Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxxiii


1 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Albi, ne doleas plus nimio memor

inmitis Glycerae, neu miserabilis

decantes elegos, cur tibi iunior

laesa praeniteat fide.

 

5 insignem tenui fronte Lycorida

Cyri torret amor, Cyrus in asperam

declinat Pholoen; sed prius Apulis

iungentur capreae lupis,

 

quam turpi Pholoe peccet adultero.

10 sic visum Veneri, cui placet inparis

formas atque animos sub iuga aenea

saevo mittere cum ioco.

 

ipsum me melior cum peteret Venus,

grata detinuit compede Myrtale

15 libertina, fretis acrior Hadriae

curvantis Calabros sinus.

 


Systema: asclepiadeum secundum. Appellatur: Albius Tibullus. Nomenclatura: 1 Albius Tibullus; 2 Glycera; 5 Lycoris; 7 Apulus; 7 Pholoe; 9 Pholoe; 10 Venus; 14 Myrtale; 15 Hadria; 16 Calaber



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. albi ne doleas p. n. m. i. Albi[n]um Tibullum adloquitur elegiorum poetam. Hortatur autem eum, ut sit fortiore animo in contemptu, quem indigne a Ligure muliere patitur, quam ideo inmitem uocat.

2. nev miserabilis d. e. Proprie elegiorum uersus aptissimi sunt fletibus, quos ideo miserabiles dixit. Nam et nomen ipsum elegiorum παρὰ τὸ ἓ ἔ, quae uox est lamentantium, dictum putant.

3. cvr tibi ivnior laesa praeniteat fide. Apud Glyceram scilicet praeniteat, quae fidem hoc faciendo laeserit.

5. insignem tenvi fronte lycorida c. t. a. c. i. a. d. f. [Tenui fronte] pro angusta et pusilla posuit; frons autem minor pulchriorem facit mulierem, et ideo [insignem tenui fronte] accipe, hoc est: hac re insignem.

7. sed privs apvlis ivngentvr c. l. Hoc est: prius [ut] lupi concumbent cum capreis.

10. sic visvm veneri cvi placet inpares // formas atqve animos s. i. aenea // saevo mittere cvm ioco. Non dicit ‘inpares formas cum ioco sub iuga mittit’, sed ordo est ‘sic uisum Veneri cum saeuo Ioco’, id est, ‘Veneri et Amori sic placuit’, quem Amorem saeuum Iocum non ineleganti[a] conceptione dixit. Iuga autem [aenea] durum ac difficilem amorem uult intellegi. Hoc Veneri, inquit, placuit, ut qui amantur non consentiant amatoribus, sed in alios ipsi amores declinent.

14. grata detinvit compede m. [Compedem] gratum amorem significat. Et uideamus, ne non simpliciter compedem hic dixerit, sed referens ad condicionem libertinae Myrtalis. Adtendendum autem, compedem singulari numero eum dixisse, quod non facile ueteres.

15. hadriae. Per haec Adriaticum sinum intellege, quod mare et Calabriam adluit.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD TIBVLLVM.] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLICONIVS.


1. albi ne doleas. Albium Tibullum alloquitur, elegorum poetam, consolans eum exemplo aliorum, et hortatur, ut sit fortiori animo in contemptu, quem indigne a Glicera muliere patitur [(cons. Porph.),] et conmemorat Lycoriden, quae similiter a Cyro contempnatur, rursum Cyrus Pholoen diligat et ab ea spernatur, sicut Albius a Glicera.

2. miserabiles elegos. Seu quod ipsi elegi, hoc est carmen eius contemptu miserabile sit, seu [(cons. Porph.)] quia lacrimabilia elegis scribantur.

4. laesa fide. Quia perfida extiterat amatori. praeniteat. Plus niteat.

6. tenui fronte. Pro angusta et parua, sicut pulchrae habere consuerunt.

7. declinat. Idest deducitur, descendit. <apvlis> ivngentvr [iam] capreae lvpis. Aut quia maioris ibi formae esse dicuntur, aut pro quibuscumque posuit comparans natura contraria, ut (Verg. ecl. 8, 27): Iungentur iam gripes equis.

9. turpi. Foedo amatori.

10. sic uisum ueneri. Vt est (Ouid. met. I 366): Sic uisum superis.

11. sub iuga <a>enea. Pro duro ac difficili amore positum.

12. cum ioco. Aut cum cupidine, qui sibi locus de hominibus exhibet, aut certe quod in amorem per iocum uenitur. Saeuo autem, quia nonnumquam in diuersum amorem animi diuiduntur.

13. melior cum peteret uenus. Dicit se amore amicae ab uxoris coniunctione reuocatum, cuius ita litibus uel amaritudine uexetur, quemadmodum Calabriae litora maris Hadriatici tempestatibus. Vergilius (Aen. III 223): Et litore curuo.

14. compede. Conpedem singulari numero contra consuetudinem posuit ueterum. mirtale. Nomen concubinae.

16. curuantis. Conmouentis uel erigentis pro nimio aestu.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII