Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xviii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

1 Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem

circa mite solum Tiburis et moenia Catilli.

Siccis omnia nam dura deus proposuit, neque

mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

5 Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?

Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?

Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,

Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero

debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,

10 cum fas atque nefas exiguo fine libidinum

discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,

invitum quatiam, nec variis obsita frondibus

sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio

cornu tympana, quae subsequitur caecus Amor sui,

15 et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem,

arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro.


Systema: asclepiadeum quintum. Appellatur: Alfen Varus (P. Quintilius). Nomenclatura: 1 Alfen Varus (P. Quintilius); 2 Tibur; 6 Bacchus; 6 Venus; 7 Liber; 8 Centaureus; 8 Lapithae; 9 Evius; 9 Sithonii; 11 Bassareus; 13 Berecyntius; 14 Amor; 16 Fides



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. nvllam vare sacra[s] vite p. s. a. Vinum laudat, suadens Varo, ut in regione Tiburtina uitem potius quam arborem serat.

2. et moenia cathilli. Et supra ostendimus Cathillum et Coram fratres esse Tibur[ti]ni, cuius nomine Tibur condiderunt.

7. ac neqvis modici t. m. l. Nequis, inquit, inmoderate bibat, exemplo sunt Lapithae et Centauri, qui in conuiuio Pirithoi hac ebrietate pugnam contraxerunt.

9. monet sithoniis n. l. e. Sithonii Thraces sunt, qui per uinulentiam inuitati etiam inlicitos concubitus audent.

11. non ego te candide b. A genere uestis Liber Bassareus appellatur, unde et ipsae Bacchae Bassarides appellantur.

12. nec variis obsita frondibvs svb d. r. [q.] Non proferam in publicum mysteria tua, inquit, latentia alioquin ac secreta. Sed per allegoriam hoc uidetur dicere: ea, quae fidei meae commissa sunt, numquam ego ebrius factus prodam.

13. saeva tene cvm berecynthio cornv tympana. Oro te, inquit, contineas a me, o Liber, furoris incitamenta, quae per se ipsa ad cupiditatem insaniendi accendunt.

15. et tollens vacvo plvs nimio g. v. Eleganter, quia ex ebrietate plerique plus sibi adrogant quam debent. [Vacuum] ergo [uerticem], id est uanum cerebrum accipe.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD QVINTILIVM VARVM.] Metrum choriambicum, constans ex spondeo, tribus choriambis et pyrrichio siue iambo; siue Phaleucium.


1. nullam uares. Scribit ad Varum, fidum amicum sibi, laudans Tiburtinum uinum, et suadet, ut quia uernum conpetens tempus est, nullam arborem prius quam uitem ponat.

10. seueris. Posueris, ut Vergilius (georg. II 319): Optima uinetis satio cum uere rubenti.

2. mite solum. Fecundum, excultum, ut Vergilius (georg. II 239): Ea nec mansuescit arando.

3. siccis. Pro sobriis et ieiunis uel uino abstinentibus, sine quo raro laetitia est, ut (Verg. Aen. I 734): Adsit laetitiae Bacchus dator.

4. mordaces sollicitudines. Curae, quae mentem mordeant et crucient. Vergilius (Aen. I 261): Quando haec te cura remordet.

5. aut pauperiem crepat. Increpat, accusat commemorat, quod sine uino solet [fieri].

6. ba<c>che pater. Bacchus laetitiae auctor et pater. <teqve>. Scilicet eligat. decens. Decora. Bacchus enim et Venus conuiuiis et uoluptatibus aptiores, ut (Terent. eun. IIII 5, 6): Sine Cerere et Libero friget Venus.

7. modici. [Moderati] parci, moderate uino usi.

8. centaurea monet c. l. r. s. m. Nam post ebrietatem Centauri cum Lapithis pugnauerunt, cuius rixae in bibendo memoriam habendam suadet et monet, ne sicut ab Scythis uel ab aliis gentibus usque ad furorem bibatur.

9. debellata monet sithoniis. Tracibus, qui per ebrietatem etiam inlicitos concubitus audent [(ex Porph.),] unde Iuuenalis (6, 301): Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit non levis evhivs. Ac si diceret grauis et iratus.

10. fas atque nefas. Licitum et inlicitum.

11. auidi. In luxuriam proni, scilicet propter ebrietatem. non ego te candide bassarev i. q. Bassareus dictus est Liber pater a genere uestis Baccharum, nude et Bacchae Bassarides dictae [(ex Porph.).] Vestis enim genus est usque ad pedes dimissae, dicta a Bassara, loco Lydiae, ubi fit. Tali enim et numina uti uolunt, ut (Verg. Aen. I 404. 405): Pedes uestis defluxit ad imos Et uera incessu patuit dea.

12. inuitum quatiam. Idest non plus bibam, quam oportet. nec variis obsita frondibvs svb divvm r. Hoc est: non arcana naturae uel quae celare uis, in publicum proferam, et uult per allegoriam intellegi se per uinum secreta non prodere.

13. tene. Idest sicut in Berecynthio monte reprimitur ebrietas per misteria matris deum, sic et tu reprime. tene cvm berecintio cornv timpana. Precatur Liberum, ut contineat ab eo furoris incitamenta, quae per se ipsa insaniam accendunt [(ex Porph.),] ut in Berecinthio monte per misteria matris deum; nam tympanorum strepitum pro ebrietate posuit. caecvs. Per ebrietatem nescius sui.

15. uacuum uorticem. Vanum uino uel plus sibi adrogando [(cons. Porph.)] uanum.

16. fides prodiga. Perfida et quae commissum uulget archanum. perlvcidior. [[Idest]] omnia nudans, sicut in uitro omnia uidentur.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII