Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii xi


decor opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quid bellicosus Cantaber et Scythes,

Hirpine Quincti, cogitet Hadria

divisus obiecto, remittas

quaerere nec trepides in usum

 

5 poscentis aevi pauca. fugit retro

levis iuventas et decor, arida

pellente lascivos amores

canitie facilemque somnum;

 

non semper idem floribus est honor

10 vernis neque uno luna rubens nitet

voltu: quid aeternis minorem

consiliis animum fatigas?

 

cur non sub alta vel platano vel hac

pinu iacentes sic temere et rosa

15 canos odorati capillos,

dum licet, Assyriaque nardo

 

potamus uncti? dissipat Euhius

curas edacis. quis puer ocius

restinguet ardentis Falerni

20 pocula praetereunte lympha?

 

quis devium scortum eliciet domo

Lyden? eburna dic age cum lyra

maturet, in comptum Lacaenae

more comam religata nodum.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: QuinñTius Hirpinus. Nomenclatura: 1 Scythae; 2 Hadria; 2 Hirpinus; 2 QuinñTius Hirpinus; 10 Luna; 16 Assyrius; 17 Evius; 19 Falernus; 22 Lyde; 23 Lacaena



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvid bellicosvs cantaber et scythes // h. q. cogitet hadria d. o. [Et hic] Quintium Hirpinum adloquitur hac ὠιδῆι, qua continetur, alienis negotiis non debere nos nimias sollicitudines adhibere, sed potius commodis uitae nostrae consulere celerius se rapientis.

2. hadria divisvs obiecto : interfuso mari a nobis remotus.

4. nec trepides in vsvm poscentis aevi pavca. Nec satis agas, ut habeas uitae necessaria, cum pauca omnino desideret.

5. fvgit [et] retro levis ivventas. Id est: decedit et remanet a nobis procedente uita in senectutem.

6. arida pellente lascivos amores canitia. ‘Canitia[m] pro senecta, quam aridam dixit, quia senes parci ac tenaces sunt.

9. non semper [e]idem f. e. h. v. Haec ad aetatem uult referri, quia nec ipsa semper in flore iuuentae permanet.

11. qvid aeternis minorem consiliis animvm fatigas. Diserte, quid, inquit, animum porrigis in rerum aeternarum consulta, cum his non sufficiat breuitate uitae?

16. assyriaqve nardo p. v. Ea, quae nunc Syria dicitur, olim addita syllaba Assyria nominabatur. Et adnotandum hic quoque nardum feminino genere dici, sicuti supra.

17. dissipat evh[v]ivs cvras edacis. [Euhius] a uoce bacchantium Liber pater dicitur.

18. qvis pver o. restingvet a. f. p. p. l. Suauiter qu[i]asi in ipso iam conuiuio sit, sicut supra: // Quis udo // Deproperare apio coronas // Curatque myrto. Ardentis Falerni. [Ardentis]; austerissimi ac calorem corporibus et animo concitantis. Et belle [restinguet] praeiecit, quia [ardentis] erat subiecturus.

21. qvis devivm scortvm. Belle [deuium scortum] Lyden ait, quae corpore quidem quaestum faciat, sed non publice prostet; [deuium] est enim a uia remotum. Ceterum [scortum] meretrix metaforicos dicitur, a scorto, id est a solo calciamentorum subiecto omnibus, etiam uulgaribus.

23. matvret incomptvm lacenae more comas religata

24. nodvm. Grate, ut solent mulieres festinantes pexum tantum capillum in nodum colligere.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PARANETICE TETRACOLVM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS, QVARTVS .PINDARICVS.


1. quid bellicosus cantaber aut scithes. Hac ode Hirpinum adloquitur, ut omissa cura rerum publicarum uel negotiis, quae a nobis aliena sunt, otium petat senectuti consulens et commodis uitae studeat celerius fugientis. Ordo est: Hirpine Quinti, remittas quaerere, quid cogitet bellicosus Cantaber et quid cogitet Scythes diuisus obiecto Hadria. cantaber. Hispaniarum gens pugnatrix. scit<h>es. Gens septemtrionalis, post Hunnorum dicta.

2. hirpine quinti. Nomen eius uel praenomen, quem adloquitur. divisvs obiecto adria. Mare enim respiciens figurate Hadria neutro protulit genere.

3. diuisus obiecto. Interfuso mari a nobis seiunctus,

4. nec trepides in usum. Naturam dicit hominum, si usui sufficientia quaerat, breuitatis uitae memorem paucis posse esse contentam. Idest non timeas paucis uti, quia pauca sufficiunt in usum aeui.

5. fugit retro. Idest recedit et remanet a nobis procedente uita in senectutem [(ex Porph.),] ut est (Verg. georg. III 66. 67): Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui // Prima fugit. Ordo est: fugit retro leuis iuuentas et decor arida canitie pellente lasciuos amores et facilem somnum.

6. leuis. Velox. arida. Sicca, hoc est aut nihil in se inpendente per nimiam parsimoniam, ut sunt senes [(ex Porph.),] aut arida minus in uenerem calens.

8. facilemque somnum. Eo quod facilem iuuenibus somnum pellat senectus, ut Vergilius (Stat Theb. I 434): Pendebat somno iam deteriore senectus.

9. non semper idem. Naturalibus exemplis probat nihil esse perpetuum.

10. quid aeternis minorem. Non minorem animum ad consilia, sed aeternis consiliis minorem uoluit intellegi, idest infinitis et diuturnis.

12. Ordo est: quid fatigas animum minorem aeternis consiliis, idest qui non est capax aeternorum consiliorum? non enim semper subsistit in corpore.

13. Ordo est: cur non potamus, dum licet, sic temere iacentes uel sub alta platano uel sub [hac] alta pinu et odorati canos capillos rosa et uncti Assyria nardo?

14. sic temere et rosa. Sic passim, ut haberet etiam licentia ipsa lasciuiam.

15. canos odorati c. Absoluta locutio [est]: canos capillos rosa odorati ‘habentes odoratos canos capillos’.

16. dum licet. Pro aetate uel iuuenta. assiriaqve nardo. Quae nunc Syria, prius Assyria uocabatur. Notandum autem, quod nardum genere feminino posuerit.

17. dissipat. Spargit, remouet. evhivs. Euhius Liber pater dictus eo quod, cum dii bellum cum Gigantibus gererent, primus in leonem conuersus occidit Gigantem; ex quo facto eum Iuppiter ita laudauit: eu hie ([leg.] εὖ υἱέ) hoc est: ‘bene, fili’; Graece enim ‘<υ>ἱός’ dicitur. Haec uox etiam Bacchis in sacris tradebatur, unde et Vergilius (Aen. VII 389): Euhie Bacche fremens.

18. curas edaces. Quae comedant et adtenuent et consumant. qvis pver ocrvs. Velut in ipso iam conuiuio uoluit uideri.

19. ardentis. Austeri.

20. pr<a>etereunte lympha. De currente fonte aqua petita tamquam potui leuior, ut (Verg. georg. III 529. 530): Fontes liquidi atque exercita cursu // Flumina.

21. quis deuium s. Quae publico non omnino prostet. Scortum autem dictum putatur a calciamentorum solo subiecto omnibus, etiam uulgaribus. ‘Deuium’ autem ‘domo’ quasi inscium plurium uiarum domuum, idest non publicas discurrens per domos.

22. Ordo est: Hirpine, age die Lydae cum eburna lyra ut religata comas in comptum nodum more Lacenae maturet.

23. incomptum lacenae. Inconpositum in Helenae similitudinem ut Vergilius (Aen. II 601): Non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacenae.

24. more com<a>e. Festinantes enim mulieres pexum tantum capillum in nodum colligere consueuerant.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII