Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxv


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Parcius iunctas quatiunt fenestras

iactibus crebris iuvenes protervi

nec tibi somnos adimunt amatque

ianua limen,

 

5 quae prius multum facilis movebat

cardines. audis minus et minus iam:

me tuo longas pereunte noctes,

Lydia, dormis?

 

in vicem moechos anus arrogantis

10 flebis in solo levis angiportu

Thracio bacchante magis sub inter

lunia vento,

 

cum tibi flagrans amor et libido,

quae solet matres furiare equorum,

15 saeviet circa iecur ulcerosum,

non sine questu,

 

laeta quod pubes hedera virenti

gaudeat pulla magis atque myrto,

aridas frondes hiemis sodali

20 dedicet Euro.

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Lydia. Nomenclatura: 8 Lydia; 20 Eurus; 20 Hebrus; 30 Britanni



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. parcivs ivnctas q. f. Haec ode in meretricem rapacem, sed iam uetulam, et merito ab amatoribus passuram, quae fecerat, scripta est; sensus autem: Iuuenes, qui olim frequentius fenestras tuas lapidibus incessebant, ut excitata somno ianuas aperires, iam te neglegere incipiunt, et idcirco haec rarius faciunt. [Iunctas] autem [fenestras] obclausas intellegendum.

3. amatqve i. l. Mire ‘in limine ianua est’, inquit, id est ‘obclausa est ianua’; cum enim aperitur, recedit a limine.

5. qvae privs m. f. m. c. Non ‘multum faciles’, sed ‘multum mouebat cardines faciles in hac re’.

6. avdis minvs et minvs iam // me tvo long. perevnte nocte. Quae olim, inquit, solebant adulescentes amatores tibi dicere ‘o Lydia pereunte me dormis’, iam hoc minus et minus audis dici.

10. flevis in solo l. a. [Leu][i][s] pro nullius posuit ponderis. Dicitur autem pro eo, quod est ‘contemptibilis’. Aut ergo ‘moribus leuis’ aut ‘amatoribus quondam tuis leuis’ [id est contemptibilis.]

11. thracio vento [id est] Aquilone.

11. svb interlvnia. Recte, quia tunc fere concitantur tempestates.

14. qvae solet matres fvriare eqvorvm. [Furiare] uerbum fictum uidetur, quod significat: cum furore concitare. Equas autem magis ceteris animalibus in libidinem ueneriam accendi, et Vergil. testis est ita dicens: // Scilicet ante omnes furor est insignis equarum.

15. vlcerosvm. Vlceratum ex contemptu.

17. laeta qvod pvbes hedera virenti. Ordo est: laeta quod pubes hedera magis gaudeat, et pulla myrto. Quod per allegoriam hoc significat, iuuenculos iuniores mulierculas quaerere. Pullam autem myrtum succrescentem, ac per hoc nouellam intellegendum.

19. aridas frondes conuenienter superiori allegoriae pro uetulis mulieribus dixit.

19. hiemis sodali dedicet hebro. Vel quod frigidus sit Hebrus, hiemis sodalis dicitur, uel quod partis septemtrionalis sit, ubi frigus maximum est.

20. hebro. Hebrus Thraciae fluuius est.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD LYDIAM.] METRVM SA<P>PHICVM ENDECASYLLABVM.


1. parcius iunctas quatiunt f. In Lydiam meretricem rapacem, sed iam uetulam scribit, meritoque ab amatoribus passuram, quae fecerat. Sensus autem est: iuuenes, qui olim fenestras tuas lapidibus incessebant, ut excitata somno his aperires, iam te neglegere incipiunt et idcirco hoc rarius faciunt. parcivs. Rarius, ut (Verg. ecl. 3, 7): Parcius ista u. ivnctas. Clausas.

2. iactibus. Idest ictibus lapidum. protervi. Insolentes, superbi.

3. amatque ianua limen. [Non recedit a limine] Hoc est: semper clausa est, nullo iam amatorum iuxta solitum ueniente; aperta enim recedit a limine.

5. facilis mouebat. [Vncta, ne resonaret] adsiduo uso frequentius aperiendo.

6. audis minus et minus iam. Quod olim solebant amatores tui dicere adulescentes: o Lydia, pereunte me dormis; iam minus audis [(cons. Porph.),] cum displices per senectutem.

7. pereunte. Subauditur ‘amore’ [idest: per amorem].

9. moechos. Pro amatoribus posuit. Ordo est: leuis anus. arrogantis. Te dedignantes.

10. leuis. Aut contempta, aut ab amatoribus uacans. levis angiportv. Angiportum alii dicunt uicum sine exitu, quasi in loco deserto et sine conuentu, ubi fletura esset; alii dicunt uicum angustum et flexuosum in modum anguis uel ipso secreto serpentibus tutum quasi anguis portum.

11. thrac[h]io bacchante. Aquilone [(ex Porph.)] aut Borea. ba<c>chante. Insaniente.

11. magis sub interlunia. Tunc magis flebis. svb interlvnia vento. Quia tunc fere concitantur tempestates [(ex Porph.),] quasi tetro tempore et in desertis locis ideo fleret, ut doloris testem uitaret.

14. furiare equorum. ‘Furiare’ nouo uerbo usus est, quasi in furorem libidinis urgueret. Vergilius (georg. IIIl 266): Scilicet ante omnes furor est insignis equarum.

15. circa iecur ulcerosum. Libidinis indignatione conmotum, uel certe [(sec. Porph.)] quod pro aetate tam-quam ulcerosum spernatur.

16. sine questu. Sine querela, aut ut auaritiam meretricis ostenderet, ne tum quidem sine lucro et pretio corporis.

17. pubes. Iuuentus.

17. hedera uirenti gaudeat p. m. a. m. Idest puellas iuuenes amet, quas in hedera et myrto intellegi uoluit. Pullas autem dixit liuidi coloris puellas.

19. aridas frondes hiemis. Aridas anus et decrepitas mulieres, et sic iam aetate frigidas, ut Hebro glaciali sint similes, merito a iuuenibus contempnendas. hiemis s. Idest sic frigidus, ut hiemis est tempus.

20. hebro. Fluuio frigidissimo.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII