Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxiv


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quis desiderio sit pudor aut modus

tam cari capitis? praecipe lugubris

cantus, Melpomene, cui liquidam pater

vocem cum cithara dedit.

 

5 ergo Quintilium perpetuus sopor

urget; cui Pudor et Iustitiae soror

incorrupta Fides nudaque Veritas

quando ullum inveniet parem?

 

multis ille bonis flebilis occidit,

10 nulli flebilior quam tibi, Vergili.

tu frustra pius, heu, non ita creditum

poscis Quintilium deos.

 

quid? si Threicio blandius Orpheo

auditam moderere arboribus fidem,

15 num vanae redeat sanguis imagini,

quam virga semel horrida

 

non lenis precibus fata recludere

nigro conpulerit Mercurius gregi?

durum: sed levius fit patientia

20 quidquid corrigere est nefas.

 


Composuit: 730 A.U.C. (24 ÂŃ). Systema: asclepiadeum secundum. Appellatur: Maro (P. Vergilius). Nomenclatura: 3 Iuppiter; 3 Melpomene; 5 Alfen Varus (P. Quintilius); 6 Iustitia; 7 Fides; 7 Veritas; 10 Maro (P. Vergilius); 13 Orpheus; 13 Thrax, Thracius, Threicius; 18 Mercurius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvis desiderio sit p. a. m. t. c. c. p. l. Haec ode θρῆνον continet in Quintilium sodalem Vergilii. Sensus autem est: Da mihi praecepta carminis, o Musa, ut ostendam, quis modus desiderii esse debeat carissimi amici.

5. ergo qvintilivm p. s. v. Eleganter et poetice pro morte dicit.

7. nvdaqve veritas. Bonum ἐπίθετον Veritatis [nuda] ideo, quia nihil occultet ac celet.

8. qvando [a.] acuta priore est syllaba ‘quando’ enuntiandum, ut [ut] uim interrogatiuam habeat.

11. tv frvstra p. hev. Frustra reposcis, inquit, Quintilium non sub hac spe illis commendatum. Et [creditum] pro commisso, ut supra: // Nauis, quae tibi creditum // Debes Vergilium.

15. nvm vanae redeat sangvis imagini. [Vanae imagini], id est umbrae, ut illud: // Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Non lenis precibvs fata reclvdere. Solita sibi figura dixit, ut: // Callidum quidquid placuit iocoso // Condere furto.

18. nigro conpvlerit mercvrivs gregi. [Nigro gregi] pro umbris poetice.

19. dvrvm sed levivs fit patientia, // qvidqvid corrigere est nefas. Grata sententia.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD VIRGILIVM MARONEM.] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLYCONIVS.


1. quis desiderio sit pudor. Consolatur hac ode Vergilium inpatienter Quintili amici sui mortem lugentem. Sensus autem uel ordo: da mihi praecepta carminis, o Musa, quibus ostendam, quis modus desiderii esse debeat carissimi sodalis aut amici. Quidam [(non Porph.)] autem fratrem Vergilii hunc uolunt esse.

2. tam cari capitis praecipe. Da praecepta.

3. cvi liquidam. Puram, dulcem siue canoram, ut (Verg. georg. I 410): Liquidas corui presso ter gutture uoces. pater. Iouis enim et Mnemosynes Musae filiae esse dicuntur. Ordo est: Melpomene, cui pater dedit liquidam uocem cum cithara, praecipe lugubris cantus, quis pudor aut modus sit <desiderio> tam cari capitis.

5. perpetuus sopor. Mors [(cons. Porph.)] ut (Verg. Aen. X 745. 746): Et ferreus urget // Somnus.. et (Verg. Aen. VI 278): Consanguineus Leti Sopor.

6. et iustitiae soror. Fides incorrupta Iustitiae soror bene appellata.

7. nudaque ueritas. Infucata et pura, quae nihil occulti habeat [(sim. Porph.)] aut egeat argumento.

9. multis flebilis occidit. Occidisse magnos et probatos uiros dicebant, ut (Verg. Aen. X 470. 471): Quin occidit una // Sarpedon, mea progenies. occidit. Mortuus est.

11. tu frustra pius. Inrationabiliter et sine remedio, ut (Verg. Aen. XI 51. 52): Et nil iam caelestibus ullis Debentem. creditvm qvintilivm. Conmissum, conmendatum [(cons. Porph.),] unde et homines animas reddidisse dicuntur, tamquam quas ad hoc acceperunt, ut restituerent.

13. blandius. Delectabilius.

5. threicio blandius orpheo. Orpheus T<h>rax fuit qui dum cantu sui uel cithara arbores conmoueret, ut sequerentur, Euridicen tamen uxorem suam ab inferis reuocare non potuit. Ordo est: quid si blandius Threicio Orpheo moderere fidem auditam arboribus, num redeat sanguis uanae imagini, quam Mercurius, non lenis recludere fata precibus, semel conpulerit nigro gregi horrida uirga?

14. fidem. Chordam.

15. uan<a>e imagini. Inani umbrae mortui. sangvis. Pro uita.

16. quam uirga. Caduceo. horrida. Seuera, districta, ut (Verg. Aen. IIII 242. 243): Tum uirgam capit; hac animas ille euocat Oreo // Pallentes.

17. recludere. Aperire.

18. nigro conpulerit m. g. Vmbrarum multitudini congregauerit, ut (Verg. ecl. 7, 2): Conpulerantque greges.

19. durum. Subaudi ‘est quod dico’. dvrvm sed levivs fit patientia. Suadet ferri, quod corrigi non potest, ut (Verg. Aen. V 710): Superanda omnis fortuna ferendo est.. et (Terent. Andr. IIII 5, 10): ‘Vt quimus’ aiunt, quando ‘ut uolumus’, non licet. sed levivs <fit>. Idest leuigatur.

20. nepas. Pro inlicito posuit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII