Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xvi


22 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

O matre pulcra filia pulcrior,

quem criminosis cumque voles modum

pones iambis, sive flamma

sive mari libet Hadriano.

 

5 non Dindymene, non adytis quatit

mentem sacerdotum incola Pythius,

non Liber aeque, non acuta

sic geminant Corybantes aera,

 

tristes ut irae, quas neque Noricus

10 deterret ensis nec mare naufragum

nec saevos ignis nec tremendo

Iuppiter ipse ruens tumultu.

 

fertur Prometheus addere principi

limo coactus particulam undique

15 desectam et insani leonis

vim stomacho adposuisse nostro.

 

irae Thyesten exitio gravi

stravere et altis urbibus ultimae

stetere causae, cur perirent

20 funditus inprimeretque muris

 

hostile aratrum exercitus insolens.

conpesce mentem: me quoque pectoris

temptavit in dulci iuventa

fervor et in celeres iambos

 

25 misit furentem: nunc ego mitibus

mutare quaero tristia, dum mihi

fias recantatis amica

opprobriis animumque reddas.

 


Systema: alcaicum. Nomenclatura: 4 Hadria; 5 Cybele; 5 Dindymene; 6 Apollo; 6 Pythius; 7 Liber; 8 Corybas; 9 Noricus; 12 Iuppiter; 13 Prometheus; 17 Thyestes



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. o matre pvlchra filia pvlchrior. Hac ode παλινωι δίαν repromittit ei, in quam probrosum carmen scripserat, Tyndaridae cuidam amicae suae, id est recantaturum ea, quae dixerat, dicitque se iracundia motum haec scripsisse. Adfirmat autem non magis Matris Magnae aut Apollinis numine instinctos furere, quam eos, qui iracundia sint incitati, adeo ut nulla ui hic furor deterreri possit.

9. noricvs ensis. Speciem pro genere posuit. Non enim Norico tantum enses fiunt, sed sic dicitur, ut: // Leuis innatat alnus // Missa Pado.

10. nec mare navfragvm. Aliter ‘mare naufragum’, aliter ‘homo naufragus’ dicitur. Mare enim facit naufrag[i]um, quasi [naufrag[i]um Scyllacaeum], quod ibi naues frangantur.

15. et insani leonis vim stomacho a. n. Belle de fabula sensus praesenti intentioni necessarius conceptus est. Ait autem Prometheum limo homines fingere iussum et ex omnibus animalibus particulas homini adponere uim leonis stomacho adposuisse; idcirco iracundia magis nos incendi quam ulla alia animalia.

17. irae thyesten exitio gravi. Iam hoc ἀπὸ παραδίγματος infert, probans, quam sit ira atrox et exitiosa hominibus.

20. inprimeretqve mvris hostile aratrvm. Hoc est: haec eadem ira causa fuit delendis urbibus, adeo usque, ut ubi fuissent muri, aratrum duceretur.

22. me qvoqve pectoris temptavit in dvlci ivventa fervor. Me quoque, inquit, iracundia calore iuuentae magis accensa incitauit in iambos. Iambi autem uersus aptissimi habentur ad maledicendum. Denique et Catullus, cum maledicta minaretur, sic ait: // At non effugies meos iambos.

27. fias recantatis amica. Recantari probra dicuntur, cum contraria probris carmina fiunt in eum, cui maledixeris.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[TINDARID<A>E SATISFACIT.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, QVOD CONSTAT EX SPONDEO, IAMBO, CAESVRA IAMBICA PENTIMEMERI ET DVOBVS DACTILIS, ITA: O MA • TRE PVL • CHRA • FILIA • PVLCHRIOR. TERTIVS DIMETER IAMBICVS YPERCATALECTICVS, ITA: PONES IAM • BIS SI • VE FLAMMA. QVARTVS PINDARICVS, CONSTAT EX DVOBVS DACTILIS ET DVOBVS TROCHEIS, ITA: SIVE MA • RI LIBET • HADRI • ANO.


1. o matre pulc<h>ra filia pulchrior. Hanc oden Horatius in satisfactionem fecit amicae suae, quam iratus carmine laeserat, promittens abolenda, quae de ea scripserat, imitatus Ste[r]sic<h>orum poetam Siculum, qui uituperationem Helenae scribens caecatus est et postea responso Apo[llinis] laudem eius scripsit et oculorum aspectum recepit. Cuius rei et in epodon idem poeta meminit (17): Infamis Helenae Castor offensus uice // Fraterque magni Castoris, // Adempta uati reddidere lumina. [locvs corrvptvs in scripto apparetvr.]

7. non acuta aera. Aut tinnitu acuta aut sonora, tit Vergilius (georg. III 94): Pelion hinnitu fugiens inpleuit acuto.

8. coribantes. Ministri matris deum.

9. quas neque noricus deterret ensis. [Emphasis est.] In ipsis enim locis et probatum ferrum est et optimi gladii fiunt, et ideo ex prouincia ferrum laudauit. [Est autem Noricum pars Illirici.] Vt (Verg. georg. III 474. 475): Et Norica siquis Castella.

10. mare naufragum. Naufragia faciens, quasi nauifragum. Vergilius (Aen. III 553): Et nauifragum Scylaceum.

11. tremendo tumultu. Terrorem tonitrui dixit, unde [est] (Verg. georg. I 330. 331): Et mortalia corda // Per gentis h. s. pauor.

12. iuppiter ipse. Aer pluuius. rvens. Inpetuose ueniens.

13. fertur prometheus. De fabula sensus praesenti intentioni necessarius conceptus est. Ait autem Prometheum, cum limo homines fingeret, iussum ex omnibus animalibus particulas, prout erat eorum natura, homini apponere, unde ‘uim leonis stomacho apposuisse’, idcirco quod iracundia magis accendamur. Timorem a lepore ponunt, a uulpe astutiam ceteraque a reliquis. Ordo est: fertur Prometheus coactus addere principi limo particulam desectam undique et adposuisse nostro stomacho uim insani leonis.

13. principi limo. Quo primum homo factus est. Hoc est Adam.

15. particulam undique desectam. Quasi qui ex multis hominem conposuerit.

17. irae thiesten exitio graui. Atreus et Thiestes fratres fuerunt. Atreus uxorem fratris incestauit, ille filios eius patri epulandos posuit, quod scelus et sol fugisse narratur.

18. steter[a]e causae. [Extiterunt] usque ad euersionem.

21. inprimeretque muris hostile aratrum. Condendis atque euertendis ciuitatibus haec consuetudo fuit, ut aratrum duceretur, ubi muri aut fuissent aut fierent [(cons. Porph.).] Vergilius (Aen. V 755): Interea Aeneas urbem designat aratro. Iterum de euertenda Cicero in Philippicis (II 102): Vt uexillum tolieret, ut aratrum circumduceret. insolens. Tantummodo ira commotus.

22. conpesce mentem. Idest noli in irascendo me imitari, quem paenitet.

24. misit furentem. Scilicet propter iram.

25. mitibus mutare. Hoc est: blandimentis mutare iracundiam cupio.

27. fias recantatis amica. Recantantur obprobria, cum mutato carmine [reprehensiones] laudibus corriguntur.

28. animumque reddas. Hoc est: spem mihi redintegrandi amoris facias.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII