Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xiii


memorem opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Cum tu, Lydia, Telephi

cervicem roseam, cerea Telephi

laudas bracchia, vae meum

fervens difficili bile tumet iecur.

5 tum nec mens mihi nec color

certa sede manet, umor et in genas

furtim labitur, arguens,

quam lentis penitus macerer ignibus.

uror, seu tibi candidos

10 turparunt umeros inmodicae mero

rixae, sive puer furens

inpressit memorem dente labris notam.

non, si me satis audias,

speres perpetuum dulcia barbare

15 laedentem oscula, quae Venus

quinta parte sui nectaris imbuit.

felices ter et amplius

quos inrupta tenet copula nec malis

divolsus querimoniis

20 suprema citius solvet amor die.


Systema: asclepiadeum quartum. Appellatur: Lydia. Nomenclatura: 1 Lydia; 1 Telephus; 15 Venus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. cvm tv lydia [cervicem] telefi c. r. c. t. l. b. Ad Lydiam amiculam suam haec scribit, a qua riualem suum Telefum laudari moleste ferre testatur.

4. difficili bile. Non ‘quam [difficile] concipio’, sed ‘dura et cruciabili’, unde etiam difficiles homines dicuntur, qui duri atque inexorabiles sunt.

4. iecvr. Pro corde ἀφελῶς [id est simpliciter].

6. vmor et in genas f. l. a. q. l. p. m. i. Decore dictum, quia umor genarum, hoc est lacrimae, conuincunt interiora pectoris mei amore flagrare. [Lentis] autem [ignibus] diserte, quasi ‘occulte saeuientibus’. Quale illud est Vergilianum: // Et tacitum uiuit sub pectore uulnus.

12. inpressit m. d. l. n. Grate[m] ‘memorem notam dente inpr[a]essit’, quoniam dolore morsam commone[m]facit eius, qui momorderit.

13. non si me s. a. s. p. d. b. Ordo: Non speres perpetuum, si me satis audias; et subaudiendum extrinsecus ‘amatorem’.

15. qvae venvs qvinta p. s. n. i. [e.] Eleganter, quia in quinque partes amoris fructus esse partitus dicitur uisu, adloquio, tactu, osculo, concubitu. Vnde et Terentianum illud est: // Tamen extrema linea // Amare [h][aut nihil est]. [Felices t]. [et] [a]. [q]. [i]. [t]. [c]. [n]. [m]. [d]. [q]. [s]. [c]. [s]. [a]. [die]. Sensus: satis felices existimo eos, quorum inter se amor ita consentit, ut non ante ultimum uitae diem resoluatur. Adtende eloquutionem [citius supprema die], quod significat: ante diem suppremum.

18. qvos interrvpta tenet copvla. Allegoricos hoc dicitur. Significat autem eos, qui ita amoris uinculo inter se constricti sunt, ut numquam discerni possint.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD LYDIAM MERETRICEM.] METRVM PRIMO VERSVS GLICONIVM, SECVNDO ASCLEPIADEVM.


2. cum tu lydia telephi ceruicem roseam. Pulchram, ut Vergilius (Aen. I 402): Rosea ceruice refulsit. cerea brachia. Aut mollia aut cerae similia.

3. uae. Interiectio dolentis.

4. difficili [tumet iecur]. Epitheton iracundiae [est], quae inplacabilis sit. bile tvmet. Bile iracundia; Iuuenalis (6, 433): Atque oculis bilem substringit opertis.

5. tunc nec mens mihi nec color c. s. m. Voluor uariis cogitationibus et color in diuersa mutator.

6. umor et in genas f. l. Secretae lacrimae amoris I nimietatem prodentes.

7. quam lentis penitus. Vt (Verg. Aen. IIII 66. 67): Est mollis flamma medullas // Interea.

8. penitus. Interius.

9. Ordo est: uror, seu inmodicae rixae turparunt tibi candidos humeros mero, siue puer furens inpressit memorem notam labris dente.

15. ignibus uror. Aspectu crucior, quotiens aut uino per rixam aut per libidinem certe amoris alterius in corpore tuo signa conspexero.

10. candidos turparunt humeros. Liuore reddiderunt i deformes.

20. inmodicae. Inmensae.

11. furens. Scilicet inpatientia amoris.

12. inpressit memorem notam. Per quam amoris recordatio seruaretur.

13. non si me satis audias. Ordo hic est: non speres, si me audias, amatoribus dulcedinem esse perpetuam. [non si me satis avdias.] Ordo est: si me satis audias, npn speres perpetuum ledentem barbare.

14. speres perpetuum. Illum [scilicet] qui dulcia oscula l<a>edit.

16. quinta parte sui nectaris imbuit. Luxuria sui amoris repleuit.

17. felices ter et amplius. Secundum illud (Verg. Aen. I 94): Terque quaterque beati. felices ter et amplivs. Multotiens.

18. ‘Copula’ proprie dicitur cuiuslibet rei duplex numerus, unde tractum est, ut et matrimonii copula diceretur.

19. nec malis. Ordo est: nec amor diuolsus malis querimoniis soluet citius suprema die.

20. diuulsus qu[a]erimoniis s. citius s. a. d. Idest: quorum amor ante diem mortis iurgiis et litibus non soluitur, debere felices uocari.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII