Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxviii


quicquam opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Te maris et terrae numeroque carentis harenae

mensorem cohibent, Archyta,

pulveris exigui prope litus parva Matinum

munera, nec quicquam tibi prodest

5 aerias temptasse domos animoque rotundum

percurrisse polum morituro.

occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,

Tithonusque remotus in auras

et Iovis arcanis Minos admissus, habentque

10 Tartara Panthoiden iterum Orco

demissum, quamvis clipeo Troiana refixo

tempora testatus nihil ultra

nervos atque cutem morti concesserat atrae,

iudice te non sordidus auctor

15 naturae verique. sed omnis una manet nox

et calcanda semel via leti.

dant alios Furiae torvo spectacula Marti,

exitio est avidum mare nautis:

mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum

20 saeva caput Proserpina fugit.

me quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.

at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae

ossibus et capiti inhumato

25 particulam dare; sic, quodcumque minabitur Eurus

fluctibus Hesperiis, Venusinae

plectantur silvae te sospite, multaque merces,

unde potest, tibi defluat aequo

ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.

30 neglegis inmeritis nocituram

postmodo te natis fraudem conmittere? fors et

debita iura vicesque superbae

te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,

teque piacula nulla resolvent.

35 quamquam festinas, non est mora longa: licebit

iniecto ter pulvere curras.


Systema: alcmanicum. Appellatur: Archytas. Nomenclatura: 1 Archytas; 3 Matinus; 7 Pelops; 7 Tantalus; 8 Tithonus; 9 Iuppiter; 9 Minos; 10 Orcus; 10 Panthoides; 10 Pythagoras; 10 Tartara (Tartarus); 11 Troianus, Troicus; 17 Furiae; 17 Mars; 20 Proserpina; 21 Notus; 21 Orion; 22 Illyricus; 25 Eurus; 26 Hesperius; 26 Venusinus; 29 Neptunus; 29 Tarentum



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. te maris et terrae n. c. Haec ode prosopopoeia forma est. Inducitur enim corpus naufragi Archytae Tarentini in litus expulsum conqueri de iniuria sui et petere a praetereuntibus sepulturam. Hic autem Archytas Pythagoricus fuit atque merito geometriae peritus, quia Pythagorici omnia numeris constare credunt. [Matinus] mons siue promunturium est Apuliae, iuxta quem Archytas sepultus est.

4. nec qvicqvam tibi prodest. Nihil tibi profuit aduersus condicionem mortalitatis, quod rationem rerum naturae et ipsum caelum sis perscrutatus.

7. occidit et pelopis genitor. Tantalus scilicet. Haec autem ad solacium mortis dicuntur.

8. tithonvsqve remotvs in avras. Id est: terris excessit, ac per hoc mortuus est.

9. et iovis. Minos Cretensium rex praedicabat se cum Ioue conloqui, et ex consilio eius cuncta agere.

9. habentqve tartara panthoiden. Nunc Pythagoram significat, qui[a] praedicauit se ad Troiam Euforbum Panthi filium fuisse, interfectumque a Menelao iterum reuixisse, et factum Pythagoram idem comperisse agnito clipeo, quem Euforbus habuerat.

12. nihil vltra nervos a. c. m. c. a. Nihil praeter corpus morti dari.

14. ivdice t. non sordidvs avctor n. v. Adfirmante te de Pythagora non eum mentitum de natura rerum, cuius auctor extitit.

19. nvllvm saeva [r.] c. p. f. Nullum Proserpina timet ac per hoc neminem exceptum habet.

21. me qvoqve devexi. Deuexum Orionem ita dixit, ut Vergil.: [Conuexa polus dum sidera pascet], id est: in deuexo caelo positum.

21. me qvoqve devexi r. c. Notum est ortu et occasu Orionis tempestates concitari. Notum comitem Orionis dicit, quod cum Orione ortus sit.

23. at tv navta vagae n. p. m. h. Ad praetereuntes nautas sermonem Archytam conuertisse fingit.

25. sic qvodcvmqve minabitvr evrvs // flvctibvs hesperiis venvsinae // plectantvr silvae. Venusia colonia est inter Lucaniam et Apuliam, patria poetae. Vnde siluas Venusinas pro quibuslibet posuit.

27. plectantvr autem ‘luant atque experiantur’ significat.

29. neptvnoq. s. c. t. Custodem Tarenti Neptunum ait, quia praecipue Neptunus ibi colitur[, id est Tarenti].

30. neglegis inmeritis nocitvram. Ordo est: Neglegis fraudem committere. Sensus autem est: Neglegis me, et fraudem in me committere facile esse putas; atqui haec expetet in eos, qui ex te nati sunt, id est, in filios tuos.

31. fors et debita ivra v. s. t. m. i. [Vices superbae] poenae intellegendae, quas pro superbis factis dicit illum esse passurum.

33. pr[a]ecibvs non linqvar i. Pr[a]eces meae efficient, ut ultionem huius rei persoluas, quod piaculum in me admittas.

34. teqve piacvla nvlla resolvent. Id est: nullo modo expiabis hoc scelus, quod in me admittis.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PHILOSOPHVM ALLOQVITVR ARCHITAM.] METRVM PRIMO VERSV HEROICVM, SECVNDVS [ITEM] HEROICVS TETRAMETER.


1. te maris et terrae numeroque carentis a.] Haec ode ex prosopopeia formata est; inducitur enim corpus naufragi Architae Tarentini ad litus expulsum conqueri de iniuria sua et a praetereuntibus petere sepulturam. Qui Archyta Pythagoricus fuit, geometriae et asteroscopiae peritus. Pythagorici enim omnia numeris constare dicunt [(cons. Porph.).] Ad eius ergo solationem etiam famosos et diis oriundo coniunctos homines perisse commemorat. nvmeroqve c. a. Vt est (Verg. georg. II 105. 106): Quern qui scire uelit, Libici uelit <a>equoris idem // Dicere q. m. Z. t. a.

2. mensorem. Geometram. cohibent. Continent.

3. prope latum parua matinum munera. Matinus mone Apuliae est, iuxta quem Archita sepultus est [(cons. Porph.),] siue, ut quidam uolunt, plana Calabriae.

4. ne<c>qui<c>quam tibi prodest. Idest nihil tibi profuit ad mortalem conditionem, per physicae disciplinam rationem caeli et ipsas rerum perscrutatum naturas [(ex Pbrph.),] ut illud (Verg. georg. III 525): Quid labor aut bene facta iuuant?

7. occidit et pelopis genitor. Tantalus, Pelopis pater, epularum scelere deorum conuiua, a quibus pro funestis filii dapibus poena perculsus est.

8. tit<h>onusque remotus in auras. Tithonum, Laomedontis filium, Aurorae maritum in auras receptum, hoc est mortuum dicit [(cons. Porph.);] unde Vergilius (Aen. VIII 384): Tithonia flectere coniunx.

9. et iouis arcanis minos admissus. Aut qua se Minos praedicabat cum Ioue colloqui et ex consilio eius cuncta agere [(ex Porph.),] aut Iouis arcanis ‘Plutonis’ a quo institutus est iudex pro recordatione iustitiae, ut (Verg. Aen. VI 432): Quaesitor Minos urnam mouet.

10. habentque tartara panthoidem. Panthoidem nunc Pythagoram significat, qui praedicauit se apud Troiam Euphorbum, Panthus filium, fuisse, qui interfectus a Menelao iterum reuixit, factus Pythagoras, idque eum recognouisse agnito clipeo, quem in templo Euphorbus fixerat [(ex Porph.).] Hic ante et in Homerum dicitur renatus, postea in pauonem, postremo iam in Ennium poetam et ideo eum dicit neruis atque cute mortuum, anima diu uixisse. itervm o. Quia s<a>epius mortuus est; transeunte anima eius in alios.

11. demissum. Demissum in inferiora de superioribus dicitur.

12. testatus. Idest recordatus Troianorum temporum. ‘Refixo clipeo’ idest per refixum clipeum. Ordo est: testatus Troiana tempora refixo clipeo te iudice non sordidus auctor naturae et ueri. nihil vltra. Idest quamuis non sit mortuus, nisi tantum neruis et cute.

14. iudice te. Hoc est: o Archita.

15. una manet nox. Hoc est mors, ut (Verg. Aen. X 746): In aeternam clauduntur lumina noctem.

16. et calcanda semel uia leti. Calcanda ‘intranda’, ut est (Verg. Aen. VI 268): Ibant obscuri sola sub nocte.. et alibi [Aen. VI 128): Sed reuocare gradum.

17. dant alios furiae t. s. m. Idest diuersis qui-dem generibus, sed una morte singulos perire. spectacvla marti. Eo quod in ludum Martis per bellicum praecipitantur furorem.

18. auidum mare. Vorax, quod demersos sorbeat.

19. mixta senum ac l d. f. Multitudine morientium totius aetatis, ut (Verg. georg. IIII 475. 476): Matres atque uiri, pueri innuptaeque puellae.

20. s<a>eua caput proserpina f. Quae omnes suscipiat, quam nullus euadat. Figura ypallage ‘fugit Proserpina’, pro ‘fugerunt Proserpinam’, ut illud in Vergilio (ecl. 10, 16): Stant et oues circum; nostri nec poenitet illas.. pro ‘nos illarum non poenitet’.

21. deuexi rapidus c. orionis i. n. o. u. Vt Vergilius (Aen. I 535): Fluctu nimbosus Orion. Ortus enim et occasus Orionis tempestuosi sunt; ideo et comitem eius Notum uentum dixit; deuexum autem in deuexa parte caeli positum; unde Vergilius (Aen. 25 I 608): Conuexa, polus dum sidera pascit.

23. at tu nauta. Hic quasi Architam ponit nautam precari, ne remaneat insepultus, sed iam harenam iniciat; nam in sacris et hoc genus sepulturae tradebatur, ut, etsi non obrueretur, manu plena ter iacta terra cadaueri pro sepultura esset, ut (Verg. Aen. VI 365. 366): Aut tu mihi terrain // Inice. Ideo enim et particulam harenae dixit. Ordo est: at tu, nauta, ne parce malignus dare particulam uagae harenae ossibus et inhumato capiti, etiamsi plectantur Venusinae siluae, quodcumque minabitur Eurus, Hesperiis fluctibus et cetera.

26. uenusinae plectantur siluae. Venusia ciuitas Apuliae est confinis Lucaniae, cuius siluas, quia inmensae sunt, pro quibuscumque posuit. Admonet ergo, ne, etiamsi tempestas sit, quae tales siluas plectat, omittat sepeliendi curam.

27. multaque merces. Hoc est: nec adtentus ad lucrum omittat studium iusta soluendi.

29. neptunoque sacri custode tarenti. Vel [(sec. Porph.)] quia Neptunus apud Tarentum deuotius colebatur, uel quia in Neptuni tutelam dicitur fuisse, seu quia Palantus, Neptuni filius, aput Tarentum Herculi et Neptuno templa constituit, ut fortiter per fauorem Herculis faceret, per Neptunum feliciter ageret.

31. fraudem conmittere. Seu studio conmercandi fraudem, quae redundet in posteros, capiat, seu certe inhuman<ita>tis piaculum eius filios l<a>edat, aut, ne longum putaret, etiam ipsum delicti subiturum poenas minatur.

32. uicesque superb<a>e. Vt et ipse pari casu insepultus sit.

33. precibus non linquar inultis. Vltionem precibus suis dandam promittit.

34. teque piacula nulla resoluent. Hoc est: nullis bostiis expiaberis. Piacula enim dicebantur, quibus facinus expiabatur admissum.

36. non est mora longa licebit. Vt (Verg. Aen. III 453): Hic tibi nequa morae fuerint fastidia tanti.. ut excusationem arceat, dum nec morosum, quod ñ<o>eperat, ostendit.

36. iniecto ter puluere curras. Vt (Verg. Aen. VI 506): Et magna Manes ter uoce uocaui.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII