et a coelice calicem, et a colocynthe cucurbitam.

55. ego cvr, adqvirere pavca si possvm, invideor? Cum Plauto Caecilioque permissum sit, si uoluerant, uerba fingere, cur mihi minus liceat Latinum ampliare sermonem et nouis uti uerbis? [Inuideor] posuit pro: inuidetur mihi.

63. debemvr morti nos nostraqve. Conprobat nunc uniuersa morti esse destinata; etiam uerba interire cum opera hominum.

65. sterilisqve div palvs. Diuus Caesar duas instituerat res facere, portum Ostiensem munire, et Pomptinam paludem, quae in Campania ad quadragensimum miliarium, emittere[t] in mare. Hanc ergo significat in hoc recidisse, ut iam aretur.

67. sev cvrsvm mvtavit iniqvvm frvgibvs amnis, // doctvs iter melivs. Tiberim intellegamus. Hunc enim Agrippa deriuauit, qua nunc uadit; antea per Velabrum fluebat.

70. cadentqve // qvae nvnc svnt in honore vocabvla, si volet vsvs, hoc est: ratio loquendi. [Vsus] nihil enim aliud est, quam regula sermonis Latini.

73. res gestae regvmqve dvcvmqve. Incipit nunc loqui de omnibus metris, de epico, elegiaco, [ac] iambico.

75. versibvs inpariter ivnctis. Elegiacos uersus dicit. [Inpariter iunctis] inparibus. Nam exametro [enim] priore sequenti pentametro scribuntur clamores.

79. archilochvm proprio rabies armavit iambo. Primus Archilochus iambos scripsit in Lycambam socerum suum.

80. hvnc socci cepere pedem grandesqve cotvrni. Quo modo comoediae et tragoediae ornantur, qui pes iambicus appellatur. Nam hoc distat iambicus a iambo [paribus], id est metro, quod iambus ex iambicis paribus constat et maledictis armatur, iambicus autem metro magis quam ratione similis est iambo.

81. alternis aptvm sermonibvs. Nihil enim poeta in tragoedia dicit, sed plures personae. Itaque heroicum solet [res] referre, quid actum sit, tragoedia agit.

81. et popvlaris vincentem strepitvs: ipsum altius in scaena sonantem, quam populi clamor est.

83. mvsa dedit fidibvs divos pverosqve deorvm. Nunc de lyrico carmine loquitur, quo metro scribuntur aut heroum laudes aut Olimpionicarum. Pueros autem deorum heroas dicit.

85. et ivvenvm cvras. Hoc est: amores; quos lyrici celebrant.

85. libera vina referre. Qualia sunt Anacreontis carmina [descripta].

86. descriptas serva[ve]re vices. Hoc est: ordinem positum per species si ignoro, quare poeta dicor?

88. cvr nescire pvdens prave qvam discere malo? Huius uersus sensus talis est: Cur malo nescire, praue erubescens, ne uidear ignorasse, quam ab alio discere?

90. indignatvr item privatis. Hoc est: humilibus uerbis non uult tragoedia[m] inpleri.

95. et tragicvs plervmqve dolet sermone pedestri. Exigit saepe et tragoedia, ut pedestribus scribatur uerbis, ut cum Peleus uel Telefus regio habitu mutato loquantur. Neque enim debet in habitu mendici auxilium petens regaliter loqui.

97. proicit ampvllas. Hoc a Callimacho sustulit, qui dixit *.

98. si cvrat cor spectantis tetigisse qv[a]erella[s]. Hoc est: si id agit, ut adtente[m] spectantem flere cogat.

99. dvlcia svnto. Nunc quasi legem ponit et praecipit. [Sunto] enim et [agunto] ‘sint’ et ‘agant’ significat. Sed leges antiquae his fere plenae sunt quasi significantibus uerbis.

102. si vis me flere, dolendvm est primvm ipsi tibi. Hoc Demosthenicum est. Nam cum ad illum is, qui uapulauerat, accessisset peteretque summisse, ut causam suam ageret eo, quod caesus esset, negauit se facturum, quia ille non uapulasset. Illo adfirmante cum lacrimis factum esse, aeque superuacuas dixit eius qu[a]erellas. Tunc tertio cum indignari uideret [et tuto adfirmante cum lacrimis adfectu], dixit nunc se illi credere. Capiebat enim dicendi impetum ex irascente.

103. tvnc tva me infortvnia laedent. Id est: tunc tuae me calamitates mouebunt, quod Graeci ἀτυχήματα uocant.

113. romani tollent eqvites peditesqve cachinnvm. Ridebit equester ordo et plebs. Cachinnum autem uerbum secundum ὀνοματοποι[ε]ίαν fictum a sono risus.

114. intererit mvltvm, divvsne loqvatvr an heros. Hoc est: unicuique personae actus aptandus est. [Tamquam] apud Menandrum inducitur seruus [inducitur], tamquam liber loquens et hoc ille indiligenter et inconsulto, ut omnia domino simpliciter fateatur. Itaque quodammodo illum excusat.

119. avt famam seqvere avt sibi convenientia finge. Hoc aliud praeceptum est. Nam poeta scripturus aut secundum consensum debet aliquid describere, aut si historiam tamquam tritam non uult attingere, debet conuenienter noua[m] inducere.

120. scriptor honoratvm si forte reponis achillen. Apud antiquos comoediarum tragoediarumque scriptores cum primum in scaenam prodirent, fauorabiliter excipiebantur, etiam si male agerent, ut illorum ad scribendum iterum allicerentur animi, et praetore cogente totam necesse erat peragi fabulam. Sin uero iterum male egissent, incipiebant derideri. Ideo dixit ‘reponis’, quasi ‘iterum profer[en]s’.

124. perfidvs ixion. Moris erat apud antiquos, ut ducturi uxores nuptialia munera et dotem ultro soceris darent. Ixion ergo cum filiam Eponei accepisset in iniquum coniugium et dotem inuitus daret, scrobem fecit ingentem, quam igne repleuit et in summo leuiter cinere contexit. In hanc Eponea, quem simulans ad cenam inuitauerat, mersit ac sic passus est uiuum exuri. Ob hoc [perfidus Ixion].

128. difficile est proprie commvnia dicere, tvqve. Nunc in aliud catholicum transit quasi interrogans: at enim, inquiunt, difficile est communis res propriis explicare uerbis?

132. si non circa vilem patvlvmqve moraberis orbem. In eos dixit, qui a fine Iliados Homeri scripserunt et κυκλικοὶ appellantur. Ideo et patulum orbem dixit.

133. nec verbo verbvm cvrabis reddere. Hoc est: si non quaesieris, ut ad uerbum commutes, nec exprimere carmen, sed magis sensus. Alioquin siquid transtuleris, et pusillum erit et ineptum

139. partvrient montes, nascetvr ridicvlvs mvs. Graecum hoc prouerbium est: ῎Ωδινεν ὄρος, τὸ[ν] δ᾿ ἔτεκεν μῦν καὶ τίκτεται μῦς. Nec reditvm Diomedis ab interitv Meleagri. Antimachus fuit cyclicus poeta. Hic adgressus est materiam, quam sic extendit, ut uiginti quattuor uolumina implerit, antequam septem duces usque ad Thebas perduceret.

154. si plosoris eges avlaea manentis. Id est: si uis te adsectanter audiri, donec aulaeum leuetur, et donec is, qui agit, dicat [uos ualete et plaudite], quae consummatio et comoediae et tragoediae est, haec intuenda sunt, quae omnia subicit.

179. avt agitvr res in scaenis avt acta refertvr. In tale transit καθολικόν: Duo sunt genera nuntiorum. Alter est, qui extra scaenam acta nuntiat; puta si filios Medea occidit, nuntia[n]tur statim Iasoni; neque enim decet hoc in ipsa scaena fieri; alioquin incipit actus uerus fieri, non fabula. Alter est, qui in scaena commissa perfert extra scaenam, si puta adulterium Clytemestra conmiserit, ἐξάγγελοσ, ut hic quidem appellatur.

189. nev sit qvinto prodvctior actv fabvla: neue incipiat tragoedia plus quam quinque partibus impleri.

190. qvae posci volet et spectanda reponi. Sicut illud dixit: // Si forte reponis Achillen, hoc est: quae placere uult et iterum proferri.

191. nec devs intersit, nisi dignvs vindice nodvs // inciderit. Tunc demum, inquit, inferri debet deus, cum digna res interuentu eius exprimitur. Alioquin male pone[e]tur, ut in eo[s] siquis seruum suum uoluerit occidere; sed magis, cum aut filius patrem, aut pater filium occidit.

192. nec qvarta loqvi persona laboret. Tres enim personae tragoediam itemque comoediam peragunt; si tamen quarta interponitur, non loqui debet, sed adnuere statimque dimitti.

193. actoris partes chorvs officivmqve virile defendat. Id est: ne uiris agentibus feminarum inducatur chorus, neue feminis uirilis; sed agentes sexus su[h]as partes custodiant.

202. tibia non, vt nvnc, orichalco vincta tvbaeqve // aemvla. Colligit priore tempore certiore lege scriptas esse fabulas, quam hoc saeculo. Nam et tibia, qua intercinitur, non erat ante tam pr[a]etiosa aut tam magna, quam nunc est, quae orichalco ornatur, quod aes simillimum bratteae aureae est.

203. simplexqve foramine pavco. Terna enim tantum modo foramina habuit antiqua tibia.

214. sic priscae motvmqve et lvxvriam addidit arti. [Motum] nunc gestum dicit.

216. sic etiam fidibvs voces crevere severis. Ante enim lyra septem chordas habebat. Excogitata postea cithara est.

217. et tvlit eloqvivm insolitvm facvndia praeceps. Id est: ausus est dicere, quae praecipit eloquentia[m].

218. vtilivmqve sagax rervm et divina fvtvri // sortilegis non discrepvit sententia delphis. Ante, inquit, sapientes loquebantur, et illorum praeceptum pro responso erat, ut Θεῶι ἕπου, θεῶι νοῦς, et multa, quae in templo Delfici Apollinis scripta sunt, septem sapientium praecepta. Sententiam dixit, ut apud Graecos γνώμη.

220. carmine qvi tragico vilem certavit ob hircvm. Circa hunc enim tragoediarum scriptores apud antiquos contendebant, et tragoedia inde appellata est.

221. mox etiam agrestis satyros nvdavit, hoc est: satyrica coeperunt scribere, ut Pomponius Atalanten uel Sisyfon uel Ariadnen.

234. non ego inornata et dominantia nomina solvm. [Inornata] propria significa[ui]t. [Dominantia nomina] sunt, quae [ueris] propriis uocabulis nuncupantur, ut: libri capsa pagina. Haec autem non adeo propria sunt, ut: // Virtus me fregit Aeneae, quod est: Aeneas.

248. offendvntvr enim, qvibvs est [a]eqvvs et pater et res. Id est: equites Romani, quibus honestus census est, proteruitatem uerborum detestantur.

251. syllaba longa brevi svbiecta vocatvr iambvs. His enim pes syllabis constat.

252. vnde etiam trimetris accedere ivssit nomen iam // beis. Omnes uersus tragici iambei trimetri appellantur. Quaeri autem sole[n]t, cur trimetri appellentur, cum senos accipiant pedes. Quoniam scilicet tanta breuitas est pedum, ut iuncturae binos complectantur pedes.

254. non ita pridem, // tardior [a]vt pavlo graviorqve veniret ad avres [<v>. v. a.] Apud omnes enim antiquos uelox est et raro spondeum recipit. Nunc [hoc tempore] inseritur.

257. non vt de sede secvnda cederet avt qvarta. Potest sine dubio uel primo loco uel tertio aut quinto interseri spondius, sed utique secundo et quarto excluditur. His enim locis iambus integer ponitur.

261. avt operae celeris nimivm cvraqve carentis. Eos significat, qui tragoedias actitant.

273. scimvs invrbanvm lepido seponere dicto, hoc est: discernere, quid inurbane dictum sit, quid lepide. L[a]epidum est uenustum et suaue.

274. legitimvmqve sonvm digitis callemvs et avre. Id est: Cum metra digitis ob aures ferimus probantes, an consonent.

275. ignotvm tragicae genvs invenisse camenae. Thespis primum tragoedias scripsit genere Atheniensis, ad quas agendas plaustro circa ciuitates [egregie] Graeciae uehebatur.

277. qvae canerent agerentqve pervncti faecibvs ora. Ex hoc etiam putant [quidam] tragoediam appellatam quasi trygadiam, quia faecem τρύγα Graeci appellant.

278. post hvnc personae pa[e]llaeqve repertor honestae. Aeschylus primus tragoedi[i]s coturnos et syrma et personam dedit. Horum enim trium auctor est. [Pallae hon][e][stae]: pr[a]etiosae.

281. svccessit vetvs his comedia, quae appellatur ἀρχαία Est autem genus maledicacissimum et multum distans ab hac noua.

291. vos, o pompilivs sangvis. Quia Cal[y]pys filius est Numae, a quo Calpurnii Pisones traxerunt nomen.

295. ingenivm misera qvia fortvnativs arte. Ait enim Democritus poeticen natura magis quam arte constare, et eos solos poetas esse ueros, qui insaniant; in qua persuasione et Plato est.

300. si tribvs anticyris capvt insanabile. Locus est in Achaia Anticyra, ubi elleborum nascitur, quo sumpto dementes sanantur. [Hoc etiam sumpto et dolor capitis sanatur.]

302. qvi pvrgor bilem svb verni temporis horam. Omnes enim uerno tempore purgationem sumunt, quod uocatur καθαρτικόν.

309. scribendi recte sapere est et principivm et fons. Id est: scire quid scribas, hoc enim sapere est.

310. rem tibi socraticae potervnt ostendere chartae. Poema constat ex re et oratione. Res ex philosophia originem trahit, id est, ut praecepta contineat; has dicit Socraticas chartas esse. Deinde comitabuntur uerba.

311. verbaqve provisam rem non invita seqventvr. Hoc tale est: dicere, inquit, tunc poteris, cum habueris, quod dicas. Et Asinius Pollio item dixit: // Male Hercule eueniat uerbis, nisi rem sequuntur.

319. interdvm speciosa locis morataqve recte fabvla. Colligit saepe magis placuisse fabulam, quae nudis narraretur uerbis, quoniam res spectatorem delectarent, quam quae locis communibus explicaretur. Si uerbi gratia circumlator referat de Regulo, quomodo captus sit aut punitus, uerba sordida si non delectant, attamen res auocat auditu digna.

319. morataqve recte fabvla: bene instituta. Vnde in consuetudine dicere solemus bene moratum eum, qui rectos mores ediderit.

320. nvllivs veneris: nullius uoluptatis nec decoris.

323. grais dedit ore rotvndo // mvsa loqvi, praeter lavdem nvllivs avaris. In hac sola cupiditate promerebantur laudem tamquam Protogenes ille, qui Ialysum finxit decem annis, uel Apelles, qui totidem pinxit annis Anadyomenen. Non enim, ut acciperent, festinabant, sed, ut placerent, morabantur.

332. et levi servanda cvpresso. Libri enim, qui aut cedro inlinuntur, aut arca cupressea inclusi sunt, a tineis non uexantur.

340. nev pransae lamiae vivvm pvervm extrahat alvo. Haec ad infantes terrendos solet nominari. [Est ergo peccatum poetae, quod tantum fingat, ut etiam deuoratum Lamiae puerum utero educat.]

341. centyriae seniorvm agitant expertia frvgis. Id est: ea, quae nugatori[a]e dicuntur, exagitant senes. [[Expertia]: quae experti non sunt exagitant.]

343. omne tvlit pvnctvm, qvi miscvit vtile dvlci. Solus suffragia iudicum tulit, qui et utile et dulce scripsit, quo et prodesset et delectaret. [Punctum] autem ideo, quod antiqui suffragia non scribebant, sed puncto notabant.

345. hic meret aera[e] liber sosiis. Hunc bene uendent bibliopolae. Antea Sosii erant notissimi, qui commercium librorum faciebant.

352. qvas avt incvria fvdit. [Incuria] est neglegentia, quae curam non habet.

357. sic mihi, qvi mvltvm cessat, fit choerilvs ille. Poeta pessimus fuit Choerilus, qui Alexandrum secutus opera eius descripsit. Huius omnino septem uersus laudabantur. Et hinc Alexander dixisse fertur, multum malle se Thersit[h]en iam Homeri esse quam Choerili Achillen.

360. vervm operi longo fas est obrepere somnvm. Sed excusationem, inquit, Homerus mereri potest, si aliquid in tanto opere non respondet magnitudini carminis sui.

361. vt pictvra, poesis erit. Non erit dissimilis poetice picturae. Nam quo modo in hac propius quaedam spectanda sunt, quaedam longius, ita poetices quaedam postea, quaedam statim aspicienda sunt. Quae lucida[e] erunt, prop[i]e cognoscentur, quae uero obscura, longius remotis.

367. hoc tibi dictvm tolle memor. Id est: hoc uerbum in mente habe.

368. certis medivm et tolerabile rebvs recte concedi. Quarundam rerum esse medietatem. Consultus iuris aliquis si nescit, quantum Cascellius iuris consultus tunc optimus, at tamen potest esse mediocris; nec siquis orator idem potest, quod Messala, scias tamen non esse contemnendum.

375. et sardo cvm melle papaver. Corsicum et Sardum mel pessimi saporis est.

387. maeci ivdicis. Maecius perdiligens carminum fuit aestimator.

388. nonvmqve prematvr in annvm. Exemplo Cinnae poterit uti, ut carmen suum, si malum est, nouem annis dissimulet.

391. silvestres homines sacer interpresqve deorvm // caedibvs et victv foedo deterrvit orphevs. Orpheus primus poeticen inlustrauit et ob hoc dicitur lenisse tigres et leones, quia efferatos hominum animos placauerat carmine.

399. leges incidere ligno. Aereis enim tabulis antiqui non sunt usi, sed roboreis. In has incidebant leges. Vnde adhuc Athenis legum tabulae axones uocantur.

402. tyrtaevsqve. Fuit hic genere Atheniensis poeta, omni parte membrorum deformis. Primus hic tubae modulationes dedit ex hac causa. Nam cum Lacedaemonii bellum aduersum Messenios gererent diuque traherent dubium Martis euentum, responsum acceperunt ab Apolline, si uellent uincere, Atheniensi duce uterentur. A quibus rogati Athenienses miserunt Tyrtaeum clodum et luscum, quem deformem [c]riderent. Vsi sunt auxilio. Quibus ille cantum monstrauit tubarum, quarum inaudito territi sono Messenii fugerunt, adeptique sunt Lacones uictoriam.

403. dictae per carmina sortes. Per uersus exametros reddidit responsa Phemonoe ad Pyrrum Epirotam, tamquam [Purphoeri] poetae: // Aio te Aeacida Romanos uincere posse.

404. et vitae monstrata via est. Praeceptis sapientium, quibus instructa uita est.

417. occvpet extremvm scabies. Hoc ex lusu puerorum sustulit, qui ludentes solent dicere: // Quisquis ad me nouissimus uenerit, habeat // scabiem.

422. si vero est, [p]vnctvm qvi recte ponere possit, hoc est: si habeas eum, qui cenam praeparet.

431. vt, qvi condvcti plorant in fvnere, dicvnt. Alexandriae sitobolis conducuntur, qui mortuos fleant, et hoc tam ualde faciunt, ut ab ignorantibus illorum fuisse credantur, qui efferuntur. Hi ergo uocantur θρηνωιδοί.

434. reges dicvntvr mvltis vrgvere cvlillis. Reges enim, quos uolunt recipere in amicitiam, multo mero inebriant, temptantes, an per potionem, quae habeant secreta, prodant.

435. et torqvere mero, hoc est: protrahere ad confessionem.

437. animi svb vvlpe latentes. Simiatores eos et mydronas appellamus, qui benigne inrident.

438. qvintilio siqvid recitares. Hic erat Quintilius Varus Cremonensis, amicus Vergilii, eques Romanus.

441. et male tornatos incvdi reddere versvs, hoc est: denuo uersus scribere, quo modo ferramentum male productum redditur in incudem, ut ibi formetur.

444. qvin sine rivali. Aemulum riualem dixit.

446. incomptis adlinet atrvm transverso calamo signvm. Significat ac notat uersum male formatum.

450. fiet aristarchvs. Hic Homeri carmina adnotauit. Ille ergo iudex etiam optimi poetae Aristarchus fiet.

454. avt fanaticvs error, id est: qui lymfatico agitantur.

456. agitant pveri incavtiqve seqvvntvr. Nam pueri praetereuntibus inludere soliti eos, quos insectantur, in dementiam conpellunt.

457. hic dvm svblimis versvs rvctatvr. Pro ‘ructat’. Antiqui enim et ‘ructo’ et ‘ructor’ dixerunt. Hic genere patiendi extulit ‘ructatur’, ut ‘uenatur, lauatur’.

463. sicvliqve poetae narrabo interitvm. Empedocles fuit Agrigentinus fysicus, qui se in craterem praecipitem dedit Aetnae immortalitatem adfectans.

465. ardentem frigidvs aetnam insilvit. Dum se credit ex opinione hominum collecturum diuinitatem, si nusquam comparuisset.

471. an triste vidental. Id quod Iouis fulmine percussum est, bidental appellatur. Hoc expiari non potest. Errant autem qui putant ab agna dictum bidental.

476. hirvdo. Haec et sanguisuga appellatur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § hvmano capiti cervicem pictor eqvinam. De inaequalitate operis loquitur et dat praeceptum scribendi poema; et primum praeceptum est de dispositione et conuenientia carminis. Scribit autem ad Pisones, uiros nobiles et disertos, ad patrem et filium, uel ut alii dicunt, ad fratres. § capiti. Conparat poema, quod sine oeconomia sit, picturae eiusmodi, quae habeat ceruicem equinam cum forma humana et diuersorum animalium membra et pinnas, quae persona desinat in piscem.

2. § indvcere. Idest inponere pennas uariis coloribus natura floridas uel uarias inducere plumas, idest diuersarum auium colores.

3. § vndiqve. Ex diuersis scilicet animalibus et multis. Praecipit poetam conuenientiam seruare debere. collatis. [Idest] coniunctis ad superiorem et descriptam formam. atrvm. Magnum.

4. in piscem. Idest in beluam marinam, hoc est in pistricem. svperne. De superiori parte, idest uultu, ceruice. spectatvm admissi r. t. a. Admissi spectatum, idest quasi ad spectaculum missi; et est sensus: si admissi fueritis introire ad spectandum tale animal pictum, potestis risum tenere, o Pisones?

7. cvivs velvt e. s. v. f. s. Qui non habet ordinem. Cuius ita uanae sunt species, quemadmodum aegrotantes uidentur imagines uidere. aegris. Aegrotantibus, uel aegri<s>, quia multas imagines uident.

8. pes. Finis. capvt. Principium.

9. vni reddatvr form<a>e. Vni corpori, ut neque finis neque principium conueniat. scimvs. Quasi obiectio est, ita ut alter respondent. Est, inquit, sed non usque adeo, ut inimica fingantur. Per antipoforam sibi uidetur respondere. § et hanc v. p. d. v. Sicut nos licentiam con-cedimus aliis scribere, ita nobis petimus licere. ‘Petimus’ quasi poetae, ‘damus’ quasi critici.

12. § sed non vt placidis. Ita debemus habere licentiam fingendi et sic debent esse artificiosa, ut non mitia iungantur asperis inmoderate.

14. § inceptis gravibvs. Aliud praeceptum. Docet non inportune inducendum esse parabolam aut descriptionem; sed aut parabola aut descriptio apte debent adiungi incepto bene poemate; qui enim incipit granditer et leuiter finit, uituperandus est. ‘Professis’ autem: his, qui conantur aliquid magnum scribere, et respexit ad naturam quorundam poetarum, qui incipiant describere grandia et communes exeant; qui, tametsi boni sunt, tamen superflui habentur et plerumque ridentur; in magno poemate excessus debemus aspergere quasi ad reficiendas aures. ‘Pannum’ ergo pro bono colore excessus dixit.

16. Ordo est: pannus assuitur, qui splendeat, ut bona sit quidem (<o>economia, sed incongrua. assvitvr pannvs. De his dicit, qui, cum se-ueram et sublimem materiam coeperunt scribere, flosculos quosdam interponunt. cvm lvcvs et ara dianae. Zeuma est ab inferioribus: ‘describitur’.

17. ambitvs agros. ‘Properantis aquae’ dixit riuum, ‘ambitus’ autem circuitus.

18. avt flvmen b. Notandum flumen Rhenum genere neutro, sicut Salustius in historiis ([fragm.] III 79 [M.]): Nomenque Danubium habet. ‘Arcus’ pluuialis, qui pluuiam concitat.

19. sed nvnc non erat his locvs. Quasi ad aliquem respondit: non erat locus, ut haec describeres, sed quoniam bene describis, ideo introduxisti. § et fortasse cvpressvm. Irrisio pictoris cuiusdam, qui nihil aliud quam cupressum nouerat depingere. Prouerbium est in malum pictorem, qui nesciebat aliud pingere quam cupressum. Ab hoc naufragus quidam petiuit uultum suum exprimere. Hic interrogauit, num ex cupressu uellet adici aliquid? Quod prouerbium Graecis in usu est (ex Porph.)] nam naufragi ad misericordiam commouendam casus suos in tabula depingunt, ut Iuuenalis (14, 302): Et picta se tempestate tuetur. qvid hoc. Qui scribit, nisi oportune scribat, non sibi conparat gloriam, sicut ille male pingit, qui cupressum pingit.

22. <cvrrente rota>. Carmine procedente. Rotam dicit, quae cum uoluitur, uasa finguntur et est translatio a figulis. cvr vrcevs exit? Cur cum a magnis incipias, in minora desistis? Idest cur uile fit opus tuum? simplex. Idest coeptae materiae et nondum finitae non debes aliam adiungere.

24. § Quidam dicunt aliud praeceptum esse, alii dicunt de oeconomia adhuc ilium loqui. maxima pars vatvm, pater et ivvenes patre digni decipimvr s. r. Apostropha est ad Pisones. Pars poetarum decipimur studio uirtutes labentes in uitia. Imagine boni, dum pr<a>eferimus imaginem ueritatis (uirtutis?). Laus est breuiter narrare, sed dum uult aliquis breuiter narrare, fit obscurus.

26. sectantem levia nervi deficivnt. S<a>epe eneruatos uersus scribit, qui dat operam, ut scribat delicatos. levia. Splendentia, bene currentia.

28. Dum quidam uitant inflatos uersus, fiunt uiles. § <serpit hvmi>. Terrae proximus fit ille, qui timet inflate dicere. § <tvtvs nimivm>. Quia est ualde tutus, idest dum se tueri uult.

29. qvi variare cvpit rem. Qui uult uarium opus describere, saepe inepta scribit. <prodigialiter>. Admirabiliter. § Docet hic non esse indulgendum eloquentiae, nequis incidat in opinionem inepti et superflui.

31. § in vitivm dvcit c. f. Idest culpae fuga ducit in uitium, si nescit aliquis culpam uitare. § Fuga autem nominatiuus est casus.

32. § <a>emilivm c. Aemilius ludus dicebatur locus, in quo Aemilius quidam gladiatores suos habuit. Circa hunc ludum Imus erat quidam statuarius. Alii dicunt imum breuem, alii [(cons. Porph.)] in extrema parte ludi positum; qui cum ungues et capillos et [multa] alia membra bene formaret, in perfectione statuae deficiebat hic ergo docet nihil oportere deesse poetae.

34. § totvm. Idest finem aut uenustatem consummationis. Interdum enim uidemus singula membra artificiose facta et totius operis formam minime placiturAen. Si uelim, inquit, scribere aliquid, nolim huic esse similis, sed magis uolo me pulchrum esse nigris capillis et oculis cum torto naso, quam scribere poema, cui aliquid deest. Aliter: quomodo nolo me parte quadam corporis foedissimum esse et reliquis splendidum, sed magis opto una integra esse specie, ita enitor omni me poemate par uideri, nulla in parte ab alia discrepans.

35. componere. Comparare, ut Virgilius ([ecl.] 1, 23): Sic paruis componere magna solebam.

35. § si qvid componere cvrem, non magis esse velim. Si me, inquit, huic fabro conferre uoluero, ero dimidia corporis parte ridendus, [ut partem ridendam habeam,] quamuis laudandus spectandusque sim in alia, idest hunc me esse nolo, idest huic similis esse recuso, quod perfectus non est.

38. § svmite m. v. q. e. e. Idest antequam incipias scribere, uide, si materiam, quam adgrediaris, possis inplere.

40. cvi lecta p. Qui possibilia elegit; possibiliter. <potenter>. Secundum quod potest. Idest qui elegit materiam, quam possit inplere, huic nec inuentiones nec eloquentia deesse possunt.

41. § nec facvndia d. h. nec lvcidvs ordo. Idest dispositio, quia reuera ordo manifestat omne, quod dicitur. Ἐπίϑετον est το<ῦ> ordo τὸ lucidus, quia ordo facit lucidam orationem.

42. venvs. Venustas. § avt ego fallor. Aut ista est ars, quam sum docturus, aut ego fallor, ut quaedam dicat, quaedam differat in aliam partem.

43. § <vt iam nvnc dicat iam nvnc debentia dici, pleraqve differat>. Vt quae debent dici, sine dilatione dicantur; quae non debet dicere pro tempore differat, ut Virgilius VIIII libro narrat in Italia iam posito Aenea, quomodo fabricatae sint naues, quibus de illo nauigauit, cum in tertio non elicit.

45. § hoc amet, hoc spernat. Idest hoc eligat, Hoc praetermittat poeta, ut non omnia, quae ueniunt illi in mentem, dicat. <promissi c. a.> Vt poeta ([Verg. Aen.] V 282): Sergestum Aeneas promisso munere donat. Aliter: auctor promissi carminis, idest qui uult auctor fieri magni carminis, aut certe auctor: optimus poeta.

46. § in verbis etiam tenvis. [Idest] si facienda sunt tibi noua uerba, obserua, ut ea dicas, quae placeant, quae habeant auctoritatem. serendis. Ordinandis, ponendis.

47. dixeris egregie. Et cum laude dicis uerbum uulgare, si illud bene composueris. § Exponit de uerbis ueteribus et nouis, quomodo poetica licentia fiant. Nam aliqua licet uulgaria sint, dicit tamen ea cum aliqua conpositione posse splendescere. <dixeris egregie>. Egregie etiam notum dicis uerbum, si peritam habuerit conpositionem, si non sit asperum. Idest tunc egregie dixeris, si noto uerbo conpositio artifex instruatur.

48. Callida iunctura uerborum, elegans et noua elocutio uel coh<a>erens sermo. Optimum enim dicendi genus est, si tota uerba oportune et proprie ponantur. § si forte necesse est. Nouum uerbum bene dicis, si fuerit necessitas indiciis nouis proferre res nouas; ne facias nouum uerbum, quando necessitas non est. § Aristotelis quidam libros trans tulit; sed uolens transferre τὸ ὄν, non inuenit quomodo diceret, finxit ‘ens’ et laudem quaesiuit.

49. § indiciis monstrare recentibvs a. r. Mire dixit. Indicia enim animi uerba sunt. Indiciis ergo recentibus: rudi inuentione uerborum, quia indicia rerum uerba sunt secundum philosophos [(cf. Porph.),] qui aiunt ἔλεγχον τῶν πραγμάτων εἶναι τὸν λόγόν.

50. § cinctvtis. Antique dixit, idest militaribus uiris et ad militiam paratis; unde per contrarium dixit poeta ([Verg. Aen.] VIII 724): Discinctos Mulciber Afros.. idest inbelles ad militiam. § continget dabitvrqve l. s. p. Idest si necessitas tibi fuerit uti uerbis recentibus, quae non audierunt Cethegi, oratores antiqui, licet [tibi] uti, sed moderate.

52. Noua uerba ficta habebunt fidem, idest probationem, si de Graecis uerbis translata fuerint non absurde, ut uerbi gratia κύλικον ([leg.] κύλικοα) dicunt Graeci, nos culicem ([leg.] calicem [cum Porph.]). Hoc translatum est de Graecis, sed moderate.

53. § qvid avtem c<a>ecilio plavtoqve d. r. Quare negauerunt Romani Virgilio et Vario, quod concesserunt antiquis poetis, idest noua uerba facere? Et hoc dicit, non quia negauerunt, sed quasi causam quaerens, quaenam esset, si uoluissent negare; nam si hos prohibent, nec illis licuisse demonstrat.

55. Ego si possum noua uerba bene facere, cur prohibeor? Idest non prohibeor. § ego cvr, acqvirere pavca si possvm, invideor? Mire, dum do fingendis uerbis loquitur, secundum Graecos ipse finxit ‘inuideor’. Inuideor idest inuidiam patior; nam inuideor negatur posse dici, aut inuideor prohibeor.

56. <catonis>. M. Porcius, qui et Censorius [dictus est].

57. ditaverit. Locupletauerit, auxerit nouis uerbis.

59. § ‘Praesente nota’ idest notamine ipsius temporis et praeter uetustatem. signatvm <praesente nota>. Hoc a nummis tractum est, quia nummi in noua fusura iuuant. Noua elocutione, nouo uerbo, idest nouum uerbum ex ueterum significatione deriuare.

60. § vt silv<a>e f. p. m. in a. Ne aspernentur noua uerba, conparatione nouorum foliorum docet posse placere. § pronos. Decliues et cito labentes, instabiles, uolubiles. in annos. Pro per annos. Vt siluarum mutantur folia per annos pronos, et est Homerica [[Il.] VI 14[sq.]) conparatio. § Verbi gratia antea dicebatur: fruitus est, modo fructus est; antea dicebatur puncxit, nunc pupugit dicimus.

63. § debemvr morti. Argumentis probat perire omnia, perire homines, perire uerba, siquidem recipitur in terra fluctus, et quae antea arabatur, modo fit locus nauibus. Si ergo mutatur natura maris et terrae, quanto magis debemus credere perire homines, perire uerba eorum. § Idest perimus nos et nostra, siquidem etiam natura ipsa mutatur, ubi terra mare inducitur, paludes uertuntur in segetes, flumina suum mutant cursum.

64. terra neptvnvs. Hoc autem dixit propter Tiberim, qui per Calabriam fluere dicebatur. <classes aqvilonibvs arcet>. Ὑπλλαγή: classibus arcet Aquilones.

65. § regis opvs. Nam regis opus est ad-mittere terrae mare, paludes deriuare, in terra <condere> portus. Significat autem Lucrinum portum et alios, qui manufacti sunt ab Augusto, et alia regum opera. Hoc est regium opus, quod nullus facere potest nisi rex.

66. § vicinas vrb. Diuus Augustus duas res diuinas fecit, ut Pontinam paludem exsiccaret et ad mare meatum habere cogeret, [ut] post etiam arari posset, et portum Lucrinum munire, de quo Maro ([georg.] II 161): Lucrinoque addita claustra. Et hoc si factum est, idest si mutauit cursum suum fluuius, erodes posse fieri id, idest perire nostra: siquidem fluuius, qui nocebat frugibus cursu suo, mutatus est ad aliud iter ut Tiberis, qui mutauit cursum, ne Vestae nocere posset.

67. sev cvrsvm m. i. f. Ἀπὸ κοιν<ο>ῦ siue generaliter quidam uolunt accipere, quando campos aptos agriculturae liberant, auertentes flumina, quae infesta sunt. § frvgibvs a<m>nis. Tiberim intellegimus; hunc enim deriuauit Augustus, qua nunc uadit; ante enim per Velabrum fluebat ([cons.] Porph.). Vnde et Velabrum dictum, quod uelis transiretur.

69. § nedvm sermonvm. Idest si haec omnia mutantur, uerborum gratia perennis manere quomodo potest? honos. Idest pulchritudo. § et gratia vivax. Idest perpetua.

70. § mvlta renascentvr. Multa scilicet uocabula commercio sermonum; ‘quae iam cecidere’ idest quae sunt sublata de usu.

71. si volet vsvs. Idest consuetudo siue ratio loquendi: ratio enim usu et consuetudine uincitur.

72. § qvem penes. Conuersio, idest penes quem, idest apud quem. Arbitrium autem est iudicium, idest in potestate usus est sermo et ius loquendi. § Quia usus facit auctoritatem, interdum consuetudo uincit regulam; f modiorum dicimus secundum regulam; et frequenter Cicero ‘modium’ ponit pro modiorum et ‘liberum’ pro ‘liberorum’: hoc usu dicitur.

73. § res gest<a>e. Docet, quomodo singulae res quibus metris scribendae sunt.

74. nvmero. Metro.

75. § inpariter ivnctis. Quia elegiacum metrum minus habet syllabarum, quam heroicus uersus, qui praecedit; quod elegiacum metrum constat ex pentimemere, idest, duobus dactilis et syllaba. § qv[a]erimonia primvm. ‘Versibus inpariter iunctis’ idest iambico ([leg.] elegiaco) metro. Vnus enim exameter uersus est, alter pentameter; ideo inparibus. Hoc, inquit, metro primo tristia, post etiam coeperunt laeta describi. post etiam inclvsa est. Idest res tristes et lugubres primo elegiaco metro scribebantur, postea etiam laetae coeperunt scribi.

77. Exiguos dixit ad conparationem heroici metri. § exigvos elegos. Elegos, unde elegiacum metrum; quis tamen [primus] inuenerit elegiacum metrum, incertum est.

79. § archilochvm proprio rabies armavit iambo. Iambicum metrum primus Archilocus inuenit, quo usus est in Lycamben, quem persecutus est, quod ei Neobulen desponsatam iam filiam denegauit, in tantum, ut Lycambes iambos eius uoluerit morte uitare; nam ad laqueum confugit.

80. § socci. Idest comici uel comoediae. Soccis comoediam intellegimus, coturnis tragoediam. § grandesqve cotvrni. Magnae laudes clamantium exceperunt hunc pedem, aut ‘grandes coturni’ tragoediae. Ideo autem id in dubio posuimus, quia difficile hoc metro tragoediographi utuntur; nam spondaico paene metro semper uidentur scribere.

81. § alternis aptvm. Vel illi et illi <idest comoediae et> tragoediae aut personarum responsionibus aut tantum comoediae, quia in comoedia multae personae cum sint, inuicem sibi succedunt.

82. § vincentem strepitvs. Tales strepitus excitat iste pes, ut uincat etiam populi clamores. § Quia iambus uincit clamores spectantium, hoc est plus meretur laudari, quam laudetur. § More hominum dixit ‘natum’ propter com<o>ediam ‘pedem’.

83. § mvsa dedit fidibvs. Idest Musa dedit lyrico carmine laudari deos et heroas et Olympicos [[auctore Porph. leg.] Olympionicas). Fidibus autem, idest lyrico carmine, ut diuina diceremus. ‘Pueros’ dixit filios deorum more Graeco, uel pueros appellat heroas.

84. et pvgilem v. Olympionicos agones. Pollucem. § <eqvvm certamine> primvm. Idest uictorem; et Pindar<us prini>um dicit Anphimum, qui ante omnes ad palmam uenit.

85. et ivvenvm cvras. Amores. § et libera vina. Idest conuiuia; unde et Liber, quia liberius faciunt uina homines loqui.

86. § descriptas servare v. Idest expositas uarietates si nescio persequi ac non possum, quare appellor poeta? § Idest si ea, quae praecepi, nescio seruare, cur appellor poeta? vices o. Vt heroico metro scribas bella, iambico com<o>ediam, lyrico deorum laudes et heroum et Olympicorum ([leg.] Olympionicarum). <colores>. Οἰκονομία.

87. § poeta salvtor. Χαῖρε ποιήτα. Hoc secundum Graecos, qui cum nomine salutant officii: χαῖρε ἰατρέ.

88. § cvr nescire pvdens. Cur praue pudens malo nescire quam discere? <‘Praue> pudens’ praepostere erubescens, ‘pudenter’ erubescenter. Quare magis nolo discere quam turpiter ignorare? Pudens praue est ille, qui turpiter erubescit. Si nescio, quare magis erubesco discere, quam nescire? Verbi gratia si nescis, non turpiter discis, si interrogaueris; sed turpiter nescis, si tacueris; nam praue uerecundus est ille, qui erubescit discere, quod sibi commodum est. § Sunt quaedam doctrinae, quae duplici scientia concipiuntur. Versum facere discis, si audieris sex pedibus constare hexametrum siue heroicum metrum, idest dactilo et spondeo. Ecce habes unam peritiam, debes alteram accipere peritiam, ut scias, quomodo fit spondeus, quomodo dactilus. O Horati, si dedisti praecepta, quare nescis? Possum quidem scire uerbi gratia, quia iambico metro comoedia scibitur, sed quomodo fiat iambus, nescio.

89. § versibvs exponi tragicis. Aut spondeis aut altis sensibus et uerbis. Hic exequitur, quod superius praemisit ([u.] 86): Descriptas seruare uices operumque colores.

90. privatis. [Comicus] communibus, iacentibus sensibus; quasi enim priuata sunt uerba, quibus utuntur hi, qui prosa oratione dicunt.

91. § ac prope socco. Idest humilibus uerbis tragoedia non uult exponi. § Iterum tragoedia non uult communibus sensibus exponi, idest comico stilo.

92. § singvla qvaeqve locvm. Quia tragoedia altos sortita est sensus et uerba, com<o>edia uero humiles.

93. vocem c. i. Sicut Terentius [(adelph.] V 3,4): O caelum, o terra, o maria Neptuni!. item ipse ([adelph.] II 1, 42): Pro supreme Iuppiter!

95. et tragicvs p. d. Quia tragoedia semper dolores exponit.

96. <telephvs>. Ab Achille uulneratus est et curatus. § Peleus per insaniam dicitur occidisse matrem aut Focum fratrem suum; ob hanc causam exul factus est a ciuibus. § exvl vterqve. Aut quia uagabatur passim dolore perculsus, aut exul idest tristis.

97. § proicit ampvllae. Idest irata uerba, inflata, grandia; omittit orationem tumidam et inflatAen. Cum enim reges essent et in nimia erumna uersarentur, alte loqui non poterant, summis calamitatibus mersi. <ampvllas>. Idest fastuosa uerba. § sesqvipedalia verba. Sesquipedalia proprie dicuntur sex pedes habentia. Vterque autem magna et elata uerba proicit et utitur communibus ut exul.

98. § si cvrat cor. Hic uersus et superioribus et sequentibus iungi potest. Si uult me flectere ad misericordiam, deponet elata uerba. Cor spectantis tangimus, quando idonea uerba dolore proferimus, idest istae personae abiciunt elata uerba, si uolunt auditores ad misericordiam flectere.

99. § non satis est pvlc<h>ra. ‘Pulchra’ idest diserta, probata. Sunt quaedam poemata (quae habent) Οἰκονομίαν et probata uerba, sed interdum carent uenustate. dvlcia. Idest ethica.

100. § et qvocvmqve volent. Habeant ergo haec, quae sunt probata, etiam uenustatem, et, quocumque uoluerint, animum auditoris trahant, siue ad misericordiam, siue ad indignationem.

102. § <si vis me flere, dolendvm est>. Quia substantia harum rerum sunt formatae in animis nostris a natura, ut illud Ciceronis ([de orat.] II 45, 188): Ardeat orator, si uult iudicem incendere.

104. § male si mandata. Quasi mandata, non quasi tua, sed secus quem ([leg.] quam) aut dolor mandat aut laetitia. Aliter: mandata a persona eius, quem loquimur; nam mandat nobis persona dictionem: quod si male dixerimus, ridemur.

105. § avt dormitabo. Hoc grauius, quam ‘ridebo’; alterutrum enim faciunt auditores, si sine affectu sit dictio.

106. Quia debet seruare unicuique personae, quod est eius proprium.

108. § format enim natvra <privs nos intvs ad omnem fortvnarvm habitvm, ivvat avt i. a. i.> Idest affectus omnes habemus in animis nostris ex natura, et singuli mouentur, cum imagines suas uiderint in aliis.

109. format enim natvra. Sensus est: poeta debet formare intra se personam aptam his rebus. § Delectat nos natura, cum delicata uidemus; nam natura irascimur, delectamur, miseremur.

111. § post effert animi. Idest extollit, sublimat; idest natura, quae me deiecit rerum miseratione, extollit prosperitate. Modo deducit ad humilitatem, modo extollit ad iracundiam.

112. si dicentis e. f. a. d. Idest si non conueniunt uerba loquentis fortunae, ridebunt Romani.

114. § <intererit mvltvm>. Non solum ad personarum dignitatem, sed etiam ad conditionem aetatemque aptanda sunt uerba.

115. Vnicuique personae proprius actus aptandus est.

116. sedvla. Parata ad obtemperandum.

117. vagvs. Qui passim nauigat.

118. § colchvs an assirivs, thebis nvtritvs an argis. Nam Colchus non nisi s<a>euus inducendus est, Assyrius astutus, callidus. Ne inducas Argis natum timidum aut Thebis facias [im]peritum.

119. § avt famam s. a. s. c. f. Qmnis [enim] poeta aut certam historiam dicit aut fingit; si ergo certam scribis, famam sequere, aut si fingis, habeat artem et uerisimilitudinem figmentum tuum.

120. § reponis. Scriptis tuis recondis; quasi iterum reducis ac reddis uiuum carmine tuo. Vel etiam reponis ‘scribis’ aut ‘transfers’, quia alii dixerunt de ipso. Aput commentatorem [(Porphyrionem scil.)] sic inueni relatum: apud antiquos tragoediarum comoediarumque scriptores cum primum in scaenam prodirent, fauorabiliter excipiebantur, etiam si male agerent, ut illorum ad scribendum iterum alligarentur ([leg.] allicerentur [cum Porph.]) animi, et praetore cogente totam necesse erat peragi fabulam. Si uero iterum male egissent, incipiebant derideri; ideo dixit ‘reponis’, quasi ‘iterum prefers’. Alii sic exponunt: ‘poni’ dicitur ‘agi’ uel ‘scribi’, ‘reponi’ igitur idest ‘itidem scribi’. Si ergo Achillem, de quo semel Homerus scripsit, uelis scribere, debes talem facere, qualem Homerus ostendit. Aut ‘reponis’ idest ad imitationem Homeri scribis.

122. <ivra neget sibi nata>. Nesciat leges pro potentia sua, non propter ignorantiam. § nihil non arroget armis. Nihil sit, quod non speret perpetrari per arma, quantum ad se spectat; quia unusquisque fiduciam suam priuatam credit, non existimans esse communem, idest ut sit praesumptor, ut habeat fiduciam uincendi, ut omnia armis deuindicet.

123. § flebilis ino. Flebilis propter amissionem filiorum. Athamas, maritus eius, unum persecutus occidit, alteram, dum sequitur, fecit in maria desilire, quorum mater luget interitum. § Aliter: Ino uxor Athamantis fuit, quae furorem mariti fugiens se praecipitauit in mare cum filio, et dicta est Leucothea et filius eius Palemon, qui Melicertes antea dicebatur.

124. § perfidvs ixion. Moris erat apud antiquos, ut ante ductas uxores nuptialia munera ultro soceris darent. Ixion ergo, cum filiam Eponei accepisset uxorem et dotem daret inuitus, scrobem fecit ingentem, quam igne repleuit ac summam leuiter cinere contexit In hanc socerum, quem simulans ad cenam inuitauerat, mersit ac sic passus est uiuum ilium exuri; ob hoc perfidus [ille] dictus est [(ex Porph.)] siue quoniam, dum conuiua Iouis esset, Iunonem de stupro temulentus appellare ausus est. Alii dicunt, quod ideo perfidus dictus sit, quod concedente Ioue coiit cum Iunone et postea patefecit. io. Quae in uaccam mutata ad Egiptum peruenit factaque Isis dea Egypti. tristis [h]orestes. Propter factam ([leg.] facti) conscientiam.

125. siqvid inexpertvm. Idest si nouum poema scribis et fingis nouam personam, caue ut sit constans usque ad extremum.

126. servetvr ad imvm. Idest usque ad finem, ut, si seuera ab initio fuerit, eadem ad finem permaneat.

128. difficile est proprie c. d. Hoc interrogatiue; ait ([leg.] at) enim dicunt difficile esse communia propriis explicare uerbis. § ‘Communia dicere’, idest intacta; nam quando intactum est aliquid, commune est; semel dictum ab aliquo fit proprium. Item communia, idest non ante dicta, quia, siquid dixeris, iam tuum est proprium. Communia autem dixit, quia, quamdiu a nullo sunt acta uel dicta, singulis aeque patent ad dicendum, ut uerbi gratia: quemadmodum domus aut ager sine domino communis est, occupatus uero iam proprius fit, ita et res a nullo dicta communis est.

131. § pvblica materies. Docet, quomodo aggrediatur aliquis carmen iam ab aliquo scriptum. Materies iam dicta, iam ab alio edita. Sensus hic est: nota, inquit, materia tum uidebitur quasi propria uniuscuiusque [esse], si nouo et non usitato genere dictionis ornetur. Aliter: publica materies p. i. e., idest etiam dicta materies, si eam cum arte fueris interpretatus, si non totam eam uelis persequi et singula communi fide imitari; nam quaedam praetermittere debes. Et poetica licentia pro ‘materia’ ‘materies’ dixit; materies enim lignum est. Publica, inquit, materies, ut est bellum Troianum, proprie tua fiet et quasi a te inuenta, si non uerbis uilissimis explicetur.

132. § non circa vilem p. m. o. Idest uacuum, inanem, quia uilem te facit totus orbis ad finem ductus, idest totum carmen, tota materia. Poema tuum uile facis, si uolueris totum orbem circumire, idest si totum poema imitari uolueris. § moraberis orbem. Idest si non in hisdem uerbis sensibusque uerseris, quae ab aliis dicta sunt, ne magis interpres fias quam uerus dictor. ‘Orbem’ κύκλον dicit; namque κύκλωκω ([leg.]κύκλικοί) dicunt Graeci.

133. § nec verbvm verbo cvrabis reddere. Idest noli curare singula uerba interpretari, ne facias poema tuum uile. Interdum enim inueniuntur, quae in Latinitatem conuerti non possunt. § verbvm cvrabis. Ideo non debes persequi omnia, quia sunt, quae implere non possis aut quae conuersa in Latinum placere non possunt. § nec desilies lin a. Sensus est: siquid transferes, non erit, inquit, fideliter interpretandum nec in has angustias descendendum.

135. § <pvdor avt operis lex>. Idest nec ita te imitatione siue emulatione obstringas, ut procedere uel progredi longius erubescas. Nam pudor uetat nos a maioribus incipere et in exiguum desinere, quia pudendum est inchoata deserere. § avt operis lex. Quia operis lex est, ut c<o>epta perficiantur.

136. § nec sic incipies. Aliud praeceptum, et hoc est, quod praecipit: noli a grandibus et ab elatis uerbis incipere. Nam omnis poeta debet paulatim crescere. § scriptor ciclicvs olim. Cyclicus poeta est, qui ordinem uariare nescit, uel qui carmina sua circumfert quasi circumforanus; aut nomen proprium est Cyclicus et significat Antimachum poetAen. Aliter: Cyclici dicuntur poetae, qui ciuitates circummeant recitantes.

137. fortvnam priami cantabo. Antimachus sic inchoauit. Inquit ille Antimachus.

138. § hiatv. Idest hoc coturno. Quid dignum tanto pr<oo>emio et tanto ore possit afferre?

139. § partvrient montes. Parturire montes dixit, quia a maioribus uersibus incipit et in processu uilescit.

140. § qvanto rectivs hic. ‘Hic’ idest Homerus, qui nihil incipit inepte.

143. § non fvmvm ex fvlgore. ‘Fumum ex fulgore’ facere dicuntur hii, qui incipiunt a maioribus uersibus.

145. <Antiphaten>, Lami filium, dicit, qui Formianum oppidum condidit. Lestrigones sunt dicti s<a>eui homines, ex quibus fuit Antiphates. Dicit autem ipsos Lestrigones, ad quos Vlixes delatus est, qui humana carne uescebantur.

146. § nec reditvm diomedis ab i. m. Meleager et Tydeus fratres fuerunt. Antimachus poeta reditum Diomedis narrans coepit ab exordio primae originis, idest [c<o>epit] ab interitu Meleagri. Hic ergo praecipit longo pro<o>emio non esse utendum [quod est dictionis genus]. Superfluum itaque initium declinans Maro ([Aen.] I 34. 35) ita inchoauit: Vix e conspectu Siculae telluris in altum // Vela dabant laeti.

147. § nec gemino b. Idest Castore et Polluce. Gemino aut utriusque sexus aut magno aut pro trigemino. Idest nec Troianum bellum coepit ab ouo, ex quo gemini nati sunt Castor et Pollux, et est ὑπαλλαγή.

148. § semper ad eventvm. Idest ad id, unde ordiendum est, quod dicunt Graeci πρὸς τὸ ὑποκείμενον, aut semper ad finem festinat, idest odit longa pr<o>emia. ‘Semper ad euentum festinat’ cogitans fastidium lectoris ad exitum operis properat; ideoque non est longius <opus> ab origine inchoandum. Sic Ilias Homeri a precibus Crisidis sacerdotis incipit et Odissia a concilio, deorum. § in mediae res. Ita aperte principia dicit, ut ex his media facile noscantur.

149. § rapit. Idest adducit bonus poeta auditorem quasi ad nota, hoc est ita a medietate incipit, quasi superiora nota sint.

149. § et qv<a> desperat t. n. p. r. Idest bonus poeta relinquit ea, quae placere non possunt, hoc est: praeterit ea, quae in tractatu ingrata sunt.

151. <atqve ita mentitvr>. [Scilicet] docet, quomodo falsa confingas. § Ita mentitur, ut omnia congrua uideantur. § atqve ita <mentitvr>. Scilicet Homerus. Non ad uituperationem Homeri refert; nec enim ueritatem poetae pollicentur, sed discrepantiam in eo, quod fingunt, uitare debent. § remiscet. Pro commiscet, mutata praepositione, ut apud poetam ([Verg. Aen.] II 52): Vteroque recusso.. pro concusso.

153. § desideret avdi. Idest [quid ego et populus desideret, idest] quid libenter audiant omnes [per-cipe, o scriptor].

154. § ‘Plosoris’ et ‘plausoris’ legitur; nam et plodere ueteres et plaudere dicebant, ut cludere et claudere.

155. § avlea. Antea qui ludos dabat, aulea suspendebat, quae in fine ludorum deponebantur. Aulea autem dicta eo, quod in aula Attali regis inuenta sunt deuicto eo. § [Aliter:] Idest qui usque eo expectet, donec tollantur aulea ad finem peractae com<o>ediae. Si uis, in-quit, expectare populum usque ad finem fabulae tuae, donec dicat actor: ‘Vos ualete et plaudite’; et si uis, inquit, expectare plosorem, donec tollantur aulea, mores uniuscuiusque aetatis obserua.

155. § cantor. Idest actor. Idest donec finita fabula tollantur aulea. Cantorem uoluit appellare eum, qui hoc in imo dicit. ..plaudite, quod in Plauto et Terentio frequenter habetur.

157. § <mobilibvs .. natvris>. Quae certis temporibus inmutentur, annis scilicet accedentibus. Et est magnum epitheton: quid enim natura mobilius? mobilibvs. Currentibus, quia semper ‘labuntur anni’ ([carm.] II 14, 2). § dandvs et annis. Puero, adulescenti et maturo seni τὸ[ν] πρέπον, idest decus tribuendum est. ‘Annis’ ad aetatem retulit; ‘naturis’, ut scias, quemadmodum debeat uir loqui et quemadmodum mulier.

168. § iam scit pver. Idest qui iam potest fori, ut Maro ([Aen.] I 409): Ac ueras audire et reddere uoces?. idest puer, qui iam potest loqui Sunt enim pueri, qui, quamuis agnoscunt quaedam, tamen non loquuntur, quale est illud apud poetam ([Verg. ecl.] 4, 60): Incipe, parue puer, risu cognoscere matrem. § et pede certo. Qui incedere possit iam firmo uestigio et incessu; nam infantes certum pedem non habent, quia tremunt membra eorum.

159. <signat>. Inprimit uestigiis suis. § gestit paribvs collvdere. Cum aetatis suae aequalibus ludere. Sic scribendus est atque formandus, ut cum paribus ludat, non cum sene.

159. § et iram colligit ac ponit temere. Idest sine ratione. Nam pueri et sine causa irascuntur et temere illos decet iram deponere.

161. Inberbus et inberbis, sicut inermus et inermis. <cvstode>. Idest pedagogo.

162. gavdet eqvis canibvsqve. Terentius ([Andr.] I 1, 29. 30): Aut equos // Alere aut canes ad uenandum. aprici. Calidi. <campi>. Patentis loci.

163. § cerevs in vitivm. Facilis comparatio. Idest pronus est adulescens ad uitium, aut quasi cereus ita flectitur in uitium, aut ‘flectit’ deest ‘se’. <monitoribvs asper>. Contemptor pedagogorum.

164. vtilivm t. p. Tarde uidet utilia, quae prosunt sibi.

165. svblimis. Erectus, superbus. cvpidvsqve. Ardens ad omnia. § et amata relinqvere pernix. Hoc est: uelox ad fastidium cupitorum, idest leuis, inconstans, cito, quae ante amauerat, contempnit.

166. § conversis stvdiis. Idest mutatis; idest iam uir factus non est ‘prodigus aeris’, sed cupidus reponendi.

167. inservit honori. Ambitiosus efficitur, dat operam, ut honorem accipiat.

168. § commisisse cavet. [Idest] cauet paenitenda committere, idest timet hoc facere, quod postea laborabit mutare.

169. mvlta s. c. i. Docet, quae sunt incommoda senectutis, qui et laborant quaerere et qu<a>esita non tangunt.

170. qvaerit et inventis miser ab. Ex sua sententia Horatius ‘miser’ dixit. ac timet vti. Scilicet quia nescit, quamdiu uiuat.

171. § gelideqve ministrat. Gelide idest eneruate, quia omnes conatus senum inbecilliores sunt [ideoque parata non tangunt]. ministrat. Gubernat.

172. § dilator spe longvs. Quia per pigritiam semper senes differunt, quae facienda sunt, aut spem longiorem habent uiuendi, hac de causa parata non tangunt. spe longvs. Idest cum proximus sit morti, ea tamen sperat, quae longe sunt posita. <avidvsqve fvtvri>. Idest cupidus futuri, quia semper senex timore mortis uiuere desiderat. Nam timor mortis desiderium uitae est.

173. difficilis. Durus ad pr<a>estandum. qvervlvs. Iracundus. lavdator. Laudat tempora pristina.

174. se pvero. Hoc est in pueritia. <castigator>. Increpator. censorqve. Obiurgator.

175. § Adulescentibus ‘ferunt’, idest afferunt. Maro ([ecl.] 9, 51): Omnia fert aetas, animum quoque. § anni venientes. Crescentes. Vsque ad quadragesimum annum siue quinquagesimum uenire dicuntur anni, inde iam recedere, idest abire. Omnes anni ‘uenientes’ dici possunt, etiam qui senibus accedunt, sed illi praecipue, qui accessu suo et corporis et animi augent uirtutem.

176. § ne f. s. m. i. p. <p.>qve v. Idest ne forte des uerba senum adulescentibus aut adulescentium senibus.

178. § semper in adivnctis evoqve morabitvr aptis. Hoc est: quae bene h<a>ereant et congruant et apta sint aetati. Et est iste ordo: semper in adiunctis et aptis aeuo morabimur, idest moribus semper utendum est, ut puero adiuncta sit leuitas, adulescenti feruor, seni maturitas.

179. § avt agitvr res in scenis. Vt in Andria de puero, ut in Eunucho de Thaide. Dorias uerbi gratia irascitur ante populum. Medea ingressa occidit filios suos, postea refert hoc ad populum. Aliter: agitur res in scena, quando ostenditur Medea fugiens et iratus Orestes; refertur, quando docetur Medea filios peremisse; neque enim praesens exhiberi potest Medeae parricidium. § Vel sic intellegendum: quaedam in scaenis aguntur, ut puer expositus, uel acta referuntur, ut seruus e pistrino liberatus. Magis autem ad animos nostros perueniunt, quae fieri uidemus, quam quae audimus. Non tamen omnia in sc<a>ena agi debent, sed aliqua referri.

180. segnivs irritant. Excitant, delectant. § segnivs irritant animos demissa per avrem. Citius mouent spectatores ea, quae aguntur in scena, quam quae referuntur ad scenam.

181. Quia audimus s<a>epe falsa; quae autem uidemus, uera sunt secundum Stoicos.

182. ipse sibi t. s. Quia ipse mihi trado, quae uideo, et alter mihi tradit, quae narrat. § non tamen intvs. ‘Tamen’ aut habundat aut: quamuis magis delectant, quae uidentur, quam quae audiuntur, tamen dignam rem intus geri non facias geri ante conspectum populi.

183. § digna geri. Idest quamuis populus delectetur factis, tamen non proferas in scenam, quae debent intus agi.

185. § nec pveros coram. Pueros [idest] filios more Graecorum; quorum nomina haec: Medus et Mermerus.

187. § cadmvs in angvem. Cadmus et Hermiona in angues conuersi sunt. Nam Hermione filia Martis et Veneris dicitur fuisse. Dicuntur autem in angues conuersi propter occisum draconem, qui erat Marti consecratus, ex cuius seminatis dentibus dicitur acies armatorum surrexisse.

188. § incredvlvs odi. Idest non credens sic debere fieri, ac per hoc sperno atque contempno.

190. § fabvla q. p. v. e. sp. r. Idest quae uult posci a populo et reponi spectanda, ut denuo agatur, idest quae uult in auctoritatem uenire.

191. § nec devs intersit. Subaudi fabulae; idest non debes inducere deum in scena, nisi sit causa subueniendi siue puniendi. Aliter: tum demum, inquit, inferri debet deus, cum digna res interuentu eius exprimitur, alioquin male ponitur inter eos, ut siquis senium suum uult occidere, sed magis cum filius patrem aut pater filium occidit. Item: tune, inquit, persona numinis debet interseri, quotiens adeo difficilis res est, ut nisi interuentu numinis explicari non possit; ut habemus apud poetam ingressum fuisse Turnum castra Troiana illicque multas e<a>edes inpune fecisse; incredibile est solum ista omnia implere potuisse; uidit hoc poeta nimis arduum et sub-iunxit ([Verg. Aen.] VIIII 764): Huic Iuno uires animumque ministrat.

192. nec qvarta loqvi p. l. Non dixit ‘taceat’, sed ‘non laboret in loquendo’, scilicet quo apertior sit dictio. Quarta persona quando inducitur, debet aut non omnino loqui aut non multa loqui. Inducitur autem, aut ut annuat aut ut ei aliquid imperetur. Loquentes uero, idest qui ipsam fabulam narrent, non amplius quam tres, licet aliter reperiatur in com<o>ediis et trag<o>ediis.

193. actoris partes chorvs o. v. d. Quando uir agit, uirorum chorus debet induci. Chorus, inquit, non multarum personarum actus defendat, sed unius suscipiat. Non ideo, inquit multarum personarum partes suscipiat, quia in choro multi. sunt, sed uirilem partem tueatur, hoc est unius uiri. [Virili autem non aliqua re tuta, sed quod unumquemque contingit.] Est autem ordo: chorus defendat partes actoris et officium uirile. Alii sic exponunt: etiamsi mulierum chorus sit, eodem nomine appellator, nec interest aliquid, an mulierum sit chorus an uirorum, dummodo uerba conueniant.

194. defendat. Fungatur. § <nev qvid medios intercinat actvs>. Mire dixit; neue, inquit, ipse chorus inter medios actus aliquam rem cantet incongruam, idest id canat, quod ad praesentem rem aptum sit. § Idest nec chorus aliquid discrepet ab argumento neque aliquid inter medios actus debet absurde cani, idest inter actus uiri ne inducas chorum mulierum.

196. Docet, qua causa chorus debet induci: ut faueat bonis et consilietur amice.

197. et regat iratos. Compescat. peccare t. Innocentes.

198. ‘Salubrem’, quia ibi semper incolumis salus est, ubi est iustitia.

199. § otia portis. Idest pacem, quia in pace portae patent, ut ([Verg. Aen.] II 27): Panduntur portae.. [et] contrario ([Aen.] VIII 385. 386): Quae moenia clausis Ferrum acuant portis. ille tegat commissa. Idest non palam faciat credita consilia.

202. tibia non, vt nvnc, ori. i. t. Docet procedente tempore multa mutari. Tibia ante non erat neque ita ornata neque tam multis foraminibus. Tubae emula modo uero et ornata est et tam multa habet foramina, ut sonet quemadmodum tuba. Ostendit autem luxuriam recentem et ambitionem natam esse, antiquitatem uero seueram fuisse. Nam prius tibia non erat ambitiosa nec multis distincta foraminibus. Varro autem ait in tertio disciplinarum et ad Marcellum de lingua Latina: quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos; nam et se ipsum [ait] in Marsiae templo uidisse tibias quattuor foraminum. Quaterna enim foramina antiquae tibiae habuerunt; alii [(ut Porph.)] dicunt non plus quam tria.

204. Idest paucis spectantibus sufficiebat, inquit, breuis tibia ad sedilia populi complenda, quae eo tempore adhuc non erant spissa atque densata.

205. § vtilis atqve. Idest nondum erat utilis tibia ad sedilia populi complenda, idest inplere flatu suo spissa theatra uel aures omnium spectatorum.

206. Idest ad sedilia, idest ad theatrum pauci conueniebant.

209. vinoqve divrno. Ostendit nimiam li<berta>tem, si die uina sumebant, quae nocti et cenis magis conuenirent. § postqvam cepit a. e. Idest postquam c<o>eperunt homines ita epulari uelut in festis diebus et postquam coeperunt inpune uti conuiuiis quasi sacris cenis, creuit luxuria.

210. § placari genivs. Deest ‘c<o>epit’. Quia diurno uti consueuerat uino. <festis>. Quasi festis. impvne. Idest non contradicente lege aut moribus.

211. § accessit nvmerisqve. Quia antea tres erant cordae, post septem factae sunt, deinde nouem. modisqve. Idest modulationibus; ac si diceret: ut omnia creuerant pro magnitudine ciuitatum et populorum, ita auctae sunt etiam tibiae.

212. indoctvs qvid enim. Inperitus rerum populus.

213. § tvrpis honesto. Idest postquam coepit esse indoctus populus, sine differentia coeperunt esse omnia, et hac de causa <ad> delicias inuenerunt tibicines, ut populus uoluptatibus teneretur. ‘Confusus’ autem est mixtus. Dicit autem causam, per quam creuit licentia: propter inperitiam populi, et quia nulla erat differentia inter bonos et malos.

214. motvm. Gestum corporis. § addidit arti. Propter multitudinem foraminum, ideo et tibiarum supra modum aucta est magnitudo.

216. § vagvs per pvlpita. Propter gestum ‘uagus’, quia non [in] uno loco neque iam uno modo tibicen, sed uarie huc atque illuc sese circumfert. per pvlpita. Per tabulae scaenae. <vestem>. Pallium.

216. sic etiam fidibvs v. c. s. Idest soni, modi insolentiores siue numeri; nam prius tetrachordi erant citharoedi. § crevere severis. Antea enim lyra septem cordas habuit tantum, postea excogitata est cithara. § Cithara monochordos fuit, deinde paulatim dextra l<a>euaque addentes.. ponebant tragoediis satyrica dramata, in quibus salua maiestate grauitatis iocos exercebant secundum Cratini institutionem. Is enim primus Athenis, Dionisia dum essent, satyricam fabulam induxit; alia autem satyra est ilia mordax, ut Lucilii, Horatii, Persii, Iuuenalis. Hae autem fabulae satyricae dicuntur, ut tragicae et comicae. severis. Idest probatis, ad sacra necessariis; nam quae sacris adhibebantur, non erant fluxo, quo nunc sunt sono, antea, sed austero et simplici.

217. tvlit. Protulit. § insolitvm eloqvivm. Idest nouum eloquium, nouam eloquentiam, hoc est inflatam et non propriam. Sic facundia lapsa est in loquacitatem. § facvndia praeceps. Facundia est iucunda eloquentia, unde facundus <id>est fatu iucundus. Sed facundia praeceps est, quaecumque cum ingenti impetu fertur. § Eloquentia quoque, quae antea fuerat necessaria et utilis circa prouisionem futurorum, c<o>epit furibundae et Delphicae similis esse, amissa moderatione.

218. ‘Vtilium rerum sagax’ philosophia prouisione futurorum utilis erat [c<o>epit furibunda Delphicis similis esse]. vtilivmqve sagax. Inuentrix. et divina fvtvri. Gnara. Prudentiam siue philosophiam dicit enituisse studio, quae ita futura praeuidet, sicut diuinatio.

219. sortilegis. Sortes dantibus, per quas futura noscuntur.

220. § carmine q. tragi. Docet, quomodo mutata est disciplina poetarum; nam primus Thespis tragoediam scripsit. § vilem certavit ob h. Hircus fuit praemium tragoediae, unde et tragoedia dicta est; tragos enim Graece hircus appellatur.

221. § mox etiam. Non multo post uel alio carmine Satyros induxit, qui nudi pinguntur, nam docet, unde sit nata satyra, ex tragoediis scilicet. § ‘Satyros nudauit’ idest postea etiam satyram adiunxit tragoediae. ‘Nudauit’ autem, quod liberius in ea et dicantur et fiant pleraque.

222. § incolvmi gravitate. Carminis scilicet; et asper tragoedus ita admiscuit iocum, ut seueritatem seruaret incolumem. § iocvm t. Idest quamuis esset asper, sic iocatus est tragoedus per satyram, ut non amitteret grauitatem. ‘Asper’ autem seuerus, et hoc ad habitum retulit, quia proteruia quaedam in satyricis et dicuntur et fiunt.

222. § eo qvod illecebris. Ideo admiscuit tragoediae satyram, ut per inlecebras teneret spectatorem. Antea non uoluptatis causa inuenti sunt ludi, sed religionis; ideo satyram admiscuit tragoediae, quia spectator erat ‘grata nouitate retinendus, qui spectator ueniebat post sacrificia iam pransus, iam potus. Inlecebris autem, quia habet satyra inlecebras, quae iocum continet et risum mouet.

224. <fvnctvsqve sacris>. Aut obseruantia et sacris, aut feriatus et omnia neglegenter accipiens. exlex. Securus, sine lege.

225. § vervm ita risores. Ita debet admisceri satyra tragoediae, ut personis suum decus seruetur. ‘Risores’ Satyri aut quia risum mouent aut quia rident res humanas. commendare. Insinuare, dicere. § commendare. Scilicet spectatoribus: omnia enim, quae dicuntur a poetis, ita debent dici, ut commendari uideantur, idest ut libenter accipiantur. ‘Dicaces’ autem iocosos, liberos, ad dicendum mordaces.

226. Cum ludo, uidelicet cum satyra.

227. ne qvicvnqve devs, qvicvnqve adhibebitvr heros. Subaudis: in carmine tuo, o poeta.

229. migret in o. h. s. t. Hoc docet, ut consonantia dicamus. hvmili serm. In humilem modum, idest ne humiliter loquatur. Tabernas autem humilia cubilia siue casas dicit.

230. avt dvm vitat h. n. et i. c. Ne, dum facis ilium humilitatem uitantem, facias [ilium] inter nubes caelumque uersari.

231. effvtire. Hic emittere. Proprie autem ‘effutire’ est inepte loqui. Illum ait tragicum poetam, quem non decent leuia; raro debet satirica scribere, et si scribet temperate, debet Satyrorum procacitati satisfacere.

232. Vt matrona festis diebus saltare iussa cum uerecundia moueri iubetur. vt festis matrona m. i. d. Sunt enim quaedam sacra, in quibus saltant matronae, sicut in sacrificiis Matris deum.

233. protervis. Aut quia uitia notant aut quia student risui. Nam et ipsa tragoedia paulum pudibunda debet esse, quae miscetur satyris.

234. non ego in. Non tantummodo rustica et propria uerba [et nomina] quaero in satyris, sed etiam decus personarum. inornata <et dominantia nomina>. Vt ‘pestilitatem’ ueteres usurpata auctoritate, aut quae Graeci kyria uocant, aut quae reges loqui solent, idest tumida. <inornata>. Propria. et dominantia nomina. Proprie significantia. Dominantia enim nomina sunt, quae propriis uocabulis nuncupantur, ut libri, capsa, pagina. Haec autem non adeo propria sunt, ut: uirtus me fregit Aeneae, quod est Aeneas. Sensus est: ego, inquit, non uerba sola amo, quando satyras scribo, quae sunt inornata et dominantia, idest paulo sordidiora et ipsis Satyris congrua; dominantia autem, quae, nouitate inflationis assumpta, sua tantum auctoritate nitantur, sed et ea, quae habeant aliquem ornatum et non omnino sine auctoritate sint, ut regum sermo est.

236. satyrorvm. Pro satyrographorum.

236. § nec sic enitar. Idest non sic uolo esse differentiam inter satyricum et tragicum, ut in moribus nulla sit differentia, ut eodem modo seruet aetates satyrious, quemadmodum tragicus. § Idest nec sic uolo discrepare satyram a tragoedia, ut persona non habeat decus suum. § Satyricam fabulam sic ait scribi oportere, ut sit inter seueritatem tragoediae et lenitatem ([leg.] leuitatem) com<o>ediae medio temperamento figurata. <colori>. Stilo.

237. davvs. Induxit hic comicam personam, cum de satyris loqueretur.

238. § pithias. Quae ausa est eludere dominum suum; non dicit de Pythia Terentiana, sed quae apud Lucilium ([leg.] Caecilium) tragoediographum ([leg.] comoediographum) inducitur ancilla per astutias accipere argentum a domino; nam fefellit dominum suum et accepit ab eo talentum. pi[n]thias. Haec eadem meretricula rapax, ut Thais, quae lucrum fecit. emvncto. Deriso, eluso, ut ([Terent. Phorm.] IIII 4, 1): Emunxi argento senes.

239. Dicendo ‘custos’ grauiorem personam ostendit. <dei>. Liberi, quoniam ipse eum nutriuit.

240. § ex noto fictvm carmen s. Argumenta satyrica ex tragoediis notis confingam. § Idest fingam carmen, quod ex nota possit esse materia, idest ita fingo carmen et ita compono com<o>ediam ex notis rebus, ut quiuis existimet se posse imitari.

241. § laboret avsvs idem. Cum adgressus fuerit; nam uirtutis est ita scribere comoediam, ut imitationi facilis uideatur, <difficilis si>t exsecutioni. Quis enim nescit modum litigandi, quomodo obiurgat pater filium, adulescens irascitur meretrici et alia huiuscemodi?

242. § tantvm series. Idest ordo rerum, diuisio operis, ordo uerborum, οἰκονομία, compositio uerborum, idest tantum ualet ordo et compositio, ut eas difficile sit imitari.

243. § de medio svmptis. Idest rebus, quae aptae sunt comoediae. Nam de medio, hoc est ex noto sumptae scribuntur; aut ‘sumptis de medio’ idest de his, quae nota sunt sensibus seu uerbis aut ex serie et iunctura uerborum.

244. § ivdice favni. Aut iudicium meum caueant, aut iudice me, idest poetae deducti de siluis timebunt iudicium meum: ita sum optimus iudex. ‘Deducti’ autem ‘de siluis’ ideo dixit, quia solent poetae dicere in siluis agere, idest in Helicone et in aliis similibus lucis. Timebunt ergo, ne uideantur non uti poeticis uerbis, ne illos uituperem, quasi utentes forensi oratione. <favni>. Pro Satiris posuit.

245. Aliud praeceptum, idest non debent iocari in poemate, ut nati in triuiis uel in foro uideantur, hoc est: habeat modum iocus eorum, idest ne sint nimium delicati, sed habeat seueritatis aliquid carmen ipsorum. <paene forenses>. Idest ne uulgares uideantur.

246. <ivvenentvr>. Luxurientur.

247. § avt inmvnda. Idest non propria, non Latina, sed inmunda et ignominiosa, κατὰ τὸ αὐτό. Necesse est enim, ut inmunda ignominiam trahant.

248. § ‘Equus’ equestris [ordinis] dignitas, <‘pater’> senatoria, unde ‘patres conscripti’. ‘Res’ autem census et patrimonium, ac per hoc honestiores et docti.

249. nec siqvid fricti. Idest neque probant equites Romani, siquid laudatum fuerit a uulgaribus. § vnde etiam trimetris. Sensus hic est: iambus citus uoluit sex pedum uersum trimetrum uocari, cum soleant poetae pedem unum ‘metrum’ uocare. Iambus uoluit duos iambos metrum uocari propter suam celeritatem. Quaeritur autem, cur trimetri appellentur, cum senos accipiant pedes? Quoniam tanta breuitas est eorum, ut iunctura pedes binos accipiat. trimetris. Ex sex iambis tres diiambi facti sunt.

264. § primvs ad extremvm similis sibi. Ordo est hic: primus ad extremum similis sibi pridem, non ita nunc. Sensus autem hic est: primus iambus aliquando usque ad extremum erat sibi similis, idest antea totum iambicum metrum ex iambis constabat, nunc [autem] adhibentur etiam nothi.

255. § tardior vt p. Iambicum metrum, ut paulo tardius resonaret, in inparibus locis, [primo, tertio, quinto] suscepit spondeum; nam ante soli iambi ponebantur.

256. § stabiles. Idest tardos, ad comparationem iambi tardiores, cunctatiores.

258. § in acci n. t. a. Accius et Ennius legem metri in fabulis minime seruauerunt: nam quosdam uersus longiores habent.

260. § in scenam missos cvm magno p. v. S<a>epe uersus quamuis magnum sonantes reprehendit iudex, aut quasi sine cura factos, aut quasi sine arte, quia non sufficit, si magnum sones, sed debes etiam cum arte scribere et cura. Monet, ne aut neglegenter scribatur tragoedia aut inperite. Multi, inquit, uituperant uersus missos in scaenam aut celeres aut imperitos. pondere versvs. Tragoediae scilicet. Vult autem ostendere, quod admittitur etiam ad tragoediam spondeus.

261. § oper<a>e. Celeritas, idest neglegentia aut inperitia uituperatur in tragoedia.

262. § crimine tvrpi. Quia aut neglegentia spondeos non admiscet aut per inperitiam in incongruis locis ponit. Dicit spondeos Enni quoque uersus crimine premi.

264. § et data r. v. Quia quemuis facit pro-num licentia peccandi. Nam Ennium uidetur carpere, quia Romanus poeta non debet ueniam petere; nam debet summus esse.

265. § idcircone vager. Non seruem legem carminum, si non iudicatur de erroribus poetarum? Ideo ergo scribam non seruans legem poematis neque ordinem, quia uenia datur?

266. visvros p. p. t. An cum putauero omnes uisuros mea peccata, ero tutus?

267. § vitavi deniqve c. non lavdem mervi. Quodsi culpa caream uersuum, numquid et laudem mereri possum? Data, in quit, uenia culpam uito, non laudem promereor.

268. § exemplaria graeca. Graeci enim optime et caute scripserunt; eos legite et ipsos sequimini; nam Latini inmoderati sunt.

270. Quasi ant<h>ypophorae modo respondit. at vestri proavi plavtinos et n. et l. s. Plautum ait frustra ab antiquis probatum, cui et sales et metri scientia defuit. § patienter vtrvmqve. Patienter [autem] utrumque laudauerunt, ne dicam ‘temere’, ‘stulte’. Debuerunt non patienter laudare, quia inmoderatus est et in metris et in iocis. Ostendit autem non recte in omnibus antiquos poetas fuisse laudatos.

272. § si modo ego et vos. Idest siquidem nos scimus discernere mala a bonis. Hoc autem dicit: si auditores sciunt audire, non debet poeta inmoderatus esse.

273. seponere dicto. ‘Lepido dicto’ idest ioculariter dicto uel acrimonia, idest prudentia et urbanitate censuum.

274. § digitis callemvs et avre. Scimus. Digitis autem pro arte rithmica et numeris, ut ([carm.] IIII 6, 35. 36): Lesbium seruate pedem meique Pollicis ictum. Digitis autem et aure, quia sonus metri pollicis strepitu et auris perceptione probari solet, unde et dactili pedes quidam dicti sunt; et ipsi pedes inde appellati sunt, quoniam sonum metrorum pulsu pedis nostri adiuuamus.

276. § dicitvr et plavstris. Ante enim chori in plaustris constituti circa uicos tragoediae dicebant. et plavstris v. p. t. Tam multa scripsisse, quae posset plaustris aduehere.

277. § qvae canerent. [Et hoc] ad chorum retulit, quoniam tragoediae choros habent. pervncti. Delibuti; nondum enim usus inerat personarum.

278. pall<a>eqve repertor <honestae>. Quoniam palla non nisi honestis personis datur.

279. et modicis i. p. t. Ostendit scenas antea non fuisse grandes.

281. § non sine mvlta l. Quia nominatim appellabantur principes ciuitatis a comoediographis, alii ad honorem, alii ad iniuriam.

282. § sed in tritivm l. Licentiam habebant satyrici mores cuiuscumque scribere, antequam lex a senatu lata fuisset; ergo in uituperationem chorus erupit, quod, libertate sublata, uituperare desiit. Aliter: postea uituperari coepit ipsa com<o>edia, quia libere maledicebat et reprehendebat mores hominum, et hac de causa lege prohibita est <ἡ>ἐπ᾽ ὀνόματος λεγομένη, quae nominatim male loquebatur, idest maledicebat. ‘Vetus’ autem dixit ad comparationem eius, quae postea inuenta est. Vetus ideo, quoniam, postquam uitium incurrit et amisit choros, neoterica appellate est, licet primum inuenta, sed post tragoedias.

283. § et vim. Insolentiam, iniquitatem; dum enim in comoediis suis aliquos carpunt, uitium incurrerunt. Ante uero in com<o>ediis licebat libere lacerare, quod postea lege prohibitum est; quod factum est sub Augusto.

284. § ivre nocendi. Lacerandi, quoniam sublata auctoribus loquendi libertas.

285. liqvere poet<a>e. Hoc est: et Latini scripserunt istiusmodi comoedias, in quibus nominatim maledicebant.

287. § domestica facta. Priuata. Idest uoluerunt uti suis. Et cum desissent postea nostri Graecos imitari et historias Latinas scribere, laudati sunt.

288. § vel qvi praetextas. Idest et qui praetextas fabulas fecerunt uel togatas, meruerunt nimium decus. Praetextam quidam dicunt tragoediam, togatam autem comoediam. Alii autem dicunt praetextam et togatam com<o>edias esse, sed togatas, in quibus sunt Graeca argumenta, praetextas in quibus [sunt] Latina. § docvere togatas. Praetextas et togatas scripserunt Aelius Lamia, Antonius Rufus, Gneus Melissus, Africanus ([leg.] Afranius), Pomponius. Comoediarum genera sunt sex: stataria, motoria, praetextata, tabernaria, togata, palliata.

289. § nec virtvte. Non minorem consecuti fuissent Latini gloriam ex eloquentia, quam ex armis, si in corrigendis carminibus laborare uoluissent.

291. § limae labor. Idest expolitionis et emendationis; lima enim nitidius facit, quod fuerat scabrum. Limam ergo pro correctione posuit translatiue, hoc est: si carmen suum unusquisque emendare non fastidiret.

291. § vos o pompilivs sangvis. Idest Pisones. Ab ipso enim originem trahebant. Calpys filius est Numae Pompilii, a quo Calpurnii Pisones traxerunt nomen.

294. perfectvm decies. Finitum, ut, cum iam perfectum uideretur, non decies emendauit. § ad vngvem. Tractum a marmorariis, qui iuncturas marmorum ungue pertemptant. Alibi ([serm.] I 5, 32. 33): Ad unguem Factus homo. Ad unguem autem ad perfectionem, ad examen, hoc est: ad perfectum indicium. Hoc ergo dicit: reprehendite, o Pisones, illud carmen, quod neque multum tempus neque litura correxit.

295. § ingenivm m. q. f. a. Quia Democritus dicit plus ualere ingenium quam peritiam, et quia dicit non bonos poetas esse, nisi qui insaniunt; hoc idem et Plato ([cons.] Porph.). Aliter: Democritus ait poetam non arte fieri, sed natura nasci. Ergo quia Democritus felicius putat ingenium arte, ideo miseram eam dicit Horatius et propterea multi fingunt furorem, ut poetae uideantur. Misera autem est ars, siquidem non meretur poetae nomen accipere, qui habet artem, nisi qui habuerit ingenium; ingenium solum non sufficit ad poeticam, ars non sufficit. Verbi gratia: sunt genera quattuor poetarum: est altus, est medius, est tenuis, est et grandilocus. Tenuis et medius arte fiunt, magnus et grandilocus natura.

297. <democritvs>. Iste est Democritus, a quo secta est orta Ἐπικουρεία, qui multa physica scripsit. non vngvis ponere cvrat. Non uult poetas philosophorum more incedere. Notat hic imperitos, qui putant poetas optimos esse eos, qui sunt demisso capillo uel barba.

299. Barbam in singulari numero mentum, in plurali hyrcinas dicimus.

300. § si tribvs anticyris. Anticyra dicitur insula, in qua multum nascitur ellebori et cicutae. Hoc ergo diasirtice ([leg.] diasyrtice) dicit Horatius: si non totonderit caput, nomen poetae nanciscetur, quod caput non sanatur tribus datis elleboris. Item: Anticyra insula est, in qua elleborum nascitur, quo sanantur inualidi et insani [(cons. Porph.).] Tribus ergo pot<ionib>us accipiamus, aut multo elleboro.

301. § tonsori licino. Licinus tunc dicebatur tonsor opinatus, quem postea dicunt factum senatorem a Caesare, quia dicebatur nimium odisse Pompeium. Et est sensus: si non commiserit tondendum caput Licino, quem tres Anticyrae curare non possunt, adeo insanum.

302. § qvi pvrgor bilem. Idest qui propter purgandum bilem rado caput meum, qui catharticum accipio ad purgandum me [(cf. Porph.).] Aliter: qui purgor bilem pro bilibus purgor, idest qui euro sanus esse, cum sciam a Democrito eos ueros poetas iudicari, qui sunt insani. Aliter: ‘purgor bilem’ coleram reicio potionibus.

303. § poemata vervm. Idest nemo esset magis in opinione poeta, si essem demisso capillo.

304. § nil tanti est. Idest nullius momenta sum, quoniam non sum demisso capillo, et qui per singulos annos coleram purgo. Dicebatur enim melancholicus fuisse Horatius. Aliter: uerum nil tanti est, idest non euro, sed contempno dici poeta; ac si diceret: non possum poeta esse, ut contempnam curam corporis mei.

306. § exortita ([leg.] exors ipsa) sec. Idest quae non habet munus et officium ad secandum, aut quae non habet officium secandi a natura tributum. § exors ipsa. Vt ([Verg. Aen.] V 534): Exortem ducere honores.

309. § sapere est et principivm. Idest copia uerborum, quae debet sequi principia. Contra illos, qui dicunt poetam insanire debere, hic ait: ut possis recte scribere, primum opus est sapere.

310. § socratic<a> c<h>art<a>e. Idest libri. Et hoc dicit, ut sapias. Docet poetam non debere expertem esse philosophiae. Item aliter: poema constat ex re et oratione: res ex philosophia originem trahit, ut praecepta contineat [(ex Porph.).] Hoc ergo dicit, quod rem inuentam uerba etiam non inuita secuntur, idest tunc uerba non desunt, cum habueris, quod dicas. Et Pollio idem dixit: Male hercule eueniat uerbis, nisi rem secuntur.

311. § provis[s]am rem. Idest non laborat poeta loqui rem sapienter inuentam. Menander, cum iam fabulam disposuisset, etiam si nondum uersibus adornasset, dicebat se tamen iam conplesse.

312. § qvi didicit p. q. d. et q. a. Idest qui legerit libros de officiis, idest περικοπων ([leg.] περὶ καθηκόντων); et ostendit poetas imbui debere philosophiae. Dicit autem hoc: ille optimus poeta est, qui didicit, quid singulis debeat, idest quo amore debet unusquisque circa patriam esse aut parentes siue amicos.

317. § respicere exemplar. Exemplum est παράδ<ε>ιγμα, exemplar ἀντίτοπον ([leg.] ἀντίτυπον). Hoc dicit: consuetudinem uitae iubeo respicere eum, qui unit recte imitari, ut, cum inducat adulescentem loquentem, debeat scire, quemadmodum iuuenes solent uiuere. Quid est enim comoedia? Imago uitae cottidianae. § vivas voces. Idest ueras. § hinc. Idest a cottidiana uita, a moribus communibus.

319. § speciosa l. Idest si oportunae fuerint inductae personae; aut ‘locis’ idest argumentis, ut non sit argumentum absurdum.

319. § morataqve recte <fabvla>. Morosa malis moribus, morata bonis dicitur; morata autem bene instituta, unde in consuetudine est bene moratum eum dici, qui bonos mores habet. § In qua mores singularum personarum optime exprimuntur.

320. § nvllivs v. Idest uenustatis et gratiae, quae ad artem spectat. Ostendit modo, quantum prodest consideratio consuetudinis, dicens, quod interdum fabula oportunitate personarum inductarum et expressione morum, quamuis sit sine arte, sine uenustate, sine grauitate sententiarum, plus placet, quam uersus bene quidem sonantes, sed morum obseruatione carentes. Magis possunt delectare res sine ornatu, quam ornata poemata uerbis sine rebus. § sine pondere et arte. Scilicet grata. Sine magnis sensibus, sine grauitate uerborum.

321. valdivs. Pro ualidius, ut alibi ([Hor. epist.] I 9, 6): Nouit me ualdius ipso.

322. inopes. Idest inanes, in quibus nullae sunt res, qui sola arte boni sunt. § nvg<a>eqve can. Nullius momenti uerba, bene sonantia.

323. rotvndo. Idest perfecto.

325. ‘Romani pueri’ a prima aetate calculum discunt, hoc est: computationibus operam dant.

327. filivs albini. Feneratoris cuiusdam auari.

328. § triens. [Idest] tertia pars librae, quae facit uncias quattuor, cum sint libra unciae duodecim. § Hoc ille dixit, qui rogatus fuerat. § [h]ev. Pro euge, idest bene.

329. § assem. Assis totum patrimonium est. Biens, triens, quadrans, quincunx, sextans, dodrans, deunx, semis partes assis sunt. § <redit vncia>. Quincunci additur uncia, idest ad alias quinque accedit alia uncia.

330. semis. Idest media pars librae. § Eruginem appellauit auaritiam quasi maculam. Item aliter: erugo, auaritia; idest cum auaritia occupauerit a prima infantia animos Romanorum, sperandum est eos posse scribere carmina recipienda in auctoritatem?

332. § linenda c et l. s. c. ‘Linenda’ autem ‘cedro et leui seruanda cupresso’ dixit, ut haec carmina in perpetuum maneant unctis in circuitu chartis cedro. Vtraque enim res odore suo summouet tineas. levi s. c. Idest armario bene composite.

333. Delectant bucolica, prosunt georgica.

335. § qvicqvid p. e. b. Idest praecepta debent breuia esse, quia, si longa fuerint, aures deficiunt audi-torum. Percipiant ergo animi, ut dociles fiant, quia, quod percipio et intellego, docet me. Item: esto breuis, idest serua necessaria.

336. § teneantqve fideles. Vt seruent, quod accipiunt, ne effluat, quod audiunt.

337. § pleno. Idest fastidiente. § manat. Idest effluit; et est sensus: pectus enim, quod iam uarietate satiatum et plenum est, ea, quae superuacua audierit, non retinet.

339. § ne qvodcvnqve v. p. s. f. c. Ordo: ne quodcumque uelit sibi credi fabula poscat. § fabvla. Idest comoedia, aut ‘fabula’ pro ‘poemata’ posuit. Quae finguntur propter uoluptatem, sint uerisimilia.

340. § nev prans<a>e laen. Idest ne fingat tale argumentum fabula, quod deuorauit Lamia puerum, qui postea de utero eius uiuus prolatus est. § extrahat. Idest non eximat et detrahat ipsa fabula.

341. § centvriae seniorvm. Idest senes Romani non probant poemata, quae sunt leuia; adulescentes [enim] non delectantur austeris. Quid ergo faciendum est, o poetae? Poema temperare, ut et uoluptati seruiat iuniorum et seueritati satisfaciat seniorum. Item centuriae seniorum, quia singulae tribus certas habebant centurias seniorum et iuniorum. § Idest persecuntur, quae utilitatem non habent. Item ‘expertia frugis’ idest inutilia, aliena, maturitate carentia, idest bonitate uel austeritate.

342. § celsi p. a. p. Sensus est [autem]: senes grauitate carminis et dictionis pondere delectantur, iuuenes austera et grauia non amant. Ramnes, Luceres, Tacienses Romanae tribus erant uel, ut uerius, equites. ramnes. Hos iuniores intellegamus; erant enim alii seniores.

343. § omne tvlit pvnctvm. Omnium suffragium, omnium iudicium meretur ille, qui et dulcis est et utilis. ‘Puncta’ dicuntur populi suffragia. Vsus est hoc uerbo etiam Cicero in Fundaniana [(pro M. Fundanio fr. Kl.).] Item aliter: solus suffragia et iudicium populi tulit, qui et utile et dulce poema scribit, idest qui et prodesse et delectare potest [(ex Porph.).] ‘Punctum’ autem ideo dixit, quia sic antea cereis suffragia ferebantur (ex Porph,). Hoc ergo dicit: ‘omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci’, idest omnium meruit fauorem iuxta legem tabellari&m, quae cauerat non uoce, sed puncto debere ferri suffragium.

345. hic meret. Idest praestat, idest dignus est emi. ‘Meret’ mercedem affert. ‘librum’ pro poemate posuit. ‘Hic liber’: istiusmodi, qualem diri. ‘Sosis’ idest bibliopolis. Alii emendatores et probatores carminum uolunt intellegi et duo i debere scribi, sed propter metrum unum scribitur. Sosii ergo duo fratres fuerunt bibliopolae opinatissimi (swn. Porjah.). Est autem sensus: istiusmodi librum facile Sosii possunt uendere.

347. ignovisse v. Inter multa bona si habueris pauca mala, ignoscendum est tibi.

348. nam neqve. Si ergo errat cithar<o>edus, multo magis uenia tribuenda est poetis, si in quibusdam errauerint.

360. § qvodcvmqve minabitvr arcvs. Nec semper Sagittarius destinata iaculatur. Hoc unit dicere: merentur poetae ueniam, quia paene omnes in errore uersamur.

362. macvlis. Vitiis, peccatis, delictis. § incvria. Idest neglegentia. fvdit. Dixit, quia maculae funduntur. Nam duobus modis fit, ut aliqua uitia nascantur in poemate: aut neglegentia, aut natura, quia hominum natura fragilis est et omnia facere bene non potest.

353. § Quid ergo est, quod moneo? Si poeta itidem peccat, ut librarius s<a>epe monitus, caret uenia.

354. § <si peccat idem l.> Si in eodem peccat ‘scriptor librarius’, idest naturalis. Bibliopolas eos ueteres dicebant; hoc et Tranquillus ([Sueton. p.] 134, 18 [Reiff.]) affirmat.

355. <qvamvis est m.> Pro eo, quod est ‘quamuis sit’, propter cacenfaton (— κακένφατον) ut Maro ([eñl.] 3, 84): Quamuis est rustica musa.

357. § fit ch<o>rilvs ille. Choerilus fuit poeta malus, qui Alexandrum Magnum secutus bella eiusdem descripsit. Cui Alexander dixisse fertur malle se Thersiten Homeri esse, quam huius Achillem [(ex Porph.).] Choerilus Alexandri poeta fuit. Depactus cum eo, ut, si bonum uersum faceret, aureo nomismate donaretur, colapho feriretur, si malum, s<a>epius male dicendo colaphis necatus est.

358. cvm risv m. Laudo Choerilum, quia duos uel tres uersus elegantes in toto poemate scripsit, idest ridendo totum poema eius laudo, duos uel tres uersus admirans. § Aliter idest si unum aut duos uersus bene dixerit, admiror quasi bonum poetam praeter solitum; non enim dixit ‘laudo’. [Alexander poeta fuit dep. Perlege supra.]

359. qvandoqve bonvs d. h. [Idest qui neglegenter scribit,] idest quandoque errat bonus poeta.

361. § vt pictvra p. e. Idest non erit dissimilis poetica ars pictura. Nam quomodo in hac propius quaedam spectanda sunt, quaedam longius: ita poetices quaedam aspicienda sunt statim, quaedam postea. Quae dilucida erunt, mox cognoscuntur; quae uero obscura, longius remotis [ab ignotis]. § vt pictvra poesis erit. Hic ‘erit’ pro ‘est’ ponitur. Hoc ergo dicit: quemadmodum quaedam pictura de proximo unit uideri, alia autem eminus, ut uitia celentur, ita et poema aliud semel lectum placet, probum uero poema placet etiam s<a>epe repetitum. Aliter: Vt pictura, ita et poema aliud, dum recitatur, in praesenti placet, aliud postea saepe repetitum. <si propivs stes>. Idest si de propinquo attendas.

363. § h<a>ec amat o. Idest mala, quae magis fuco, idest coloribus, potest placere quam arte. fingeris. Formaris, erudiris.

368. tolle. Idest: audi sententiam meam et esto eius memor. § certis rebvs etc. Ac si diceret: non omnibus, idest paucis; idest recte conceditur quarumdam rerum esse mediocritatem; ut si iuris peritus non fuerit aliquis, quomodo Cascellius, aut orator, quomodo Messala, attamen ferendi sunt, si fuerint mediocres; quod in poetis non idem est.

371. abest virtvte <m.> Idest non est aequalis Messalae uel Cascellio, tamen non est uituperandus, sicuti poeta mediocris. Messala orator, Cascellius iuris peritos fuit.

372. in pretio. Idest in honore; Plautus in Asinaria (I 1, 46): Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.

373. § non concessere c. Hyperbolicos ait: nec saxa concedunt aliquid poetis de mediocritate. Columnas [autem] dicit, ubi ponebant poetae pittacia, indicantes se, qud die recitaturi essent.

374. § vt gratas inter mensas. Quemadmodum inter iucundas mensas offendit aut malus cantor aut unguentum malum aut papauer cum amaro melle, cum poterat prandium confici sine bis: ita <poema>, quod inuentum est propter animos delectandos, si paululum recesserit a perfectione, non placet, sine quo poemate res nominum poterant explicari. Quemadmodum inter opulenta et iucunda conuiuia offendit aut crassum ungentum, aut malus cantor, aut mala placenta, ita nemo patitur malum poetam, quia poema natum est ad delectandos homines. ‘Symphonia’ [est] concentus cantorum.

375. et crassvm vng. Mali odoris; nam ut lenem odorem dicimus suauem, ita et crassum malum. § et sardo. Quia Sardum mel amarum est [(cf. Porph.).] Papauer autem posuit pro placenta.

377. ivvandis. Delectandis.

378. si pavlvm s. d. Si modicum a perfectione recesserit, fit poema pessimum; si exiguum recesserit a summitate, uergit in uitium.

380. trochi. Quaternarii Nam trochos uocant Graeci quaternarios, aut ‘trochi’ idest rotae, quam currendo pueri uirga regunt. Pila ludus quidam, quem exercent inter se puell<a>e. Discus massa, quam iuuenes inter se iactant uires temptando. Trochus quiddam rotundum, quod miro modo torquetur et celerius quam rota uoluitur.

381. § ne spiss<a>e risvm. Idest ne rideat c<o>etus spectantum, qui in similitudine coronae ludentibus circumdatur.

382. qvidni? Idest cum audeant uersus fingere qui nesciunt, quid restat, nisi ut permutato ordine ingenuus quilibet et liber a tributo persoluat summam nummorum equestrem, idest equestri ordini distributam? Nam consuetudo erat Romanorum, ut liberi tributa non soluerent, ceteri stipendia ad opus militum persoluerent.

383. § liber et ingenvvs. Cum stomacho pronuntiandum, quasi ἀντιποφορά ([leg.] ἀνθυποφορά), idest homo bene natus est, et licet illi uersus facere. Aliud est ‘liber’, aliud ‘ingenuus’: hoc melius iuris consulti. § censvs eqvestrem. Ἀπογεγραμμένος. ‘Vsque ad’ subaudis; in censum receptus, aut qui sit professus se habere tantam pecuniam, quantam deberet habere eques. Non enim licebat antea equitem Romanum fieri, nisi habuisset certam summam pecuniae, hoc est: quadringentorum sestertiorum.

385. § tv nihil. ‘Tu o Piso’ a superioribus pendet, idest tu, o Piso, nihil dicas aut facias inuita Minerua. Inuita autem Minerua facimus, quod est stultitiae, et est prouerbium artificum. Inuita autem Minerua, quia et ipsa inter ceteras artes etiam poesi praeest.

386. siqvid tamen olim. Idest quandocumque, quoniam Piso tragoedias scripsit.

387. Mecius illis temporibus criticus summus fuit.

388. nonvm prematvr in annvm. Cinna ([cf. Catull. c.] 95) librum scripsit, cui inscribitur ‘Smyrna’, et non eum edidit nisi nono anno, dum s<a>epius corrigit. <prematvr>. Coerceatur, teneatur, per nouem annos elimetur ipsum carmen.

389. <membranis>. Haec membrana et hae membranae.

391. silvest. homines. Idest primos homines. sacer. Idest sacerdos. Vt poeta ([Verg. Aen.] VI 645. 646): Nec non Threicius longa cum ueste sacerdos // Obloquitur numeris. Ergo, quo libentius maior Pisonum uersus scribat, dicit, ad quam dignitatem poetae peruenerint.

392. <victv foedo>. Idest glandium esu, quibus uescebantur. orphevs. De diis canendo theologus dictus est.

394. Cadmus constituit Thebas, has Amphion muro cinxit.

396. § fvit haec. Idest olim poetae sapientia[m] et eruditione[m] incultorum hominum <feritatem> prohibebant. Aliter: scilicet in poetis, idest aliquando haec fuit sapientia in poetis, ut docerent, quomodo uiuendum sit priuatim et publice.

398. vago. Meretricio.

399. § oppida moliri. Dicit [modo], quomodo poetae docendo carminibus suis hominum, qui more ferarum uiuebant, mitigassent animos. <ligno>. Ligno enim antea leges incidebantur, cum propter inopiam aenearum tabularum apud antiquos usus non erat.

400. sic. Propter sapientiam. divinis v. Sacerdotes et poetas aequauit. Hoc etiam Maro ([Aen.] VI 661. 662): Quique sacerdotes casti .. // Quique pii uates et P. d. l.

402. § tyrcevsqve ([leg.] tyrtevsqve) m. a. in m. b. v. exacvit. Lacedemoniis diu aduersum Athenienses ([leg.] Messenios) certantibus oracula responderunt aliter uictoriam non prouenturam, nisi Atheniensem ducem habuissent. Missi legati, qui hoc ab Atheniensibus postularent. Athenienses in contumeliam ipsis Tyrteum quendam claudum dederunt, dicentes iuxta ignauiam ipsorum hunc ducem posse sufficere. Sed oracula, quae promiserant, non frustrata sunt. Nam Tyrteus, licet corpore esset debilis, scripsit tamen carmen heroicum, quo accensi Lacedemonii in aciem processerunt, sicque sunt consecuti uictoriam. § [Aliter:] Tyrteus genere fuit Atheniensis, poeta omni deformis parte membrorum. Is primus tubam inuenit, quo etiam Lacedemonii usi duce uicerunt Messenios. Nam cum diuturno tempore inter Lacedemonios et Messenios bellum traheretur, consuluerunt Lacedemonii oraculo Apollinem. Quibus responsum est non aliter eos posse uincere, nisi duce Atheniensi pugnarent. Quibus postulantibus Athenienses Tyrteum dederunt; et ita Lacedemonii uicerunt, cum hostes nouus tubae sonitus terruisset. <Dictae per carmina sortes> a Sibilla sunt.

404. via. Ratio. Hoc est: etiam philosophia scripta est uersibus. et gratia regvm. Idest carmina meruerunt amicitias regum.

405. ‘Ludus et longorum operum finis’ κατὰ τὸ αὐτο dixit, quia, quando uult aliquis post laborem requiescere, utitur lyra et carminibus. Et est perpetuum epitheton operum, idest laborum molestorum.

406. § finis. Hoc est ut ad carmen libenter operarentur et cum delectatione opus ad finem perducerent. § ne forte p. Ideo, inquit, enumeraui haec, ne erubescas referri in numerum poetarum, idest ideo dixi multa commoda nasci de carmine, ne forte tibi, o Piso, poema sordida res uideatur.

407. sollers. Idest uiuax, ingeniosa, efficax. § ‘Sollers’ autem proprie dicitur, qui habet peritiam rerum difficilium soluendarum. cantor a. Inuentor citharae.

408. § natvra fieret. Multi quaerunt, utrum nascatur poeta an fiat. Ego utrumque dico habere poetam debere, idest et artem et ingenium.

409. sine div. ven. Hoc est: sine bono ingenio, sine natura.

411. altera poscit. Vt illud Sallustianum ([Cat.] 1, 7): Alteram alterius auxilii eget.

412. § <contingere> metam. Gloriam; idest ad perfectum uenire, et est sensus: qui studet ad gloriam peruenire, multa debet perferre et facere, idest sudare, algere, uigilare, abstinere a Libero et Venere. Optatam ergo metam dixit gloriam, quia finis istius modi uitae parit gloriam sempiternam.

413. svdavit. Per aestatem. alsit. Per hiemem. <alsit>. Frigore gymnici.

414. <abstinvit venere>. Quia multum grauat frequens concubitis. qvi pythia c. Carmen in Pythonem draconem conpositum ab Apolline.

416. nvnc satis est. In hac copia inperitorum sufficit alicui sese iactare et dicere: ‘ego optimus poeta sum’, cum non sit.

417. § occvpet e. s. Μεταφορικῶς locutus est a ludo puerorum [(cons. Porph.).] Ita enim pueri currentes: ‘occupet scabies in extremo remanentem!’ Idest ego poeta sum, habeat scabiem, qui non est poeta. Hoc ergo ex persona illorum dixit, qui dicendo: ‘carmina scimus facere’ nihil sciunt et uolunt se existimari poetas. ‘Scabies’ ludus puerorum est; habes in Suetonio Tranquillo ([lib. de lusibus puerorum fragm.] 198, [p.] 346 [Reiff.]): Qui nouissimus, scabiosus.

418. sane nescire f. Ordo est: mihi sane turpe est fateri, quae nesciam.

419. § vt praeco, ad m. t. q. e. ([leg.] c. cvm c.) e. Idest quemadmodum praeco uoce hortatur populum accedere ad emendae res proscriptas, ita et poeta diues hortatur multos assentari sibi per dona. vt pr<a>eco. <Scilicet in au>ctione.

420. assentatores. Blandos auditores. ad lvcrvm. Ad dona sua, ad laudandum, unde dona accipiat.

422. § si vero est vnctvm qvi recte p. p. Idest qui bene pascat. Vnctum autem lautum conuiuium et tersum, ut alibi ([epist.] I 17, 12): Accedes siccus ad unctum. Persius (1, 53): Calidum scis ponere sumen. Vnctum igitur appellat pulmentarium bene coctum et est satyrice dictum. § si vero est. Idest si uero sit poeta, qui bene pascit, hoc est, si habeat eum, qui cenam praeparet (com. Porph.), bene mirabor, si istius modi homo possit falsum amicum a uero discernere.

423. spondere. Interuenire et fidem dicere, ‘leui’ pro tenui et egenti et uili. Idest fideiussor uel tutor esse.

424. si sciet internos commendacem ([leg.] internoscere mend.). Nam cum falsus amicus eodem modo ilium laudat et uerus, non poterit largus poeta inter malos bonosque habere indicium.

425. vervm amicvm. Idest cum adsentatione fallatur, uerum amicum poterit ignorare; item quia nemo diuiti uerus amicus est, a quo beneficiis redimitur. <beatvs>. Audiens ab adsentatoribus.

426. tv sev d. Tu, o Piso, si donasti alicui aut donaturus es, hoc auditore carminum tuorum ne utaris.

429. pallescet. [Idest] pallidus fiet, cum coeperit te falsum laudare. § svper his. Idest post haec, quae dixi: pulchre, bene, recte. amicis. Idest adsentatoribus.

431. § vt qvi condvcti. Hoc est: qui conducuntur ad funera, s<a>epe grauiora faciunt uere dolentibus: ita et adsentatores plus laudant, quam amicus uerus. § Item: antiqui praeficas dicebant mulieres, quae mortuos alienos conductae plorabant, quod fit in quibusdam prouinciis.

434. § reges dicvntvr. Reges enim, quos uolunt recipere in amicitiam, multo mero inebriant temptantes, an per potum, quae habeant secreta, prodant. § Docet autem hoc loco multa cura et multo studio asciscendos esse amicos. cvlvllis. Idest calicibus, diminutiue a culleo, ut alibi ipse ([carm.] I 31, 10—12): Diues ut aureis // Mercator exsiccet uina culullis.

435. § et torqvere. Idest examinare, protrahere ad confessionem [(ex Porph.).] Idest uino explorare ingenia dignorum amicorum.

437. § nvnqvam te fallant animi s. v. l. Idest uide, ne te fallant astuti animi, qui, cum sint uafri et subdoli, innocentem praeferunt uultum, quasi uulpes in <A>esopi fabulis contra coruum. § svb vvlpe. Idest sub inposturis adulantium et sub dolo. Vulpes enim dolosum animal, ut in <A>esopi fabulis; sic et qui uersus faciunt, ex factione adulantium facile possunt subdolos animos prouidere. <svb vvlpe>. Idest sub astutia.

438. qvintilio. Hic erat Quintilius Varus poeta Cremonensis, amicus Virgilii.

439. <melivs te posse negares>. Deest ‘ei’.

441. § incvdi redd. ver. Scilicet hoc iubebat, ut denuo uersus corrigerentur, quemadmodum ferramentum male productum redditur incudini et bene ibi formatur.

444. § qvin sine rivali teqve et tva s. a. Sine riuali amantur carmina, quando amantur ab eo solo, qui fecit ea. Riualem pro emulo posuit; riuales enim sunt unius meretricis amatores; et hoc tractum ab antiquie; riuales enim dicebantur, quod in agris riuum haberent communem et propter eum saepe disceptarent.

446. dvros. Male sonantes. incomptis. Non bene currentibus, sine οἰκονομία scriptis.

447. <transverso>. Non transuerso calamo, sed transuerso apice. atrvm signvm. Notam culpae; significat enim notatum uersum, male formatum.

449. argvet a. d. Amphibolias uituperabit.

450. § fiet aristarchvs. Nomen Graeci grammatici, qui Homeri carmen adnotauit. Ille ergo iudex etiam optimi poetae fiet. § Qui Aristarchus Homerum emendans hoc signo notauit uersus, quos iudicauit Homeri non esse.

452. Irrisio laudatorum etiam in aliis maioribus ipsum docebit errare. sinistra. Contrarie.

453. <morbvs regivs>. Ἴκτερον dicitur Graece. Regium ideo uocat morbum elefantinum, quia elefanti regio ministerio deputati sunt. § morbvs regivs. Quem quidam demoniacum, alii comitialem, alii arquatum uocant, quem Graeci ἴκτερον dicunt, quibus oculi uirides sunt. 454 avt fanaticvs error. Fanaticum errorem pati dicuntur, qui a fanis percutiuntur, idest qui limphatico agitantur. Sicut lunaticum aut morbosum ita insanum poetam fugiunt sapientes.

456. § agitant. [Persecuntur.] Nam pueri praetereuntibus inludere soliti, quos insectantur, in dementiam conpellunt.

457. rvctatvr. Pfco ructat [(ex Porph.),] ut Cicero ([in Catil.] II 5, 10): Eructant sermonibus c<a>edem.

458. § in pvtevm fov. Sensus est: nec semel insanos uersus faciet, nec carebit cupiditate, ut assidue tamquam in foueam cadat.

463. § sicvliqve p. Empedocles fuit Agrigentinus Pythagoricus, qui se in flammas Aethnae montis iniecit inmortalitatem adfectans; quod eius crepidulae prodiderant, quas flamma eructauit; aereis enim usus fuerat.

465. § frigidvs e. Empedocles enim dicebat tarda ingenia frigido circa praecordia sanguine inpediri.

466. insilvit. Dum credit ex opinione hominum collecturum diuinitatem, si nusquam comparuisset.

467. .. quasi occidit et quasi biothanatum fecit.

470. § cvr versvs f. Nec scitur poena, propter quam facit uersus malos insanus poeta, an quia laeserit bidental aut quia uiolauerit sepulchrum.

471. § <triste bidental>. Locus fulminis. ‘Triste’ autem, quoniam propter lapsum fulmen constituitur. Et bidental a bidentibus dictum; nam reliquiae fulminis pontifices cum sacrificio sepeliebant. Aliter: id, quod bis (Iouis [Porph.]) fulmine percussum est, bidental appellatur; hoc expiari non potest. Errant autem, qui dicunt ab agna dictum bidental [(ex Porph.).] Bidental locus est, in quo fulmen est conditum. ‘Triste’ bidental ideo, quia tristes Sunt homines uidentes locum, in quem ceciderit fulmen. Tristes autem recordatione. <bidental>. Locus est, ubi publice condebantur a sacerdote fulmina, uel ubi immolabantur oues, quae duos dentes habent praecisores.

472. § moverit i. c. Incestus dicitur homo pollutus, qui flagitium commiserit aut in sororem aut in sacerdotem aut in affinem.

473. clatros. Rudos.

474. indoctvm doctvmqve. Idest omnibus dicit: ‘audite me!’ cum ab omnibus fugiatur.

476. § hirvdo. Inter harundinem, hirundinem et hirudinem multum interest: harundo canna, hirundo auicula, hirudo sanguisuga.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII