Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina i xxvi


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Musis amicus tristitiam et metus

tradam protervis in mare Creticum

portare ventis, quis sub Arcto

rex gelidae metuatur orae,

 

5 quid Tiridaten terreat, unice

securus. o quae fontibus integris

gaudes, apricos necte flores,

necte meo Lamiae coronam,

 

Piplea dulcis. nil sine te mei

10 prosunt honores: hunc fidibus novis,

hunc Lesbio sacrare plectro

teque tuasque decet sorores.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Lamia (L. Aelius ). Nomenclatura: 1 Musae; 2 Cressus, Creticus; 3 Arctos; 4 Scythae; 5 Tiridates; 8 Lamia (L. Aelius ); 9 Pimplea; 11 Lesbiacus, Lesbius, Lesbous



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. mvsis amicvs. Haec ode ad Aelium Lamiam scripta est, qua significat doctis uiris nullam haerere sollicitudinem.

2. creticvm mare pro quolibet mari dixit; ita specie[m] pro genere usus est.

5. qvid tiridaten terreat. Tiridates rex Armeniorum fuit.

9. piplea dvlcis. Pipleides Musae dicuntur a Pipleo fonte Macedoniae.

11. hvnc lesbio sacrare p. t. t. d. s. ᾿Αμφίβολον. Sed sic intellegendum: et te et tuas sorores decet hunc Lesbio plectro consecrare. [Lesbio] autem propter Saffum et Alcaeum dixit.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD MVSAS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS NOVENARIVS YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. musis amicus. Haec ode ad Aelium Lamiam scripta est [(ex Porph.).] Lamias enim ueteres nobiles familias dicebant. Qua significat doctum et perfectum uirum tristitia, sollicitudine uel metu carere [(cons. Porph.).] Iuuenalis (10, 360): Nesciat irasci, cupiat nihil. Ordo est: ego amicus Musis securus, quid terreat unice Tiridaten, tradam tristitiam et metus proteruis uentis portare in Creticum mare, a quibus metuatur rex gelidae orae sub Arcto.

2. mare creticum. Pro quolibet mari, hoc est pro appellatiuo speciale.

3. sub arcto. Sub septemtrionali plaga.

5. tiridane<n>] Tiridates rex Armeniorum [(ex Porph.)] siue Persarum fuit. vnice. Praecipue, ualde, singulariter.

6. quae. Subaudi ‘Musa’. fontibvs integris. Plenis et inminutionem nescientibus.

7. apricos. Vernales.

8. lamiae coronam. Carmen in laudem Lamiae.

9. piplea dulcis. Pipleae Musae dictae aut a Pipleo fonte Macedoniae [(cons. Porph.)] uel uico, aut a monte Pipleo Orc<h>omeniorum, aut a ueste, hoc est a peplo. Ordo est: o Piplea dulcis, quae gaudes integris fontibus, necte flores, necte coronam meo Lamiae. sine te mei possvnt. Hoc aut quia sine Musa non multum honoris uult intellegi Lamiae carmina sua posse conferre, aut quia primus Horatius Latine lyricum carmen scripsisse dicitur.

10. fidibus nouis. Chordis, ut (Verg. Aen. VI 120): Threicia fretus cithara fidibusque canoris.

11. lesbio plectro. Lirico carmine.

12. Ordo est: decet te tuasque sorores hunc sacrare nouis fidibus, hunc sacrare Lesbio plectro. sorores. Musas.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII