Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxix


undique opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Icci, beatis nunc Arabum invides

gazis et acrem militiam paras

non ante devictis Sabaeae

regibus horribilique Medo

 

5 nectis catenas? quae tibi virginum

sponso necato barbara serviet,

puer quis ex aula capillis

ad cyathum statuetur unctis

 

doctus sagittas tendere Sericas

10 arcu paterno? quis neget arduis

pronos relabi posse rivos

montibus et Tiberim reverti,

 

cum tu coemptos undique nobilis

libros Panaeti Socraticam et domum

15 mutare loricis Hiberis,

pollicitus meliora, tendis?

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Iccius. Nomenclatura: 1 Arabes; 1 Iccius; 3 Sabaea; 4 Medus; 9 Sericus; 12 Tiberis; 14 Panaetius; 14 Socraticus; 15 Hiberus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. icci beatis nvnc arabvm invides gazis. Hanc oden ad Iccium scribit, quem miratur intermisso philosophiae studio, repente se ad militarem uitam contulisse, per quam uidetur concupiscere diuitias.

1. arabvm invides gazis. Id est: aemularis Arabos in diuitiis habendis, ac per hoc: diuitias concupiscis.

2. et acrem militiam paras // non ante devictis sabaeae // regibvs. Datiui casus est. Hoc est, illis paras militiam, quod est ‘aduersus illos’.

5. nectis catenas. [Nectis] non ‘inicis’, sed ‘fabricas’ intellegendum est. Proprie dictum; catenae ipsae enim nexibus quibusdam constant.

5. qvae tibi virginvm s. n. b. s. A te necato scilicet sponso.

7. pver qvis[qvis] ex avla. Hoc est: regius puer; non enim ‘qui in aula seruierit’.

9. sagittas sericas, hoc est: Parthicas, a gente Serum, qui partem orbis terrae orienti[s] subiectam tenent.

10. qvis negat ardvis // pronos relabi posse rivos // montibvs et tiberim r. Παροιμιῶδες, cuius sensus est: Quis non credat rerum naturam posse mutari, ut flumina in montes reuertantur, unde alioqui discendunt, cum tu uitae studia in contrarium uerteris, quod nemo sperauerit posse fieri? Tale est autem illud Vergilianum: // Iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti // Cum canibus timidi uenient ad pocula dammae.

13. cvm tv coemptos vndiqve n. l. p. Panaetius Stoicus philosophus fuit praeceptor Scipionis Africani et Laelii genere Rhodius.

14. socraticam et domvm, ut si diceret ‘Socraticae scholae disciplinam’.

14. socraticam et domvm m. l. h. p. m. tendis pro ‘contendis’. Ordo est autem: et Socraticam domum mutare loricis Hiberis tendis.

15. loricis hiberis Κατὰ ἐξοχὴν dixit, quia optimae sunt Hispan[i]ae loricae.

16. pollicitvs me. [Melior][a] autem absolute dictum est et ‘studia’ subaudiendum, et meliora studia secundum suam opinionem poeta philosophiam uult intellegi. Nota autem figura elocutionis est, qua dicitur ‘philosophiam militia mutare’, hoc est ‘philosophia dimissa militiam sumere’, ut: // Chaoniam pingui glandem mutabit arista.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD ICCIVM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS DIMETER NOVENARIVS IAMBICVS YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. icci beatis nunc arabum inuides. Ad Iccium scribit, quem miratur intermisso philosophiae studio repente se ad militarem uitam contulisse cupiditate diuitiarum [(ex Porph.);] nam idem Iccius Paneti, Socratici philosophi, bibliothecam emerat, cuius lectione ad philosophandum fuerat deductus. beatis a. i. g. Idest gazis <a>emulus es pares diuitias cupiendo [(cf. Porph.);] gazas enim pro diuitiis ponit.

2. et acrem militiam paras. Hoc est fortem, duram, acerbam. non ante devictis s. r. Admonet periculorum, per quae ad diuitias gerentes bella perueniunt.

3. non ante deuictis. Idest cum non sint adhuc debellati, tu nectis iam catenas.

4. horribilique medo. Forti, crudeli.

5. nectis catenas. Aut inligas regibus uictis catenas, aut [(sec. Porph.)] fabricas; mutuis enim nexibus fiunt catenae [(ex Porph.)] (ÀÃÓ

6. sponso necato. Idest nisi occiso prius sponso in seruitium captiua non ueniet.

7. puer quis <ex> a. c. s. Regis filius [(cf. Porph.),] qui captus pocula ministraret.

9. tendere. Dirigere, intendere. sericas. Deriuatiuum est ex eo, quod Seres uocantur. Serica gens enim est Parthis uicina, sagittandi arte famosa, a qua et Sericum uocatur.

10. Ordo est: quis neget relabi posse riuos pronos arduis montibus et Tiberim posse reuerti, cum tu pollicitus meliora tendis mutare Hiberis loricis libros nobilis Paneti undique coemptos et Socraticam domum? qvis neget ardvis pro. r. p. r. Idest quis rerum naturam neget posse mutari, cum tu studia in contraria uerteris contra omnium opinionem?

11. pronos. Procliuos; nam proni dicuntur riui de montibus effluentes, quia impetuose fluunt.

12. tiberim reuerti. Vt (Verg. Aen. VIIII 125): Reuocatque pedem Tiberinus.ab alto.

13. nobiles libros panaeti. Panetius Stoicus philosophus fuit, praeceptor Scipionis Africani et Laelii, Rhodius natione.

14. socraticam et domum. Sectam siue libros [loricis mutare]. Ordo est: Socraticam et domum loricis Hiberis mutare tendis. Meliora autem subaudi studia, secundum professionem autem suam poeta philosophiam uult intellegi. Elocutio uero nota est ‘philosophiam militia mutare’.

16. loricis hiberis. Optimae enim et fortes Hispanae loricae sunt.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII