Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina ii i


caret opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Motum ex Metello consule civicum

bellique causas et vitia et modos

ludumque Fortunae gravisque

principum amicitias et arma

 

5 nondum expiatis uncta cruoribus,

periculosae plenum opus aleae,

tractas et incedis per ignis

suppositos cineri doloso.

 

paulum severae musa tragoediae

10 desit theatris: mox ubi publicas

res ordinaris, grande munus

Cecropio repetes coturno,

 

insigne maestis praesidium reis

et consulenti, Pollio, curiae,

15 cui laurus aeternos honores

Delmatico peperit triumpho.

 

iam nunc minaci murmure cornuum

perstringis auris, iam litui strepunt,

iam fulgor armorum fugacis

20 terret equos equitumque voltus.

 

audire magnos iam videor duces

non indecoro pulvere sordidos

et cuncta terrarum subacta

praeter atrocem animum Catonis.

 

25 Iuno et deorum quisquis amicior

Afris inulta cesserat inpotens

tellure, victorum nepotes

rettulit inferias Iugurthae.

 

quis non Latino sanguine pinguior

30 campus sepulcris inpia proelia

testatur auditumque Medis

Hesperiae sonitum ruinae?

 

qui gurges aut quae flumina lugubris

ignara belli? quod mare Dauniae

35 non decoloravere caedes?

quae caret ora cruore nostro?

 

sed ne relictis, Musa, procax iocis

Ceae retractes munera neniae;

mecum Dionaeo sub antro

40 quaere modos leviore plectro.

 


Composuit: 724—725 A.U.C. (30—29 Β.Ρ.). Systema: alcaicum. Appellatur: Pollio (C. Asinius). Nomenclatura: 1 Metellus Celer (Q. Caecilius); 3 Fortuna; 9 Musae; 12 Cecropius; 14 Pollio (C. Asinius); 16 Dalmaticus, Delmaticus; 24 Cato Uticensis; 25 Iuno; 26 Afer; 28 Iugurtha; 29 Latinus; 31 Medus; 32 Hesperius; 38 Ceus, Cios, Cius; 39 Dionaeus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


AD ASINIVM POLLIONEM.


1. motvm ex metello consvle civicvm [m.] Haec ode ad Asinium Pollionem consularem uirum et triumphalem scripta est, qua hortatur eum, ut, omisso tragoediarum scribendarum studio, inchoatum historiae opus consummet, ac deinde in parecbasi [id est in translatione] bellorum ciuilium calamitatem refer[a]t.

1. motvm ex metello c. c. Pollio historiam belli ciuilis a Lentuli et Mamerci consulatu coepti, altius repetit, id est, a Metello Celere et L. Afranio consulibus. Adtende autem non [ciuile], sed [ciuicum] dixisse antiqua figura. Illi enim [ciuica] et [hostica], deinde [ciuilia] et [hostilia] dicebant. Denominationes autem hae fere liberae sunt apud doctos. Et [motum] pro bello posuit.

3. lvdvmqve fortvnae. Hoc est: quae res humanas ludibrio habet.

4. et arma nondvm expiatis. Id est: de quibus nondum expiati, id est loti cruores sint. Ergo intellegi uult paene adhuc in manibus esse arma ciuilia. Solent autem ungi arma, cum post bellum transactum reponenda sunt. Ordo ergo est [nondum expiatis cruoribus].

6. pericvlose plenvm opvs aleae t. et i. p. i. s. c. d. Allegoricos ait, adhuc odia belli ciuilis sub specie pacis ostendi[t] nec tutum esse haec scribere.

9. pavlvm severe m. t. d. t. Quoniam, inquit, haec scribere destinasti, parce tantisper tragico stilo. [Seueram] autem [tragoediam] merito dicit, quod tristia fere sint argumenta tragoediarum.

10. mox vbi pvblicas. Hoc est: ubi historiam, quae publicas res continet, ordinaris, id est descripseris.

11. grande mvnvs c. r. c. cecropio coturno inquit, quia apud Athenienses primum est scripta atque acta tragoedia a Thespio inuentore eius atque actore.

13. insigne maestis praesidivm re[g]is. Per quod significat, et fortissime eum causas reorum in iudiciis defendere et praeterea prudentissima consilia in senatu dare.

15. cvi lavrvs aeternos honores. Ideo hoc dicitur, quia Pollio Salonas urbe[s] ex Dalmatis capta triumphauit.

17. iam nvnc minaci mvrmvre cornvvm. ᾿Ενεργῶς. Iam, inquit, uideor mihi uidere et audire ea, quae historia refert, per quod significat uim eloquentiae Pollionem [id est otiosum] in relatione pugnarum inducere.

19. fvgacis t. e. [Fugacis] pro [uelocibus] accipe; et in sermone hodieque fugam pro uelocitate dicimus, cum de equis loquimur.

21. avdire magnos iam videor dvces. Ambiguum; utrum enim ipsos duces contionantes audire se dicat, an Pollionem de ducibus narrantem, incertum est.

22. pvlvere sordidos. Speciose ac decenter dictum [puluere non indecoro sordidos] [Non] quasi puluere bellico pulueratos.

24. praeter atrocem animvm catonis. <M>. Porcium Catonem significat, qui Vticae maluit se interficere inminente Caesare, quam in potestatem eius uenire.

25. ivno et deorvm qvisqvis amicior afris. Sensus est: Iuno et quicumque alii dii Carthaginiensibus fauerant, ultionem uastatae Africae ex posteris eorum, qui eam uastauerant, nunc receperunt.

26. inpotens autem ἀδύνατος [id est non potens] ‘sine uirtute’ intellegendum.

28. rettvlit inferias ivgvrthae. Nunc latius intellege, id est: Afris omnibus.

29. qvis non latino s. p. c. Sensus est: nullus est campus, qui non sepulchris Romanorum bella ciuilia fuisse et sanguine Romano pinguem se ostendat factum.

31. avditvmqve medis h. s. r. De superiore pendet; sic enim intellegendum: Quis non campus sepulchris testatur inpia proelia, sonitumque Hesperiae ruinae, quem etiam Medi audierunt. Sonitum autem ruinae Medos audisse, id est super orbem transilire, per yperbolen intellegendum est; cuius sensus ex subiectis magis inlustratur, quod dixerit: [Qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli], [quod mare Dauniae non decolorauere c].

34. davniae a Dauno rege Apuliae, ac per hoc Italicae, ac deinde Romanae intellegendum.

37. sed ne relictis m. procax iocis // ceae retractes mvnera n. [n.] Nenia lugubre carmen est, quod in mortuos canitur. Simonides autem ex Cea insula lyricus poeta θρήνους [id est planctus] optime scripsit. Inde Ce[n]am neniam appellauit. Sensus est autem: sed cum lyrico carmini aptiores ioci sint, procacitatem egeris, o Musa, si lugubria potius in eo modulata .p. fueris, quam ueneria, quae leuioribus modulis aptantur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PARANETICE TETRACOLOS.] METRVM ALCAICVM DVOBVS VERSIBVS, TERTIVS IAMBICVS YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS. Ad Asinium PoVionem scribit consularem poeticae et rethoricae peritum, scribendarum etiam tragoediarum studio doctum, ut, qui belli ciuilis historiam inter Pompeium et Caesarem gesti scribere c<o>eperat, sciret rem se inchoasse periculosam, et in ipsa admonitione bellorum ciuilium calamitatem refert a Lentuli et Marcelli consulatu c<o>eptam, quam altius repetit, idest a Marcello ([leg.] Metello [cum Porph.]) Celere et Afranio consulibus.


1. motum ex metello c. c. Ex Metello ideo, quia Sillae fuit collega. Ciuicum autem pro ciuili; ueteres enim sicut hosticum pro hostili, ita ciuicum pro ciuili dixerunt.

2. bellique causas. Eo quod Caesari triumphus negatus bellum fecerit.

3. ludumque p. Quae ludibrio habet res humanas.

3. grauesque p. a. Quia nec perpetuae fuerant et reipublicae graues, ut Lucanus (I 98. 99): Temporis angusti mansit concordia discors // Paxque fuit non sponte ducum. Crassus enim amicitiarum foedus ad tempus tenebat, quo mortuo Antonius, Augustus et Lepidus facto Pompeio imperatore conlisi sunt. Graues autem aut pernitiosas aut infidas.

5. nondum expiatis u. c. Idest de quibus nondum loti cruores sint, quo uelut expiarentur [diluto]. Vult ergo intellegi adhuc in manibus esse arma ciuilia nec, sicut solebat bello <transacto>, uncta reposita.

6. periculos<a>e. Periculum inferentis. (TV Aleae (pj In militia igitur alea ludebatur, ne exer-citus otio torperet. Quia autem periculos<a>e addidit, fraudem et liuorem ludo illo prodeuntem respexit. ale<a>e. Vt † Cogit alea belli.

7. per ignes suppositos c. d. Allegoricos dicit sicut ignem cinere opertum, ita adhuc odia belli ciuilis sub specie pacis latere nec tutum esse per historiae ueritatem offendi animos eorum, qui gesserunt.

9. seuerae. Tristis. mvsa trag<o>ediae d. t. Vt deposito tragico stilo [(sim. Porph.)] Pollio cautius c<o>epta describeret; uno enim tempore et tragoediam et historiam scribebat, idest non cantetur edita a te in theatris tragoedia, dum occuparis historia actus publicos referendo.

12. cecropio coturno. Atheniensi. Thespis enim aput Athenas primus tragoediam <inuenit. Coturnum autem tragoediam a> frequenti[us] dixit usu coturnorum, ut (Verg. ecl. 8, 10): Sola Sophocleo t. c. d. c.

13. insigne m<a>estis p. r. Fuit enim et causidicus Pollio et defensionem reis frequenter inpendit.

14. et consulenti p. c. Hoc est: curiae das expetenti a te consilium.

15. cui laurus <a>e. h. Laurum hic pro uictoria posuit: Salonas enim Pollio Dalmatiarum ceperat ciuitatem [(cons. Porph.),] unde et filium suum, eo quod natus ibi erat, Saloninum appellauit, quamuis laurus et poetae conueniat; nam et carmina faciebat. Vergilius (ecl. 3, 86): Pollio et ipse facit noua carmina.

17. iam nunc minaci m. c. p. a. Laus relatoris, tamquam haec, quae scriberet, ita commendaret, ut se auditor crederet interesse.

19. fugaces. Aut ueloces [(ex Porph.)] aut splendorem pauescentes armorum.

20. equitumque uultus. Vt etiam homines terreret fulgor exercitus.

21. audire uideor. Idest uidetur mihi, ut audiam. videor dvces. Aut ipsos contionantes duces aut referentem de ducibus Pollionem.

22. non indecoro puluere. Glorioso puluere bellico sordentes.

23. terrarum subacta. Hoc est: a Caesare.

24. atrocem animum c. Atrocem constantem. Porcius enim Cato aput Vticam elegit potius interire, quam in hostium potestatem ueniret.

25. Ordo est: Iuno et quisquis deorum amicior Afris impotens cesserat inulta tellure, rettulit inferias Iugurthae nepotes uictorum.

10. iuno et deorum quisquis a. Tamquam ciuilia bella, quae postea gesta sunt in Africa ad uindictam Africae superatae, Iunonis ira uel deorum fecerit commoueri.

27. uictorum nepotes. Romanorum, qui Carthaginem uicerant.

28. rettulit inferias iugurthae. Hannibalem intellegi uoluit in commemoratione Iugurthae, aut certe quia in Africa multi Pompeiani tempore belli ciuilis occisi sunt.

29. quis non latino s. p. Romanorum sanguine uel sepulcris repletus; ut Lucanus (V 266. 267): Totoque exercitus orbe // Te uincente perit.

31. auditumque medis. Pro cladis magnitudine dicit bella ciuilia etiam Persis audita, ut Vergilius (Aen. VII 224—226): Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, // Audiit et siquem tellus extrema refuso // Submouet Oceano. (ΛΓΰΣ

32. hesperiae sonitum ruinae. Vt est (Verg. Aen. I 460): Quae regio in terris nostri non plena laboris?

33. qui gurges. Gurgitem pro mari dixit, ut (Verg. Aen. I 118): Apparent rari nantes in gurgite uasto.

34. quod mare dauniae. Dauniae Apuliae a Dauno, sed per Apuliam omnis Italia accipienda est [(cons. Porph.),] in qua sanguis fusus est Romanorum, uel quia per Adriaticum mare de Brundisio Caesar profectus est Pompeium sequens, ut Lucanus (V 374): Brundisium decumis iubet hanc attingere castris.

35. decolorauere. A proprio colore mutauere/ non decoloravere c<a>edes. Vt Lucanus (II 713): Tum primum rubuit ciuili sanguine Nereus.

36. quae caret ora. Pars regionis aut terrae.

37. sed ne relictis musa pro. i. Idest necum lirico carmini aptiores ioci sint, inprobe faciat Musa, si lugubria misceat. Ordo est: sed tu, Musa procax, ne relictis iocis re-tractes munera neniae Ceae: quaere mecum sub Dioneo antro modos leuiore plectro. procax. Petulans.

38. tractes munera neniae. Nenia carmen lugubre quod mortuis dicebatur, quod nunc Graece epitaphion appellatur, quod Simonides, Graecus poeta lyricus, primus instituit a Cea insula oriundo: unde et Ceae neniae posuit [(cons. Porph.),] de qua Vergilius (georg. I 14): Cui pinguia Ceae.

40. quaere modos. Carmina.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII