Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina i xxxviii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

1 Persicos odi, puer, adparatus.

2 displicent nexae philyra coronae.

3 mitte sectari rosa quo locorum

4 sera moretur.

 

5 simplici myrto nihil adlabores

6 sedulus curo. neque te ministrum

7 dedecet myrtus, neque me sub arta

8 vite bibentem.

 


Systema: sapphicum minus. Nomenclatura: 1 Persicus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. persicos odi pver apparatvs. Ad puerum suum de hilaritate loquitur negans ad uoluptatem opus esse magnifico apparatu. Persae autem reges ob nimias diuitias in sumptuosissimis deliciis agere dicuntur.

2. displicent nexae filyra coronae. Hoc est: displicent coronae operosius factae.

3. mitte sectari rosa qvo locorvm sera moretvr. Vetat puerum magnopere rosas sibi quaerere, quae solent iam praeterito ueris tempore ex frigidioribus adferri.

5. simplici myrto nihil adlabores. Sensus: nihil adlabores myrto adplicare: simplex enim myrtus delecta[n]t, nec in hac re uolo sedulus sis, id est officiosus, ut plus quam myrto coroneris. Ordo est autem: nihil curo, id est, hoc non curo, ac per hoc: nolo.

7. neqve me svb arta vite bibentem. Artam uitem spissam, ac per hoc umbrosam accipe. — Plautus in Vidularia myrtum et feminino genere et neutro dixit[. Feminino sic]: // Per myrteta prosiluit et // Haec myrtus Veneris est. [Haec myrtus et haec myrteta non unum significat.]



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PVERVM SVVM ALLOQVITVR.] [SAPPHICVM AD PVERVM MINISTRVM.]


1. persicos odi puer a. Puerum suum alloquitur et elegantem ministrum, quem sibi mediocra iubet parare, negans ad uoluptatem opus esse magnifico apparatu et opimo. Pers<a>e autem ob nimias diuitias in sumptuosissimis deliciis degere dicuntur. persicos. Regales.

2. phillira c. Phillon Graece folium dicitur; hic ergo coronam de foliis factam posuit, ut quia ipsae [et] pretiosiores sunt.

3. rosa quo l. s. m. Vetat puerum rosas, quae iam peracto uere inueniri solent, studiose quaerere [(cf. Porph.);] seras enim tardiores dixit.

5. simplici mirto. Singulari, cui nihil aliud adiungatur.

6. sedulus. Studiosus, officiosus.

6. neque te ministrum dedecet myrtus. Idest tametsi myrto praeter rosam uteris, non te dedecet, quasi non faciet gratiae minoris.

7. sub arta. Sub humili uite.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII