Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xvii


17 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Velox amoenum saepe Lucretilem

mutat Lycaeo Faunus et igneam

defendit aestatem capellis

usque meis pluviosque ventos.

 

5 inpune tutum per nemus arbutos

quaerunt latentis et thyma deviae

olentis uxores mariti

nec viridis metuunt colubras

 

nec Martialis haediliae lupos,

10 utcumque dulci, Tyndari, fistula

valles et Usticae cubantis

levia personuere saxa.

 

di me tuentur, dis pietas mea

et musa cordi est. hic tibi copia

15 manabit ad plenum benigno

ruris honorum opulenta cornu.

 

hic in reducta valle caniculae

vitabis aestus et fide Teia

dices laborantis in uno

20 Penelopen vitreamque Circen.

 

hic innocentis pocula Lesbii

duces sub umbra, nec Semeleius

cum Marte confundet Thyoneus

proelia, nec metues protervum

 

25 suspecta Cyrum, ne male dispari

incontinentis iniciat manus

et scindat haerentem coronam

crinibus inmeritamque vestem.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Tyndaris. Nomenclatura: 1 Lucretilis; 2 Faunus; 2 Lycaeus; 9 Martialis; 10 Tyndaris; 14 Musae; 17 Canicula; 18 Teius; 20 Circe; 20 Penelope; 21 Lesbiacus, Lesbius, Lesbous; 22 Bacchus; 22 Thyoneus Semeleius; 23 Mars; 23 Thyoneus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. velox amoenvm saepe lvcretilem. Et haec ode ad Tyndariden scribitur, cui plene cupiens satisfacere poeta, inuitat eam in fundum suum, quem in Sabinis habebat.

1. velox amoenvm saepe l. m. l. f. Ea figura hoc dictum est, qua illud apud Vergilium: [Chaoniam pingui glandem mutauit arista]. Sensus est alter: relicto Lycaeo monte Faunus in Lucretilem uenit. Lucretilis autem mons in Sabinis est.

3. defendit aestatem. Ita dictum est, ut: [Solistitium pecori defendite]; significat autem: prohibete.

7. olentis vxores mariti. Venuste capras dicit uxores olentis mariti, quia hirci, quorum uxores sunt, male olent, id est faetent. [Olentis] ergo non simpliciter accipiendum, sed pro ‘grauiter olentis’, ut illud est: Alia serpyllumque herbas contundit olentes. [Suptilis et tenuis] λιτότης est σχῆμα [cum minus dicitur, plus intellegitur, ac si dicas, non indoctum hominem, quem uelis intellegere doctissimum].

9. nec martialis aediliae. Et hic ‘metuunt’ audiendum, quia sic se habet sensus, ‘nec colubras metuunt, aediliae nec lupos’, quos Martialis ait, quod in tutela Martis sint.

10. vtcvmqve dvlci tyndari fistvla // valles et vsticae cvbantis // levia personvere saxa. [Vtcumque] pro ‘quandocumque’; sensus enim: quandocumque cantu fistulae Fauni Vsticae montis saxa resonuerunt, metu colubrarum et luporum caprae meae liberantur; Faunus enim eas in honorem meum tuetur.

11. vsticae cvbantis. Vstica mons in Sabinis est, quem cubantem suauiter dixit, ad resupinam regionem eius adtendens.

14. hinc tibi copia manavit ad p. b. r. h. [I]De[st] Sabino fundo scilicet. Ordo est autem: hinc tibi ad plenum manabit opulenta copia. [Benigno cornu], uidelicet copioso et diuite. Nam cornu uidetur significare Fortunae, quod Hercules detractum Acheloo uicto[r] dicitur donasse Fortunae, idque etiam uulgo Cornucopia dicitur.

16. rvris honore id est copiis rusticis.

18. et fide teia. Anacreon lyricus poeta Teius fuit, id est, ab urbe Teio, quam in Pa[m]flagonia esse Sallustius indicat, cum de situ Pontico loquitur. Fides autem chordae dicuntur, unde et fidicinas comici dicunt citharistrias. Repromittit ergo amicae in agello suo se cum ea lyricum carmen cantaturum.

19. laborantis in vno p. v. [In uno]: Vlixe scilicet, et utique ‘amore laborantis’. [Vitream Circen] parum decore mihi uidetur dixisse, pro candida.

21. lesbii. Antonomasia. Non enim ‘uini’ dixit.

21. hic innocentis pocvla lesbii id est: lenis et minime caput onerantis. Lesbii autem uini intellegendum a Lesbo insula.

22. nec semeleivs c. m. confvndet thyonevs. Thyone Semele a Graecis dicta, unde Liber Thyoneus dicitur. Sensus autem est: Nec [h]ebrietate rixae orientur.

24. nec metvis protervvm svspecta c. Videlicet hunc Cyrum amatorem Tyndaridis. Haec ergo cum in Sabinis secum esse coeperit, non eam suspectam futuram, ne Cyrus zelo incitatus manus ei inferat.

25. dispari, in amore non consentienti; tibi scilicet intellegendum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD TVNDARIDEM.] Metrum duobus uersibus Alcaicum; tertius dimeter iainbicus ypercatalecticus, quartus Pindaricus.


1. uelox amoenum s<a>epe lucretilem. Et hanc oden ad Tyndariden scribit Horatius. Cui ut plene satisfaciat, inuitat eam in fundum suum, quem in Sabinis habebat. Dicit ergo, contempto Lycaeo, monte Arcadiae, uenisse ad Lucretilem montem Faunum, quem quidam Inuum uocant. Lucretilis autem mons in Sabinis est [(cons. Porph.).] Sed hic magis Pana pro Fauno uoluit intellegi, nam et capellas suas eum custodire dicit. Ergo magis ille ordo esse debuit: ‘Lucretili Lycaeum mutat’; sed est ypallage figura, nisi ex hoc ipso Lycaeo Lucretilis conparatur, quod utrumque saepius conmeet.

3. dependit aestatem. Remouet aestus et frigora prohibet, ut (Verg. ecl. 7, 47): Solstitium pecori defendite.

4. usque. Continuo. plvviosqve ventos. [Pluuiam ferentes] tempestiuos.

5. inpune. Sine periculo.

20. per nemus arbutos. Arbutum, quod uulgo appellant, libentius caprae persecuntur ad pascendum, ut (Verg. georg. II 520): Dant arbuta siluae.. et alibi (eñl 3, 82): Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis.

6. et thima deuiae. Errantes, pascentes, ut (Verg. ecl. 6, 40): Rara per occultos errant animalia montes.

7. olentts u. m. Grauis enim et hircorum et caprarum odor est. Ergo olentis fetentis, ut (Verg. ecl. 2, 11): Herbas contundit olentes.. [(cons. Porpih.)] et (georg. IIII 270): Graue olentia Gentaurea.

8. Ordo est: Tyndari, utcumque personuere ualles et leuia saxa cubantis Vsticae dulci fistula, nec metuunt uirides colubras nec haedilia Martiales lupos.

9. martiales lupos. Martis dicatos tutelae [(cons. Porph.),] ut Vergilius (Aen. VIIII 566): Martius a stabulis rapuit lupus. h<a>edilia. Septa h<a>edorum [per continentem id quod continetur].

10. utcumque. Quandocumque [(item a Porph.)] siue quotienscumque.

11. et usticae cubantis. Aut nomen montis aut insulae. vstic<(a)>e. Nomen montis uel uallis. cvbantis. Depressae, ut (Verg. Aen. III 689): Tapsumque iacentem.

12. leuia personuere saxa. [Pro] leuigata, limpida. diis p. m. et mvsa cordi est. Et iustitia mea et carmen meum placent diis.

14. [cordi.] Pro ‘ad cor’. hi<n>c. [Idest] de hoc Sabino fundo.

15. manabit. Abundabit.

16. opulenta cornu. Metaphora a cornu Fortunae [(cons. Porph.),] quo dicitur diuitias consuesse largiri.

17. in reducta ualle. Secreta et refrigerata. canicvlae. Stella est in ore Canis [nimios afferens <a>estus].

18. caniculae uitabis aestus. Idest nimios calores, ut (Verg. georg. II 353): Findit canis aestifer arua.. dies caniculares dicit. fide teia. Aut a chordis, hoc est a fidibus, lyrica, aut a ciuitate Anacreontis poetae.

19. dices. Cantabis per citharam.

26. laborantis in unum ([leg.] uno). Idest in amore Vlixis.

20. uitreamque circen. Aut pulchram aut procurato lucentem nitore aut mari uicinam.

21. innocentis pocula lesbii. Lenis uini Lesbii [(cons. Porph.)] a loco, ut Vergilius (georg. II 90): Quam Methymneo carpit de palmite Lesbos.

22. nec semeleius. Matronimicon [est]. Thyone autem mater Semeles dicta est, matris Liberi patris. Dicit ergo per uinum rixam inter se non futuram.

23. thyoneus. Fuit et Thyoneus Liberi filius, qui in Chio insula regnauit, pater Thoantis, Lemni regis, cuius filia fuit Hipsipile, quae, coniuratione aduersus uiros facta, sola patrem seruauit, quam fabulam Statius narrauit in carmine (Theb.V 240 sqq.)

25. suspecta cyrum. Alterius amatoris uocabulum sub uituperatione memorauit. dispari. In amorem non consentienti.

26. incontinentes. Petulantes, ad laesionem uel ad damna promptas, quod per amoris furorem quidam habere solent.

27. h<a>erentem coronam. Pro ornatu muliebri posuit, ut Vergilius (Aen. I 655): Duplicem gemmis auroque coronam.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII