Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii viii


carentis opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Ulla si iuris tibi peierati

poena, Barine, nocuisset umquam,

dente si nigro fieres vel uno

turpior ungui,

 

5 crederem: sed tu simul obligasti

perfidum votis caput, enitescis

pulchrior multo iuvenumque prodis

publica cura.

 

expedit matris cineres opertos

10 fallere et toto taciturna noctis

signa cum caelo gelidaque divos

morte carentis.

 

ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident

simplices Nymphae ferus et Cupido

15 semper ardentis acuens sagittas

cote cruenta.

 

adde quod pubes tibi crescit omnis,

servitus crescit nova nec priores

inpiae tectum dominae relinquunt

20 saepe minati.

 

te suis matres metuunt iuvencis,

te senes parci miseraeque nuper

virgines nuptae, tua ne retardet

aura maritos.

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Barine. Nomenclatura: 2 Barine; 13 Venus; 14 Cupido; 14 Nymphae



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. vlla si ivris tibi perierati p. b. Scaenicum principium. Intellegendum enim aliquos sermones praecessisse, quibus Varine haec noctem sui iure iurando interposito repromiserit; dein postquam fefellerit, tum in haec uerba hunc erupisse.

3. dente si nigro fieres vel. Subaudiendum extrinsecus ‘saltem’, ut sit: si uel leuissimam poenam ob probr[i]um sensisses.

5. sed tv simvl obligasti : simul ac periurio te deuouisti.

6. enitescis pvlchrior mvlto. Adeo multo pulchrior es post periuria, ut iuuenes te uniuersi diligant. Ergo [iuuenum publica] pro ‘omnium iuuenum’ dictum est, ut est apud Sallustium: Publicam miserorum causam.

9. expedit matris c. o. f. Sensus est: Cum haec uideam, prope est, ut putem rationem pietatis ac religionum in contrarium esse uersam, ut, qui impii atque inreligiosi sint, magis deos promereantur.

11. gelidaqve divos m. c. Et hic et in eo, qui ante hunc sensus est, per zeugma[, id est per coniunctionem,] ex superiore accipiendum ‘expedit fallere’.

13. ridet hoc inqvam venvs i. r. s. n. f. et c. Ridet periurium suum Venus, quae scilicet amantibus facilis est.

13. rident simplices nymfae. Sic illud dicitur: Sed faciles Nymfae risere sacello.

15. semper ardentis acven[to]s s. c. c. [Nimium] ἀμφίβολον. Vtrum enim [semper ardentis] intellegendum an [semper acue][n][s] ? Eleganti autem conceptione de amore dicitur, et [ardentis sagittas et semper acuens et cruenta cote]. [Nec priores impiae tectvm dominae relinqvvnt saepe]

20. minati. Hoc ostendit, etiam illis amatoribus gratam eam esse, quibus fuerit iniuriosa.

21. te svis matres metvvnt ivvencis. Iuuenci ergo non tantum boues dicuntur, sed et homines, quamuis in usu sit, ut non nisi per deminutionem iuuenculos dicamus.

23. tva ne retardet a. m. Amoris aura, quae[que] ad te eos fert; sed utique hoc per allegoriam dicitur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM SAPPHICVM, QVARTVS DIPODIA.


1. ulla si iuris tibi peierati. Scaenicum principium in Varinen meretricem. Intellegitur enim per hanc inuectionem aliquos praecessisse sermones, quibus noctem sibi eadem Varine iure iurando promiserit, dehinc, postquam fefellit, in haec uerba poetam uelut amantem erupisse [(cons. Porph.).] Vt enim dicitur iuris iurati, ita posuit ‘iuris peierati’, quod nulla fallens poena perculsa sit.

3. dente si nigro f. Maior enim poena [est] mere-trici, si ob culpam corporis deformitate puniatur.

5. crederem. Aut ‘tibi’ subauditur ‘iuranti’ aut deos uindices esse periurii. obligasti. Deuouisti non inplendo promissa; e contrario enim solui uota dicuntur.

7. pulcrior multo. Auctio est data auctioni. ivvenvmqve prodis p. c. Amatorum multitudinem significat dicens eam periuriis fieri pulchriorem.

9. expedit matris c. o. Idest prope est, ut putem, dum uideam non puniri periuria, in contrarium religionis ac pietatis uerti rationem. Hanc enim uult uideri sacrilegio promeritam deorum fauorem. opertos. Sepultura tectos.

10. toto taciturna noctis. Clarae, siue secretae et silentis, ut (Verg. Aen. II 255): Tacitae per amica silentia lunae.. et (Aen. III 515): Tacito labentia caelo.

11. signa cum caelo. Ac si diceret: omnem mundi maiestatem in sacramenta uocare. gelidaqve divos. Vt Vergilius (Aen. IIII 385): Et cum frigida mors.

13. uenus ipsa r. Aut perfidiae amoris cum risu indulgens, aut quia Nimphae ad ignoscendum faciles sunt, ut (Verg. ecl. 3, 9): Faciles Nimphae risere sacello [(ex Porph.).] Comites enim Veneris sunt, ad quam pertinent meretrices.

14. simplices nimphae. Idest non iracundae, sed exorabiles. fervs et cvpido. Numen Cupidinis demonstrat inmite et inplacabile, et quod ignoscere nesciret, nisi uoluntatem et iudicium Veneris sequeretur; ut Vergilius (Aen. I 695): Iamque ibat dicto parens et dona Cupido.

15. semper ardentes acuens. Aut semper ardentes aut semper acuens.

16. cot[a]e cruenta. Non ipsa cruenta cote, sed in qua acuit, ut occidat; inmoderatus enim amor maturat exitium. Haec cos, huius cotis declinatur.

17. adde. Adiunge his quae creuerunt tibi ex periurio. tibi crescit. Tuae prostitutioni. tibi crescit omnis. Idest subinde crescentes amatores.

18. seruitus c. n. Idest semper adiunguntur tibi noui, nec priores relinqunt te, quamuis relinquendam minentur.

19. tectum. Lupanar.

20. saepe minati. Vim amoris expressit, ut, quod a seruis fieri consueuit, hoc amatoribus non liceat, dum contempti se deserturos minentur, et sic noui ueniant, ut non abscedant priores.

21. iuuencis. Filiis iuuenibus.

22. te senes parci. Propter dilapidationem patrimonii, quae meretricum incitamentis s<a>epe contingit. miseraeqve nvper. [Timore repudii.] Maior enim in recenti caritate dolor est sollicitati coniugis, maior uis meretricis animum affectione occupatum uicisse.

24. aura maritos. Aut facilitas, qua in amorem trahuntur, aut unguentorum odor, ut ipse superius (c. I 5, 11. 12): Aurae // Fallacis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII