Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii vi


indoctum opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Septimi, Gadis aditure mecum et

Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et

barbaras Syrtis, ubi Maura semper

aestuat unda:

 

5 Tibur Argeo positum colono

sit meae sedes utinam senectae,

sit modus lasso maris et viarum

militiaeque.

 

unde si Parcae prohibent iniquae,

10 dulce pellitis ovibus Galaesi

flumen et regnata petam Laconi

rura Phalantho.

 

ille terrarum mihi praeter omnis

angulus ridet, ubi non Hymetto

15 mella decedunt viridique certat

baca Venafro,

 

ver ubi longum tepidasque praebet

Iuppiter brumas et amicus Aulon

fertili Baccho minimum Falernis

20 invidet uvis.

 

ille te mecum locus et beatae

postulant arces: ibi tu calentem

debita sparges lacrima favillam

vatis amici.

 


Composuit: 729 A.U.C. (25 ÂÑ) ?. Systema: sapphicum minus. Appellatur: Septimius. Nomenclatura: 1 Gades; 1 Septimius; 2 Cantaber, Cantabricus; 3 Maurus, Maurusiacus, Maurusius; 3 Syrtis; 5 Argeus; 5 Tibur; 9 Parcae; 10 Galaesus; 11 Lacon; 11 Tarentum; 12 Phalantus; 14 Hymettus; 16 Venafrum; 18 Aulon; 18 Iuppiter; 19 Bacchus; 19 Falernus; 36 Antiochus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. septimi gades aditvre mecvm. Hac ὠιδῆι Septimium equitem Romanum commilitonem suum adloquitur, qua testatur gratissima sibi loca esse Tiburi et Tarenti.

1. septimi gades aditvre mecvm. Gadis oppidum esse in Hispania a Poenis conditum, et supra ostendimus.

2. et cantabrvm indoctvm i. f. n. Apparet Cantabros, quae est gens Galliae, illo adhuc tempore indomitos fuisse, cum dicat, [et Cantabrum indoctum iuga ferre nostra].

3. vbi mavra semper aestvat vnda. Maura[m] hic pro Africa afelos dicitur, scilicet, quod tam Africa quam Mauretania generaliter Libya dicitur.

5. tibvr argeo positvm colono. Supra ostendimus Tibur oppidum a tribus fratribus conditum esse, Tiburno, Cathillo, Cora, quos genere Argiuos fuisse etiam Vergilius testis est, qui ait: // Kathillusque acerque Coras Argiua iuuentus. Ergo [Argeo] pro Argiuo antique dicitur.

7. sit modvs lasso maris et viarvm militiaeqve. Modum nunc pro fine dixit. Optat ergo sibi post labores maris et uiarum et militiae in reliqua aetate Tiburis secessum.

10. dvlce pellitis ovibvs g. f. Galesus fluuius est Tarentinorum. [Pellitas] autem [oues] dixit, quod Tarentinae oues pellibus teguntur. De fertilitate autem et amoenitate Tarentini agri et Vergilius in Georgicon quarto significat et Titinnius sic ait: // Tarentinorum hortorum qui geris odores, cum uellet intellegi florum odores gerere eum, cui hoc dicit.

11. et regnata petam laconi r. p. Falantus Lacedaemonius fuit, quo auctore et principe Partheniae Spartani Tarentum condiderunt.

14. vbi non ymetto mella d. [s.] Ymettos mons est Atticae[, id est in Attica], ubi optimum mel nascitur. [Decedunt] ergo ἀντὶ τοῦ [e contrario] cedunt[: compositum pro simplici est, id est, cedunt]. Sensus est autem: ubi mel nascitur, quod ab Attico non uincatur.

15. viridiqve certat baca venafro. Graeca figura dictum est ‘illi certat’ pro ‘cum illo certat’. [Baca] autem pro oliua dixit. Videtur ergo significare in Tarentino agro tale oleum nasci, quale sit Venafrum.

18. et amicvs avlon fertili baccho. Aulon locus est contra Tarentinam regionem ferax boni uini.

19. minim[i]vm falernis invidet vvis pro ‘non inuidet’, quia scilicet non fit ibi deterius uinum quam in Falerno agro. Inuidet enim tantum, qui inferior est.

22. ibi tv calentem // debita sparges lacrima favillam // vatis amici. Eleganti figura Septimium sibi superstitem optauit.

24. vatis amici. Legitur et [uatis Orati].



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM SAPPHICVM.


1. septimi gades À. ̀. Septimium equitem Romanum, amicum et commilitonem suum, hac ode alloquitur, cui se tanta gratiae necessitudine fatetur adstrictum, ut, si uelit, ad ultimas mundi nationes ire se cum eo posse promittat. Hortatur tamen, ut gratissima sibi loca eligat Tiburis et Tarenti, quorum et amoenitatem laudat. septimi gades. Insulae sunt Hispaniae in ultima parte Oceani.

2. cantabrum indoctum i. f. n. Gens Hispaniae siue [(sec. Porph.)] Galliae necdum a Romanis uicta, de qua Lucanus (VI 258. 259): Vel si tibi terga dedisset // Cantaber. Hanc Augustus postea superauit.

3. barbaras. Inhospitales propter incertum maris. mavra [semper]. Pro Africana, quia utraque Libia dicitur.

5. tibur argeo c. Idest a Graecis conditum, ut (Verg. Aen. VII. 672): Argiua iuuentus.

7. sit modus lasso. Modum finem dixit laborum [(cons. Porph.),] ut eadem domo et senectam ageret et uitam finiret.

9. unde. A quo, idest a Tibure.

10. pellitis ouibus galesi. Galesus fluuius est iuxta Tarentum [(cons. Porph.),] ubi pro pasturae copia uel dulcedine maiores ouibus lanae sunt, de quo Vergilius (georg. IIII 126): Qua niger humectat flauentia culta Galesus.

11. regnata. Participium est sine uerbi substantia ut Vergilius (Aen. III 14): Regnata Licurgo.

12. rura palantho. Palanthus Lacedemonius fuit eiectus patria hac culpa, quod absentibus Lacedemoniis filiae eorum ex seruis grauidatae ediderant; postea reuersi patres tali culpa genitos expulerunt, quorum dux Palanthus fuit, qui Tarentinam condidit ciuitatem, ut fertur octauus ab Hercule.

13. Ordo est: ille angulus ridet mihi praeter omnes subaudis ‘angulos terraium’.

14. <angulus>. Pro loco angulum posuit. ridet. Voluptuosus est.

20. himeto. [Hymetus] mons Atticae regionis melle abundans [(cons. Porph.).] Laudat autem Apuliam et Calabriam prouincias, in qua et Tarentum situm est, cuius se amoenitate et deliciis delectari dicit; nam et melle et oliuetis praecellunt, hiemes quoque apriciores habent.

16. bacca. Pro oliua. venafro. Venafrum ciuitas Samnii oleis abundans.

17. uer ubi longum. Vergilius (georg. II 149): Hic uer perpetuum atque alienis mensibus aestas. tepidasqve praebet. Idest sine frigoris nimietate.

20. <minimum> inuidet uuis. Hoc est: non est inpar uuis Falernis. Inuidere enim sibimet solent inpares uirtute. Hie autem, idest Aulon, quia inpar non est, ideo dicitur non inuidere.

21. ille te mecum locus et b. p. a. Eleganter se cum Septimio et in laudatis locis optat uiuere, et eum habere superstitem, defunctoque sibi iusta persoluere.

22. Ordo est: ibi sparges tu calentem fauillam uatis amici debita lacrima, idest naturali aut debita propter amicitiam.

23. debita sparges l. Antiquorum mos erat mortuorum cadauera concremare; ideo defuncti fauillam dixit, ut est (Verg. Aen. VI 227): Et bibulam lauere fauillam.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII