Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina ii ix


annos opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Non semper imbres nubibus hispidos

manant in agros aut mare Caspium

vexant inaequales procellae

usque nec Armeniis in oris,

 

5 amice Valgi, stat glacies iners

mensis per omnis aut Aquilonibus

querqueta Gargani laborant

et foliis viduantur orni:

 

tu semper urges flebilibus modis

10 Mysten ademptum nec tibi vespero

surgente decedunt amores

nec rapidum fugiente solem.

 

at non ter aevo functus amabilem

ploravit omnis Antilochum senex

15 annos nec inpubem parentes

Troilon aut Phrygiae sorores

 

flevere semper. desine mollium

tandem querellarum et potius nova

cantemus Augusti tropaea

20 Caesaris et rigidum Niphaten,

 

Medumque flumen gentibus additum

victis minores volvere vertices

intraque praescriptum Gelonos

exiguis equitare campis.

 


Composuit: 729 A.U.C. (25 ΒΡ) ?. Systema: alcaicum. Appellatur: Rufus (C. Valgius). Nomenclatura: 2 Caspius; 4 Armenius; 5 Rufus (C. Valgius); 6 Aquilo; 10 Mystes; 10 Vesper; 12 Sol; 12 Sol; 14 Antilochus; 16 Phrygius; 16 Troilus; 19 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 20 Niphates; 21 Medum; 23 Geloni



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. non semper imbres n. h. Hac ὠιδῆι Valgium consularem amicum suum solatur morte delicati pueri grauiter adfectum.

1. non semper imbres n. h. m. in ag. Latens sensus in hac eloquutione. Intellegi enim uult nec semper pluere, nec semper agros hispidos esse, id est horridos, per quod intellegendum aduersa hominibus non posse esse continua ac sempiterna.

4. nec armeniis in oris, amice valgi,

5. stat glacies iners. Et hic et in subiectis sensibus [n][on] [semper] ex superiore per zeugma accipiendum.

6. avt aqvilonibvs qverceta gargani. Garganus mons est Apuliae; [querceta] autem dicuntur, ut pineta et uineta [a quercis scilicet arboribus].

9. tv semper v. flevilibvs modis // mysten ademptvm nec tibi vespero // svrgente decedvnt amores. [Mysten semper urgues], id est instanti qu[a]erella qu[a]ereris.

10. [vespero svrgente.] vespero fvgiente solem, id est orientem, cum Vesper stella quasi refugit, id est occidit.

13. at non ter aevo fvnctvs. Nestorem significat, qui traditur tribus saeculis uixisse. Antilochum autem Nestoris fuisse filium notum est.

17. desine mollivm qv[a]erellarvm. [Desine qu[a]erellarum] Graeca elocutione figuratum est. Alioquin nos ‘desine qu[a]eri’ dicimus.

20. et rigidvm nifaten. Nifates Armeniae mons est, in quo magna frigora sunt.

21. medvmqve flvmen gentibvs additvm victis. Videtur Eufraten Medorum significare. Quem ait gentibus uictis additum esse, id est, ad numerum uictarum gentium accessisse. Et [additum uictis] poetice, quasi fracta sit ferocia impetus eius, postquam uictus sit.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PARAMISTICE TETRACOLOS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TEBTIVS IAMBICVS, VT SVPRA; QVARTVS PINDARICVS.


1. non semper imbres nubibus hyspidos. Valgium hac ode consularem alloquitur amicum suum, quem consolatur Mystis pueri delicati sui mortem grauiter ferentem [(ex Porph.),] indicans mala hominibus non esse continua. hispidos. Sentuosos.

2. caspium. Scythicum.

3. inaequales. Iniquae.

4. usque. Ac si diceret: semper.

5. stat glacies iners. Aut quae cursum gelata non habet, aut quae nimietate frigoris pigros efficiat.

7. querceta. Vt pineta et esculeta, sic et querqueta posuit.

8. et foliis uiduantur orni. Non semper foliis uiduantur arbores, hoc est: dum in omnibus uices sint temporum, continuare luctum Valgium non debere.

9. tu semper urges. Instanter et indesinenter fles. flebilibvs modis. Quia poeta erat Valgius, et m<a>erorem suum luctuosis carminibus solabatur.

10. ademptum. Tamquam non mortuum fleret, sed solatio suo ademptum. nec tibi vespero. Eodem Hespero. Idem enim Hesper, qui et Lucifer dicitur .

12. fugiente solem. Subaud. ‘Vespero’, ut duo eum tempora tenere monstraret.

13. ter <a>euo punctus a. Idest Nestor, qui nonaginta annis hoc est tribus aetatibus uixisse firmatur; unam enim aetatem triginta annos ponebant. Non ergo eum dicit omni uita sua Antilochum filium fleuisse.

15. inpubem troilon. Troilus Priami filius aetate inpar congressus Achilli, de quo Vergilius (Aen. I 474. 475): Parte alia fugiens amissis Troilus armis // Infelix puer atque inpar congressus Achilli.. tamquam nec ipse a parentibus continue fletus sit.

17. desine mollium. Quasi feminarum, quae nimium teneri affectus sint; et desine querellarum pro desine queri [(ex Porph.);] figura ypallage.

18. et pottus noua cantemus. Tamquam si diceret: melius remoto luctu Caesaris facta cantemus.

20. rigidum. Frigidum. niphatem. Scythiae fluuium, plerique [(ita Porph.)] montem Armeniae putant.

21. medumque flumen. Poetice, quasi et fluuius se uictum sentiat [(cons. Porph.),] ut (Verg. Aen.VIII 728): Et pontem indignatus Araxes.. et (Aen. VIII 726): Eufrates ibat iam mollior undis. Gentes tum uictas uult intellegi, quae circa flumina sunt. Eufraten tamen Medorum amnem uult intellegi. Ordo est: et cantemus Medum flumen uoluere minores uertices additum uictis gentibus.

23. intra praescriptum gelonos. [Intra constitutum.] Augustus enim fines Gelonis statuit, quos uicti egredi non auderent, sed praescriptis limitibus tenerentur, cum ante, ubi libuisset, excurrerent.

24. exiguis campis. A Caesare determinatis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII