Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii x


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Rectius vives, Licini, neque altum

semper urgendo neque, dum procellas

cautus horrescis, nimium premendo

litus iniquum.

 

5 auream quisquis mediocritatem

diligit, tutus caret obsoleti

sordibus tecti, caret invidenda

sobrius aula.

 

saepius ventis agitatur ingens

10 pinus et celsae graviore casu

decidunt turres feriuntque summos

fulgura montis.

 

sperat infestis, metuit secundis

alteram sortem bene praeparatum

15 pectus: informis hiemes reducit

Iuppiter, idem

 

submovet; non, si male nunc, et olim

sic erit: quondam cithara tacentem

suscitat Musam neque semper arcum

20 tendit Apollo.

 

rebus angustis animosus atque

fortis adpare, sapienter idem

contrahes vento nimium secundo

turgida vela.

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Murena (L. Licinius). Nomenclatura: 1 Murena (L. Licinius); 16 Iuppiter; 19 Musae; 20 Apollo



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. rectivs vives licini. Hac ὠιδῆι Licinium [Valgium] adloquitur, admonens periculosum esse magna temptare, optimumque esse mediae uitae statum.

1. neqve altvm semper vrgvendo. Allegoria, qua significat: neque magna nimis adpetenda, nec rursum, dum pericula timeas inter angustias humilis ac sordidae uitae continearis.

4. litvs iniqvvm. Periculosum propter humilitatem uadorum, siue propter saxa; sed et hoc, ut dixi, allegoricos accipiendum.

7. caret invidenda sobrivs avla. In hoc [sobrius], id est sapiens, quod careat [inuid][end][a] aula, id est inuidiosa honorum sublimitate.

9. saepivs ventis a. i. p. Per haec et quae subiecta sunt, allegoricos significat altiora quaeque hominum magis periculis esse subiecta.

11. ferivntqve svmmos f. m. Et hic et in superiore [saepius] per zeugma accipiendum, ut sit ‘saepius feriunt’.

13. sperat infestis m. s. a. s. Qui prudenter sapit, et in aduersis meliora sperat et, cum prosperis rebus utitur, contraria illis, id est aduersa metuit.

13. metvit secvndis alteram s. Id est: contrariam secundis, quod est aduersam.

15. informis hiemes r. i. i. per haec et uices esse bonarum malarumque rerum probare uult.

17. non si male nunc et olim sic erit. [Olim] nunc futuri temporis est.

18. qvondam hic ‘interdum’ aut ‘non numquam’ significat.

21. rebvs angvstis anim. adqve f. a. Hac allegoria praecipit nec in aduersis rebus desperandum esse et secundis non nimis confidendum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM SAPPHICVM, QVARTVS DIPODIA [PARANETICE TETRACOLOS].


1. rectius uiues l. n. a. Ad Licinium scribit, monens periculosum esse magna temptare, nec rursum, si pericula timeantur, inter angustias et humilitatem uitam sordide continendam, et per allegoriam nauigantium mediocritatem suadet sequendam. Ordo est: Licini, dum cautus horrescis procellas, rectius uiues neque semper urgendo neque nimium premendo inimicum litus.

2. semper urguendo. Nimie adpetendo.

4. litus iniquum. [Idest] nauigantibus periculosum.

5. auream. Beatam. Vergilius (Aen. VIII 324 325): Aurea quae perhibent illo sub rege fuere // Saecula.

6. caret obsoleti. Squalidi, sordidi.

7. caret inuidenda s. a. Inuidia mediocritatem carere dicit, ex magnis autem aedibus solet oboriri inuidia.

8. sobrius. Temperans, sapiens.

9. agitatur ingens. Metaphora ab arboribus et aedificiis tamquam maiora et in alto posita periculis subiacere semper et casibus, ut Iuuenalis (10, 105—107): Numerosa parabat // Excelsae turris tabulata, unde altior esset Casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.

12. fulgora montes. Acroceraunia dicit, quibus a frequenti fulmine nomen datum est.

14. alteram sortem. Contrariam [(cons. Porph.)] et mutabilem. Fortunam bonam aut malam. bene praeparatvm. Idest bene institutum ingenio et forti doctrina formatum praeparare se ad temperandam felicitatem et aduersa tempnenda.

15. informes. Turbidae assiduis imbribus. informes hiemes redvcit. Dat diuinitatis exemplum per inmutationes temporum, quo sperare semper alteram debeamus.

17. non si male nunc et olim. Generalis sententia non semper eandem manere fortunam, ut Vergilius (Aen. VIII 627): Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore uires.. et ‘olim’ pro futuro tempore posuit.

20. tendit apollo. Aliud numinis ponit exemplum, quo eum dicat non semper bellorum tristibus occupari, sed miscere dulcia cantilenae.

22. appare. Optempera. idem. Idest tu, quisquis es.

23. contrahes. [Supprimes.] Metaphora a nauigantibus, qua de incerto pelagi sicut nautis ita sapienti nec in aduersis desperandum nec confidendum suadet in prosperis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII