Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina i xiv


desiderium opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

O navis, referent in mare te novi

fluctus. o quid agis? fortiter occupa

portum. nonne vides, ut

nudum remigio latus

 

5 et malus celeri saucius Africo

antemnaeque gemant ac sine funibus

vix durare carinae

possint imperiosius

 

aequor? non tibi sunt integra lintea,

10 non di, quos iterum pressa voces malo.

quamvis Pontica pinus,

silvae filia nobilis,

 

iactes et genus et nomen inutile:

nil pictis timidus navita puppibus

15 fidit. tu nisi ventis

debes ludibrium, cave.

 

nuper sollicitum quae mihi taedium,

nunc desiderium curaque non levis,

interfusa nitentis

20 vites aequora Cycladas.

 


Composuit: 724 A.U.C. (30 ΒΡ), non post.. Systema: asclepiadeum tertium. Nomenclatura: 5 Africus; 11 Ponticus; 20 Cyclades



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. o navis referent in mare t. n. f. In hac ode ad Marcum Brutum loquitur, qui apud Filippos Macedoniae urbem ab Augusto fusus uidebatur rursus se instruere ad pugnam. Merito autem poeta per allegoriam metuere se pro eo testatur, quoniam sub ipso militauerat. Qui tamen ex proelio Philippico fatigatus, receptus ab Augusto ueniam ab eo meruit.

3. nonne vides vt nvdvm remigio latvs. Manifestae allegoriae, per quas significat, ex parte iam debilitatum exercitum Bruti, et uires partium eius minutas esse.

7. vix dvrare carinae p. i. a. [Durare aequor] mira figura dicitur pro: sustinere uim aequoris. [Imperiosius] autem translatiue pro ‘saeuius.

10. qvos itervm [non uite]. Non [iterum pressa], sed [iterum uoces malo pressa]. Amfibolos.

11. qvamvis pontica pinvs. Haec ad nobilitatem Bruti referuntur.

12. silvae filia nobilis. Vtrum [siluae nobilis] an [tu nobilis], ἀμφιβολία per casus.

14. nihil pictis timidvs navita pvppibvs fidit. ᾿Αλληγορικῶς ait nihil prodesse in bello ornamenta nobilitatis.

17. nvper sollicitvm qvae mihi taedivm, // nvnc desiderivm cvraqve non levis. Ecce hic manifeste ostendit se poeta partium Bruti fuisse, quarum affectione sese teneri ostendit propter ipsius Bruti miserationem.

19. interfvsa nitentis vites aeqvora c. Hic sensus per se accipiendus et subaudiendum hic ‘suadeo’, ut sit: suadeo, uites aequora inter Cycladas nitentes fusa. Sed hoc per allegoriam intellegendum. Maria tamen angustiora periculosiora sunt; nam inde et freta dicuntur, quod semper ferueant, id est inquieta sint. Per hoc ergo suadet Bruto, ne se artioribus periculis committat.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD BELLVM CIVILE.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM; TERTIVS FERECRATIVS, QVARTVS GLYCONIVS, QVI TRIPODIA DACTYLICA DICVNTVR.


1. o nauis referent in mare te noui p. Per allegoriam ode ista bellum ciuile designat, ut quidam uolunt, alii rem publicam. Certius tamen est, quod Sextum Pompeium filium Pompei moneat, qui, posteaquam foedus cum triumuiris fecit, bellum ciuile denuo reparare uoluit. Secundum autem ciuile bellum inter Augustum Caesarem et Caesium et Brutum erat, qui fuerunt Gai Caesaris interfectores, sub quibus Horatius militauit. Metaphoram autem sumpsit a naui, ex cuius armamentis et milites et diuersas uoluit administrationes intellegi.

2. fluctus. Bellum ciuile uocauit.

3. portum. Pacem, ut Terentius (Andr. III 1, 22): In portu nauigo.

3. nonne uides ut nudum r. l. Nudatum latus fuga Cassi et amissione exercitus.

5. et malus celeri saucius aprico. Graue bellum intellegi uoluit per uentum tempestuosum, ut (Verg. Aen. I 85. 86,): Creberque procellis // Africus. et malvs. Arbor, quae tenet uelum, et est masculini generis. et malvs. Malum summitatem arboris dixit, ut (Verg. Aen. V 828. 829): Iubet ocius omnes // Attolli malos. Sed arbor generis feminini est, poma uero neutri, ut (Verg. ecl 3, 71): Aurea mala decem misi.

6. gemant. Fragore scissionis. sine fvnibvs. Aut sine administratoribus intellegendum aut sine expensis et pecunia.

8. imperiosius aequor. Idest uiolentum, et cuius nimietati obsisti non possit.

9. integra lintea. Integer cursus sine exercitu uel auxiliis. Lintea uero uela dixit, ut (Verg. Aen. III 686): Dare lintea retro.

10. non dii. In hoc deos uult iratos intellegi, quod denuo de bello ciuili cogitetur. qvos itervm p. v. m. Sicut sub Gaio Caesare oppressa malis rogauerat.

11. pontica pinus siluae filia nobilis. Ac si diceret: magnae originis et nobilitatis, sed per metaphoram aut rem publicam adloquitur aut Cassium uel Pompeium, cuius pater de Mitridate Pontico triumphauit.

14. nil pictis timidus nauita puppibus p. Idest stemmata et diuitias necessitati ultimae non prodesse.

15. uentis debes l. Hoc est: ne uictus turpitudini ludibrioque subiaceas.

15. Ordo est: tu nisi caue pro caueas, debes ludibrium uentis, idest eris exercitium uentorum.

17. nuper sollicitum quae mihi tedium. [Idest] se posuit pro naui. sollicitvm qvae mihi tedivm. Nauis siue res publica, quae sollicitudinem ex suis malis induxerit, ne iterum sicut sub Caesare trepidaret.

19. interfusa nitentes uites aequora c. Absolute locutus est, ac si diceret: uites aequora fusa inter nitentes Cycladas, idest longe apparentes, ut inter iniqua loca et tempestuosa uada te custodias, et sis alienus a belli consiliis. Vergilius (Aen. III 126. 127) de isdem insulis: Sparsasque per aequor Cycladas.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII