Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii xii


sacro opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Nolis longa ferae bella Numantiae

nec durum Hannibalem nec Siculum mare

Poeno purpureum sanguine mollibus

aptari citharae modis

 

5 nec saevos Lapithas et nimium mero

Hylaeum domitosque Herculea manu

Telluris iuvenes, unde periculum

fulgens contremuit domus

 

Saturni veteris, tuque pedestribus

10 dices historiis proelia Caesaris,

Maecenas, melius ductaque per vias

regum colla minacium.

 

me dulcis dominae Musa Licymniae

cantus, me voluit dicere lucidum

15 fulgentis oculos et bene mutuis

fidum pectus amoribus;

 

quam nec ferre pedem dedecuit choris

nec certare ioco nec dare bracchia

ludentem nitidis virginibus sacro

20 Dianae celebris die.

 

num tu quae tenuit dives Achaemenes

aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes

permutare velis crine Licymniae

plenas aut Arabum domos,

 

25 cum flagrantia detorquet ad oscula

cervicem aut facili saevitia negat

quae poscente magis gaudeat eripi,

interdum rapere occupet?

 


Systema: asclepiadeum secundum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Numantia; 2 Hannibal; 2 Siculus; 3 Poenus; 5 Lapithae; 6 Herculeus; 7 Tellus; 9 Saturnus; 10 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 11 Maecenas (C. Cilnius); 13 Licymnia; 13 Musae; 20 Diana; 22 Mygdonius; 22 Phrygia; 24 Arabes



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. nolis longa fe[r]re bella nvmantiae. Haec ὠιδὴ ad Maecenatem scribitur, qu[i]a testatur poeta non conuenire historias et graues res lyrico carmini, sed magis remissas et iocosas; ceterum acta Caesaris melius ipsum scribere.

5. et nimivm mero hylaevm. [Nimium] pro intolerabili posuit. Hylaeus unus Centaurorum fuit. Notum est autem proelium illud, quod inter Lapithas et Centauros in conuiuio nuptiali Perithoi et Hippodamiae exarsit.

7. tellvris ivvenes Gigantas dicit.

7. vnde pericvlvm fvlgens contremvit domvs. Pro ‘a quibus’, ut est illud Terentianum: // E praedonibus unde emerat se audisse.

9. tvq. p. d. h. proelia caesaris. Hoc est: soluta et ciuili oratione.

14. lvcidvm fvlgentis ocvlos pro ‘lucide fulgentis’, ut Vergil. ait: // Horrendum stridens pro ‘horrende’.

15. et bene mvtvis fidvm p. a. Ordo est: [bene fidum], id est ualde fidum.

18. nec dare brachia. Id est saltare.

21. dives achemenis. Achemenis rex Parthorum fuit.

22. avt pingvis phrygiae mygdonias opes: a Mygdone rege, qui Phrygiam tenuit.

23. permvtare velis crine licymniae. Sensus est: Num tu uelis accipere Parthicas aut Frygias diuitias, ut Licymniae fructum amittas?

24. plenas avt arabvm domos. [Plenas] pro opulentis dictum est.

25. cvm flagrantia detorqvet ad oscvla cervicem. Magnifice depinxit fastidium mulieris auertentis se ab eo, qui osculari se uelit. Quod ideo facere solent, ut inritent amantibus desiderium sui. [Flagrantia] ergo oscula amatoria intellegamus, hoc est, ex desiderio mulieris ardentia oscula, quae oscula scilicet uelit sibi a poscente extorqueri.

26. avt facili saevitia negat. Quid est ‘facilis saeuitia’? utrum quae facile irascitur, an quae facile mollitur?

28. interdvm rapere occvpet. Ipsa rapere occupet, irascenti amatori iam scilicet satis facere cupiens. Et totum hoc [otiositate] mira energia expressum est.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLYCONIVS.


1. nolis longa fer<a>e bella numantiae. Ad M<a>ecenatem scribit, docens non conuenire historiam poetae et graues res carmini lyrico, sed remissas potius et iocis aptas; facta enim Caesaris ipsum M<a>ecenatem melius executurum prosa oratione dicit. Ordo est: nolis aptari mollibus modis citharae longa bella ferae Numantiae nec durum Hannibalem, nec Siculum mare purpureum Poeno sanguine. fer<a>e nvmantiae. Propter longa bella; decimo enim anno cum Numantinis depugnatum est multa clade Romanorum.

2. nec durum h. Fortem, qui summa difficultate uictus sit. nec sicvlvm mare. Quia ibi primum nauali certamine Romani Carthaginenses duce Lut<at>io uicerunt.

6. et nimium mero. Intolerabilem [(ex Porph.)] et ebrietate ferocem.

6. hileum. Hyleus Centaurus a Pirothoo ([leg.] Pirithoo) inuitatus ad nuptias uisa puella permotus est et, dum uiolentus ei esse conaretur, a Lapithis, qui simul nuptiis intererant, prohibitus est. Hinc in certamen itum et usque ad pericula dimicatum. Ab Hercule sunt postea superati. De his superius etiam ipse conmemorat (c. I 18, 8): Centaurea monet cum Lapithis rixa.. ut Vergilius (georg. II 457): Et magno Hyleum Lapithis cratere minantem.

7. telluris iuuenes. Gigantes dicit [(cons. Porph.),] qui bellum numinibus indixerunt. vnde [pericvlvm]. [Idest] a quibus. Terentius (em. I 2, 34. 35): E praedonibus, Vnde [t]emera<t> se audisse.

8. domus. Regia deorum, ut (Verg. Aen. X l): Panditur interea domus omnipotentis Olympi.

9. tuque pedestribus. Idest ueritate orationis solutae.

11. melius. Scilicet quam equestribus idest metricis. dvctaqve per vias. Victi enim reges in triumpho catenati ducebantur.

13. dominae <m. l.> [Musa Lycimniae] aut uxor M<a>ecenatis aut ipsius Horatii amica adulescentium more, qui amatas dominas uocant. Ordo est: dulcis musa dominae Lycimniae uoluit me dicere cantus et oculos lucide fulgentes et pectus bene fidum mutuis amoribus.

14. lucidum. Pro ‘lucide’ Vergilius (Aen. VI 288): ‘horrendum stridens’ pro ‘horrende’.

15. <mutuis>. Idest alternatis, iugalibus [scilicet].

16. fidum. Fidele, ut (Verg. Aen. VI 158. 159): Fidus Achates // It comes.

17. quam nec ferre pedem. Quam etiam nec saltatus dedeceret.

19. nitidis uirginibus. Idest non dedecuit illam iunctis bracchiis cum nitidis uirginibus saltare in sacro die Celebris Dianae.

20. dianae celebris dieþ Natalis enim Dianae a uirginibus celebrabatur sicut Apollinis a pueris, ut ipse superius (c. I 21, l): Dianam tenerae dicite uirgines.

21. Ordo est: numquid tu permutare uelis crine Lycimniae quae tenuit diues Achaemenes, aut Mygdonias opes pinguis Phrygiae, aut plenas domos Arabum, cum detorquet ceruicem ad flagrantia oscula, aut negat facili saeuitia, quae magis interdum gaudeat eripi a poscente, interdum occupet rapere? nvm tv qvae tenvit. Possedit, rexit. dives ach<a>emenes. Nomen regis Persarum [(cf. Porph.).] Lucanus (II 49. 50): Achaemeniis decurrent Medica Susis // Agmina.

22. aut pinguis phrygiae. Fertilis, ut (Verg. georg. II 92): Pinguibus h<a>e terris habiles. migdonias opes. Mygdon rex Phrigiae.

24. plenas aut arabum domos. [Diuitiarum scilicet idest] diuites. Et est hic sensus: num tu potes regum opes Lycimniae amori praeponere?

25. cum flagrantia detorquet a. o. [Idest inflectit.] Describit fastidium mulieris detorquentis se ab osculis amatoris, idest cum flagrantibus osculis tuis ceruicem detorquet, auertens se, ut magis incitet [(cons. Porph.),] aut illud magis uolens intellegi, quod ceruicem uertat ad oscula, designans, quod aut facile irascatur aut facile blandiatur.

27. gaudeat eripi. Artem meretriciam designat, cum uelut irata aut negat amatori oscula, aut interdum ultro expetit sic satisfaciens indignanti, ut Terentius (eun. IIII 7, 43): Nolunt, ubi uelis, ubi nolis, cupiunt ultro.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII