Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxii


9 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Integer vitae scelerisque purus

non eget Mauris iaculis neque arcu

nec venenatis gravida sagittis,

Fusce, pharetra,

 

5 sive per Syrtis iter aestuosas

sive facturus per inhospitalem

Caucasum vel quae loca fabulosus

lambit Hydaspes.

 

namque me silva lupus in Sabina,

10 dum meam canto Lalagen et ultra

terminum curis vagor expeditis,

fugit inermem,

 

quale portentum neque militaris

Daunias latis alit aesculetis

15 nec Iubae tellus generat, leonum

arida nutrix.

 

pone me pigris ubi nulla campis

arbor aestiva recreatur aura,

quod latus mundi nebulae malusque

20 Iuppiter urget,

 

pone sub curru nimium propinqui

solis in terra domibus negata:

dulce ridentem Lalagen amabo,

dulce loquentem.

 


Composuit: 729 A.U.C. (25 ÂÑ) ?. Systema: sapphicum minus. Appellatur: Aristius Fiscus. Nomenclatura: 2 Maurus, Maurusiacus, Maurusius; 4 Aristius Fiscus; 4 Furor Aristius; 5 Syrtis; 7 Caucasus; 8 Hydaspes; 9 Sabinus; 10 Lalage; 14 Daunia, Daunias; 20 Iuppiter; 34 Iuba



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. integer vitae scelerisqve pvrvs. Ad Aristium Fuscum haec scribuntur, quibus indicat innocentiam semper et ubique tutam esse; cuius rei testimonium ipse acceperit tunc, cum in Sabinis in agello suo spatiantem se lupus inmensae magnitudinis fugerit. Et haec dubito, utrum ioculariter dicantur, an uere, quoniam lupi dicuntur solere singulares homines inuadere.

1. integer vitae. Vt Vergilius: // O praestans animi[s] [iuuenis].

4. fvsce faretra. [Grauida faretra] pro graui, ac per hoc plena μεταφορικῶς.

8. lambit hydaspes. Hydaspes amnis Indiae e[t]st. [Fabulosus] dictus autem, quia India plurima genera miraculorum, et digna fabulis ferat. [Lambit] autem translatiue dictum est a lingua, per quod significat Hydaspen fluuium lenem esse, et leniter ripas suas tangere.

10. canto lalagen, id est: carmen in Lalagen nomine amicam compositum. S[c]i[li]c et liber Lucilii XVI. Collyra inscribitur, eo quod de Collyra amica in eo scriptum sit. Etiam nos sic plerumque loquimur.

10. et vltra terminvm cvris vagor. Id est: ultra terminum fundi mei procedo, lucorum uoluptate inlectus. [Curis] autem [expeditis] pro ‘ipse curis expeditus, id est securus’.

13. neqve militaris davnias. Daunias Apulia dicta a Dauno rege socero Diomedis, quam militarem dixit, quia militiae aptos uiros habet.

14. latis alit aescvletis. Aesculeta ab aesculo arbore ita dicuntur, ut pineta a pino.

15. nec ivbae tellvs. Mauretania intellegenda a Iuba rege.

17. pone me pigris. Quur pigros campos dixerit, ipse ostendit subiciendo [ubi nulla arbor aestiua recreatur aura]. [Qvod latvs mvndi]. [Latus] pro qualibet mundi parte posuit.

19. malvsqve ivppiter vrget. Iouem pro tempestate ponere poeticum est. Sic et Vergil.: // Modo Iuppiter adsit, // Tertia lux classem Creteis sistit in oris. Ergo [malus Iuppiter] pro eo, quod est ‘iniqua tempestas’.

21. pone svb cvrro nimivm propinqvi solis id est: in Africa, cui sol scilicet prop[r]ior est, quam ceteris terris.

22. domibvs negata, quia ultimae partes Africae inhabitabiles sunt propter nimios calores.

23. dvlce ridentem pro ‘dulciter ridentem’, nomen pro aduerbio positum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD FVSCVM.] METRVM SAPPHICVM ENDECASYLLABVM, QVARTVS ADONIVS.


1. integer uitae scelerisque purus. Ad Aristeum Fuscum scribit amicum suum, indicans innocentiam semper et ubique tutam esse, etiam inter res saeuas ac periculosas. Cuius rei testimonium documentumque ipse ceperit cum alias tum praecipue, cum in Sabinis in agello suo spatiantem se ingens lupus fugerit. Dubitandum tamen, utrum ioculariter an uere dicantur, quia lupi singuli singulares homines inuadere consueuerunt. integer. Innocens.

2. mauris iaculis. Quibus utuntur Mauri; est enim pro diriuatiuo primitiuum.

3. grauida. Plena.

5. sirtis aestuosas. Aut procellosas aut nimio sole feruentes.

6. per inhospital[itat]em caucasum. Caucasus, mons Scithiae praeter habitationes hominum, de quo Vergilius (Aen. IIII 366. 367): Seu duris genuit te cautibus horrens // Caucasus.

7. fabulosus ydaspes. Aut longinquus, aut de quo multa finguntur miranda.

8. lambit ydaspes. Fluuius Indiae [(item a Porph.)] siue Persidae. ‘Lambit’ metaphora a lingua, eo quod leniter fluat et ripas suas tamquam lingua lambiat.

9. . Ordo est: namque me inermem fugit lupus in Sabina silua, dum canto meam Lalagen, et uagor ultra terminum expeditis curis.

10. dum meam canto lalagen. Idest dum amicae laudibus inlicior uoluptate cantandi.

10. et ultra terminum curis uagor. ‘Vltra terminum’ uagus aut ultra agri fines [(cons. Porph.)] aut ultra curarum terminum progressus tanta animi securitate, ut nihil timeret.

13. portentum. Pro lupo posuit. militaris. Quia uiros fortes et aptos militiae habuit.

14. daunias latis a. Aut Apulia dicta a Dauno rege, socero Diomedis, aut regio, in qua regnauit pater Turni, unde et (Verg. Aen. XII 934): Dauni miserere senectae. alit aescvletis. Sicut pinetis dixit ab aesculo [(cons. Porph.).] ‘Latis’ magnis et uastis et pro siluarum magnitudine feris abundantibus.

15. nec iub<a>e tellus g. l. Vt supra a rege significat prouinciam. Iuba enim rex Mauronim fuit, quae regio et sicca est et leonibus abundans.

16. arida nutrix. Siticulosa, ut (Verg. Aen. IIII 42): Hinc deserta siti regio.

17. pigris campis. Locis Scithiae frigidis.

18. recreatur. Perflatur.

19. quod latus. Quam partem.

20. iuppiter urget. Iouem [enim] aerem ponit, ac si diceret ‘loca sine sole’. Vergilius (Aen. VII 227): Plaga solis iniqui. vrget. Conprimit.

21. pone sub curru nimium propinqui s. Idest aut in frigidis partibus Scithiae aut in ardentibus Africae si poneretur, Lalagen se, amicam suam, dicit securum omnium periculorum bono innocentiae posse cantare.

22. in terra domibus negata. Cecaumenen inhabitabilem dicit.

23. dulce ridentem l. a. d. l. Vt (Verg. Aen. IIII 317. 318): Fuit aut tibi quicquam // Dulce meum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII