Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii vii


27 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

O saepe mecum tempus in ultimum

deducte Bruto militiae duce,

quis te redonavit Quiritem

dis patriis Italoque caelo,

 

5 Pompei, meorum prime sodalium,

cum quo morantem saepe diem mero

fregi coronatus nitentis

malobathro Syrio capillos?

 

tecum Philippos et celerem fugam

10 sensi relicta non bene parmula,

cum fracta virtus et minaces

turpe solum tetigere mento:

 

sed me per hostis Mercurius celer

denso paventem sustulit aere,

15 te rursus in bellum resorbens

unda fretis tulit aestuosis.

 

ergo obligatam redde Iovi dapem

longaque fessum militia latus

depone sub lauru mea nec

20 parce cadis tibi destinatis.

 

oblivioso levia Massico

ciboria exple, funde capacibus

unguenta de conchis. quis udo

deproperare apio coronas

 

25 curatve myrto? quem Venus arbitrum

dicet bibendi? non ego sanius

bacchabor Edonis: recepto

dulce mihi furere est amico.

 


Composuit: 724 A.U.C. (30 ÂŃ). Systema: alcaicum. Appellatur: Varus Pompeius. Nomenclatura: 1 Varus Pompeius; 2 Brutus (M. Iunius); 3 Quiris; 4 Italus; 9 Philippi; 21 Massicum Vinum; 25 Venus; 27 Edoni



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. o saepe mecvm temp. in vltimvm d. b. m. d. Hac ὠιδῆι ad Pompeium sodalem scribit, qua gratulatur ei, quod restitutus sit in patriam, et testatur, commilitonem sibi fuisse in castris <M>. Bruti.

3. qvis te redonavit qviritem. [Quiritem] ciuem Romanum significat. Adtende singulari numero dictum, quod non facile apud ueteres inuenias.

6. cvm qvo morantem saepe diem mero fregi. [Morantem] pro longo posuit, ut qu[as]i cum mora spatium suum decurrat. [Fregi] autem [diem] uidetur pro eo, quod est ‘diuisi’, dixisse, ut a sexta hora significet se saepe [a]epulatos. [Mero] autem siue datiuo casu siue ablatiuo accipias, habebit suam rationem sensus: aut enim ‘illa re fregi diem’, aut ‘illi rei fregi’.

8. malobathro. Malobathrum unguenti speciem esse scimus.

9. [et] tecvm philippos. Philippi oppidum est in Machedonia, ubi Marcus Brutus periit.

11. cvm fracta virtvs. Quia uirtute se Cassius et Brutus praecipue iactabant.

11. et minaces tvrpe solvm tetigere mento. [Turpe solum] aut cruore foedatum, ut: // Sanguine foedantem, quos ipse sacrauerat, ignes, aut nomen est loco aduerbii positum: [Turpe solum tetigere] pro ‘turpiter tetigere’.

13. sed me per hostis m. celer denso p. s. a. Saepe ostendit Horatius in partibus Bruti se militasse. Iucunde autem a Mercurio se sublatum de illa caede dicit, significans clam et quasi furto quodam se inde fugisse. Per celerem ergo Mercurium celeritatem fugae, per id, quod ait [denso aere], latebras ipsius fugae intellegi uult.

15. te rvrsvs in bellvm resorbens vnda f. t. a. Allegoricos significat Pompeium post fugam illam impetu[m] quodam mentis petisse rursum partes Bruti.

17. obligatam: repromissam ac debitam.

21. oblivioso massico. Massico uino obliuiones curarum ac sollicitudinem faciente [uel adferenti].

22. ciboria exple. Ciboria proprie sunt folia colocasiorum, in quorum similitudinem pocula facta eodem nomine appellantur.

23. qvis vdo deproperare apio coronas cvratve myrto? [Quis] interrogatiue, sed cum quodam hortamento dicitur. [Vdo] autem [apio] pro uiridi, uel quod in aqua nascatur. [Deproperare] autem ualde properare significat.

25. qvem venvs arbitrvm d. b. Archiposian [Archiposia est inchoatio bibendi] in conuiuio talorum iactu sortiri solebant. Venerius autem iactus in talis summum numerum habet, id est tricen[n]arium.

26. non ego sanivs bacchabor edoniis. Edonii Thraces sunt, quos solet ebrietas ferociores reddere.

27. recepto dvlce mihi fvrere est amico. Accipiendum extrinsecus ‘etiam’, ut sit: etiam furere dulce mihi est recepto amico.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[ROSPHONETICE TETRACOLOS METRVM ALCAICVM IN DVOB<VS> VERSIBVS, TERTIVS NOVENARIVS, QVARTVS PINDARICVS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS VT SVPRA, QVARTVS PINDARICVS.


1. o s<a>epe mecum tempus in ultimum. Ad Pompeium Varum scribit gaudens eius in patriam reditum, quem commilitonem sibi in castris Bruti et Cassi fuisse commemorat [(cons. Porph.)] et belli ciuilis euasisse pericula Augusto uictore, qua gratia liberius se conuiuium exhibere promittit. tempvs in vltimvm. Periculosum.

3. quis te redonauit. Reddidit, redire fecit in patriam. qviritem. Romanum; notandum tamen, quia singularem numerum posuit, cum pluraliter dicantur.

4. italoqu[a]e c<a>elo. Caelum pro Itala regione posuit.

5. Ordo est: o Pompi, prime meorum sodalium, s<a>epe deducte mecum in ultimum tempus Bruto duce militiae, quis redonauit te Quiritem diis patriis et Italo caelo? pompi meorvm prime s. Praecipue, idest cuius amor ante omnes sit.

6. cum quo morantem s<a>epe diem m. Morantem pro longo dixit, hoc est: <a>estiuo, qui quasi cum mora spatium suum decurrat.

7. fregi coronatus. Aut consumpsi aut [(sec. Porph.),] diuisi, ut a sexta hora significet saepe epulatos; mero uero uel datiuus uel ablatiuus casus bene accipiatur [(cons. Porph.).] nitentes. Vnguentis splendidos.

8. malobathro s. Genus unguenti [est].

9. tecum philippos. Macedoniae campos; aut ciuitas, ubi ab Augusto Brutus uictus occubuit [(cons. Porph.);] unde et Lucanus (I 694): Video iam, Phoebe, Philippos.

10. non bene relicta parmula. Parmula scuto, non bene relicta, quia anna in fugam uersi proiecerant.

11. cum fracta uirtus et minaces. Cassium et Brutum significat, qui de uirtute se iactare consueuerant [(ex Porph.),] aut certe milites eorum.

12. turpe solum. Aut cruentum aut quo prostrati turpiter precarentur.

13. mercurius celer. Iucunde dixit se a Mercurio liberatum, uel quod ostenderet se furtim fugisse et celerem ostenderet fugam [(ex Porph.),] uel quod poetae ad Mercurium pertinere dicuntur.

14. sustulit aere. Nebula, ut (Verg. Aen. V 810): Nube caua eripiam.. et per hoc fugae latebras tutiores ostendit.

15. resorbens. Metaphora a Charibdi, qua cum impetu quodam significet mentis et furore correptum ad Bruti partes reuersum.

17. obligatam redde ioui dapem. Idest promissum ac debitum redde conuiuium [(cons. Porph.).] Et sciendum ‘dapem’ singulari numero declinatum.

19. depone sub lauru m. Vt est illud Vergilii (eel 1, 79): Hic tamen hac mecum poteras requiescere nocte.. uel certe sub Augusti uictoria, aut tamquam poeta inuitat amicum sub suo carmine.

20. cadis tibi d. Vasis uinariis ad eius quasi reditum reseruatis, ut (Verg. Aen. I 195): Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes.

21. obliuioso massico. Hoc est uino, quo curae pelluntur et labor in obliuionem uenit [(sim. Porph.).] Massicum uero pro Campano posuit.

22. ciboria exple. Aut Alexandrina poma, quae habent similia colocasiis folia, in quorum similitudinem facta pocula eodem nomine appellantur [(ex Porph.),] aut certe pro cibis posuit, tamquam cibum poculis conpensaret. fvnde capacivs v. d. c. Hoc est: largius utere odoribus.

23. de conchis. Echinis [concharum]. Conchis echinorum. qvis vdo. ‘Quis’ interrogatiuum est, sed cum exhortatione dicitur. ‘Vdo’ uero apio uiridi, uel quod in locis aquosis nascitur [(ex Porph.).] Corona enim apii ebrietatem dicitur prohibere, ut est (Verg. ecl. 6, 68): Atque apio crinis ornatus amaro.

24. deproperare. Festinanter afferre.

25. quem uenus arbitrum d. b. Archiposiam significat et tesserarum iactu datum in bibendo primatum. Venerius autem iactus latissimus dicebatur, qui habebat tricenarium numerum.

26. non ego sanius. Non leuius.

27. edoniis. Thracibus Bacchis.

28. furere. Aut ebrium esse aut certe saltare.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII