Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxxiv


1 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Parcus deorum cultor et infrequens,

insanientis dum sapientiae

consultus erro, nunc retrorsum

vela dare atque iterare cursus

 

5 cogor relictos. namque Diespiter

igni corusco nubila dividens

plerumque, per purum tonantis

egit equos volucremque currum,

 

quo bruta tellus et vaga flumina,

10 quo Styx et invisi horrida Taenari

sedes Atlanteusque finis

concutitur. valet ima summis

 

mutare et insignem attenuat deus

obscura promens: hinc apicem rapax

15 Fortuna cum stridore acuto

sustulit, hic posuisse gaudet.

 


Systema: alcaicum. Nomenclatura: 5 Diespiter; 10 Styx; 10 Taenarus; 15 Fortuna



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. parcvs deorvm cvltor e. i. Ha[e]c ode significat se paenitentiam agere, quod Epicuream sectam secutus inreligiosus extiterit.

2. sapientiae consvltvs. Ita dictum, ut iuris consultus.

4. iterar[ar]e cvrsvs cogor relictos. Non ‘instaurare’, sed ‘ad eosdem redire’.

5. namqve dies[ivp]piter igni corvsco n. d. Sensus est: Iuppiter, qui non nisi nubilo tonare solet, per purum, id est per serenum tonuit.

7. plervmqve per pvrvm tonantis egit e. v. c. Ex uulgari opinione plerumque poetae sensus concipiunt, uelut hic, ubi dicuntur tonitrua strepitus esse currus et quadrigarum Iouis.

9. brvta tellvs. Bruti graues et tardi dicuntur, quod ἐπίθετον terrae perpetuum est.

10. taenari sedes. ‘Inferi’ intellegendum, quia per Taenarum Laconicae promunturium discensus ad inferos fertur.

12. valet ima svmmis m. Vt si diceret: potest ex minimo potentem et ex potente infimum reddere.

13. et insignem attenvat devs obscvra promens. Id est, qui insignis fuerit, attenuatur attenuatus in claritatem aliquam a deo producitur.

14. hinc apicem rapax fortvna svstvlit cvm stridore acvto. Hoc est: cum fletibus et lamentatione, sed non sua, uerum eorum, quibus apicem, id est dignitatem auferat.

14. hinc apicem rapax fortvna . . .

16. hic posvisse g. Apicem pro honoris sublimitate posuit. Sensus est autem: Fortuna res humanas plerumque mutat, et ab alio ad alium opes et dignitatem transfert. [Ad Fortunam, quae Anti praecipue colitur.]



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD SE IPSVM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS DIMETER NOVENARIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. parcus deorum cultor. Minus colens, sed hac ode significat penitere se, quod, dum Epicuream sectam sequitur, diis inreligiosus extiterit.

2. insanientis sapientiae. Res sacrilegas suadentis. Epicurei enim omnia adfirmant casura (leg. casu regi) nec deos humana curare, aduersus quam sectam Vergilius [uel persuasionem] dixit (ecl. 8, 35): Non curare deum credis mortalia quemquam. Hoc ergo et ipse culpat. Stoici enim et Platonici et esse deum et humana curare confirmant. Item Vergilius secundum superiorem persuasionem (Aen. IIII 379. 380): Scilicet is superis labor est, ea cura quietos // Sollicitat.

3. consultus erro. [Doctus] peritus, ut iuris consulti periti dicuntur.

4. nunc retrorsum uela dare. Metaphora a nauigatione eo quod contempta Epicureorum disputatione reuerti se ad credendum adserat deos curare mortalia, ut (Verg. Aen. III 686): Certum est dare lintea retro.

5. diespiter. Diei pater, Iuppiter.

6. igni corusco nubila diuidens. Hoc est: qui nubilo caelo tonare uel coruscare consueuit, sereno uere tonet (leg. aere tonuit), ut est (Verg. Aen. I 90): Crebris micat ignibus aether.

8. egit equos uolucremque c. Ex uulgi opinone plerumque sensus poetae concipiunt, ut hic de curribus dictum pro Olimpi strepitu.

9. bruta tellus. Sine sensu tarda uel stolida, quod terrae epitheton est.

10. inuisi horrida tenari. Promunturium Laconicae, per quod descensus esse ad inferos fertur [(ex Porph.),] ut (Verg. georg. IIII 467): Tenarias etiam fauces, alta hostia Ditis.

11. athlanteusque finis. Athlans enim mons [est, qui] in ultimo Oceani fine porrigitur.

12. ualet ima summis m. et l. a. d. f. Hoc est: poterit hominum deus mutare fortunas.

14. obscura. Ignobilia. obscvra promens. Idest uiles personas ad honorem ducens. hinc apicem. ‘Apicem’ summitatem potestatis, ut Vergilins (Am. XII 492. 493): Apicem tamen incita summum // Hasta tulit.

14. rapax fortuna. Mutabilis, ut Terentius (hecyr. III 3, 46): O Fortuna, ut numquam es perpetuo bona! Ordo est: Fortuna rapax bine sunstulit apicem cum acuto stridore, hic gaudet posuisse.

15. stridore acuto. Luctuoso illis, quos dederit (leg. deserit), sine sonoro, ut (Hor. carm. I 16, 7. 8): Acuta // Sic geminant Corybantes aera.

16. Idest bine eleuat, hic deicit, mutua uice unum exaltans, alterum humilians.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII