Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxxi


grata opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quid dedicatum poscit Apollinem

vates? quid orat de patera novum

fundens liquorem? non opimae

Sardiniae segetes feracis,

 

5 non aestuosae grata Calabriae

armenta, non aurum aut ebur Indicum,

non rura, quae Liris quieta

mordet aqua taciturnus amnis.

 

premant Calenam falce quibus dedit

10 fortuna vitem, dives ut aureis

mercator exsiccet culillis

vina Syra reparata merce,

 

dis carus ipsis, quippe ter et quater

anno revisens aequor Atlanticum

15 inpune. me pascunt olivae,

me cichorea levesque malvae.

 

frui paratis et valido mihi,

Latoe, dones et precor integra

cum mente nec turpem senectam

20 degere nec cithara carentem.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Apollo. Nomenclatura: 1 Apollo; 4 Sardinia; 5 Calabria; 6 Indicus; 7 Liris; 9 Calenus; 12 Syrus; 18 Latous



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvid dedicatvm poscit a. v. Apollinis templum in Palatio Augustus dedicauit. Ergo ‘dedicatum’ non ‘a se’ dicit poeta, sed ‘qui alioqui dedicatus est. Ipsum autem Apollinem dedicatum ait pro templo eius.

3. non opimae sardiniae segetes feraces. Negat se poeta ab Apolline ea petere, quae ad auaritiam spectant, uerum potius bonam mentem, bonamque corporis usque ad ultimam senectam ualetudinem.

7. non rvra qvae liris qvieta mordet aqva. Liris fluuius est in Campania interfluens urbem Minturnensem. Hic autem lenissime labitur; quem ideo taciturnum dixit.

9. praemant calenam falce q. d. f. v. Cales oppidum in agro Sidicino est; in illa autem regione uina Falerna nascuntur. Ergo hoc ait: Possideant pr[a]etiosos fundos, quibus hoc fortuna concessit.

10. dives vt avreis mercator exsiccet cvlvlis. Cululis pro poculis dixit. Proprie autem culilae calices sunt quidam fictiles, quibus pontifices uirginesque Vestales in sacris utuntur.

12. vina syra reparata merce. Quasi commutata uina Syra merce. Syram autem mercem pr[a]etiosissimam accipe, quae scilicet in purpura et pipere et unguentis aliisque similibus esse solet.

13. qvippe ter et qvater a. r. aeqvor a. Hoc quasi argumenti loco positum est, ad probandum, quam carus dis sit hic mercator.

16. me cichorea[e] levesqve malvae. Cichorea intiba rustica, maluae autem corpori[s] leues intellegendae.

17. frvi paratis. Aut ‘his, quae ego paraui’, aut ‘quae parata sunt, id est in promptu sunt omnibus’.

18. latoe dones. Quasi ‘Latoie’, ab eo, quod est ‘Lato’, figuratum est.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD APOLLINEM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM; TERTIVS DIMETER NOVENARIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. quid dedicatum poscit apolline<m>. Apollinis templum in Palatio dedicauit Augustus, sed hic Apollinem pro templo Apollinis posuit, et significat modestiam uotorum suorum, negans ab Apolline, quae ad cupiditatem aut auaritiam spectent, petere, sed bonam mentem bonamque corporis usque ad senectutem ualetudinem precari cum lyrico studio. Putatur tamen domi suae Horatius Apollinem dedicasse, ad quem hoc scribit.

2. de patera nouum fundens liquorem. Aut non uetus, ut deos non exquisitis muneribus placari monstraret, aut certe per quod noua instaurabatur precatio; nam et ipsum morem sacrificandi ostendit, ut (Verg. Aen. IIII 60): Ipsa tenens dextra pateram.

3. opim<a>e. Pinguis et fertilis in frumentis.

5. non <a>estuosae grata. Aestuosa enim et aptior pecori regio est, ut est (Lucan. Villi 185): Et calidi lucent buceta Matini.

6. aut ebur indicum. Indis enim ebur abunde est, ut (Verg. georg. I 57): India mittit ebur.

7. liris quieta. Liris fluuius est Campaniae interfluens urbem Minturnensium [(ex Porph.),] ut Vergilius (Lucan. II 424): Et umbrosae Liris per regna Maricae.

8. taciturnus amnis. Lenis, magnus, altus; unde Vergilius de Tiberis altitudine (Aen. VIII 87): Et tacita refluens ita substitit unda.

9. premant falce calena. Idest reprimant putando uitem. Cale enim oppidum in agro Sidicino est, ubi optima uina Falerna nascuntur.

10. Ordo est: et diues mercator carus ipsis diis, quippe ter et quater anno inpune reuisens Athlanticum mare, exsiccet uina aureis culillis reparata Syra merce.

11. culillis. Poculis; proprie autem culilli calices dicuntur fictiles, quibus pontifices uirginesque Vestales utebantur [(ex Porph.).] Hic autem pro urceolis et conchis posuit.

12. uina syra reparata m. Syram mercem pretiosam posuit [(cons. Porph.),] qua uenditoris uina a negotiatoribus conparentur.

13. dis carus ipsis. Quasi in hoc diis uelut per inuidiam gratos mercatores dicit, quod et prospere et frequentius nauigant.

14. aequor athlanticum. Aut posuit pro quocumque mari aut Oceanum, ubi et mons Athlans esse dicitur.

17. frui paratis. Aut quae ego parauerim, aut quae in promptu sunt omnibus. Ordo est: et, Latoe, precor, dones mihi ualido frui paratis, at cum integra mente, nec degere turpem senectam nec carentem cithara. valido. Sano.

18. latoe dones. Matronimicon. 18. INTEGRA CVM MENTE. Vt (Iuuen. 10, 356): Sit mens sana in corpore sano.

19. nec turpem senectam. Vt est (Verg. georg. III 96): Nec turpi ignosce senectae.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII