Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxx


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

O Venus regina Cnidi Paphique,

sperne dilectam Cypron et vocantis

ture te multo Glycerae decoram

transfer in aedem.

 

5 fervidus tecum puer et solutis

Gratiae zonis properentque Nymphae

et parum comis sine te Iuventas

Mercuriusque.

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Venus. Nomenclatura: 1 Cnidus; 1 Paphus; 1 Venus; 2 Cyprus; 3 Glycera; 5 Cupido; 6 Gratiae; 6 Nymphae; 7 Iuventas; 8 Mercurius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. o venvs regina cnidi pafiqve sperne d. Quasi epigramma est hoc in dedicationem Veneris scriptum, quam a se ipso consecrarit. Cnidos autem urbs Cariae, Pafos urbs insulae Cypri, utraque Venerem praecipue colens.

5. fervidvs tecvm pver, id est: Cupido, qui feruorem amoris inferat.

5. et solvtis gratiae zonis. Bene Gratiae nudae [si] sine nodis finguntur, quia amici animos solutos ac nudos inter se habere debent.

7. et parvm comis sine te. Id est ‘minus elegans’ [sine te], hoc est, ‘sine uenustate’. Scire autem debemus Venerem non tantum concubituum, uerum etiam dominam esse omnium elegantiarum. Sic alibi ipse: // Ordinis haec uirtus erit et uenus.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD VENEREM.] METRVM SAPPHICVM ENDECASYLLABVM.


1. o uenus regina gnidi paphique. Quasi epigramma est hoc in dedicationem Veneris scriptum, quam ipse consecrarit. Gnidus urbs Cariae est, Paphos uero urbs Cipri insulae, utraque Venerem praecipue colens [(ex Porph.).] Precatur ergo, ut desertis uelut propriis ciuitatibus adsit aedibus consecratis. Incertum autem, utrum Glycera amica an ancilla sit.

3. decoram. Ornatam, conpositam.

5. feruidus puer. Cupido.

5. solutis gratiae zonis. Vel liberae, uel quod nudae non cingantur. Bene autem nudae et solutis zonis Gratiae finguntur, quia amicorum animi soluti secum et nudi esse deberent.

7. sine te iuuentas mercuriusque. Hoc est minus elegans Iuuentas sine uenustate, hoc est sine te. Sciendum tamen Venerem non tantum concubitus, uerum etiam omnium elegantiarum esse dominam [(ex Porph.).] Aliud est tamen iuuentas, aliud iuuenta, aliud iuuentus. Iuuentas aetatis putatur, iuuenta ipsum numen, iuuentus adulescentia. Per Mercurium uero quaestum unit accipi, tamquam sine uenustate nec lucrum sit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII