Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii xiii


sacro opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Ille et nefasto te posuit die,

quicumque primum, et sacrilega manu

produxit, arbos, in nepotum

perniciem opprobriumque pagi;

 

5 illum et parentis crediderim sui

fregisse cervicem et penetralia

sparsisse nocturno cruore

hospitis; ille venena Colcha

 

et quidquid usquam concipitur nefas

10 tractavit, agro qui statuit meo

te, triste lignum, te caducum

in domini caput inmerentis.

 

quid quisque vitet, numquam homini satis

cautum est in horas. navita Bosphorum

15 Poenus perhorrescit neque ultra

caeca timet aliunde fata,

 

miles sagittas et celerem fugam

Parthi, catenas Parthus et Italum

robur: sed inprovisa leti

20 vis rapuit rapietque gentis.

 

quam paene furvae regna Proserpinae

et iudicantem vidimus Aeacum

sedesque discretas piorum et

Aeoliis fidibus querentem

 

25 Sappho puellis de popularibus,

et te sonantem plenius aureo,

Alcaee, plectro dura navis,

dura fugae mala, dura belli.

 

utrumque sacro digna silentio

30 mirantur umbrae dicere, sed magis

pugnas et exactos tyrannos

densum umeris bibit aure volgus.

 

quid mirum, ubi illis carminibus stupens

demittit atras belua centiceps

35 auris et intorti capillis

Eumenidum recreantur angues?

 

quin et Prometheus et Pelopis parens

dulci laborem decipitur sono

nec curat Orion leones

40 aut timidos agitare lyncas.

 


Composuit: 728 A.U.C. (26 ÂŃ) ?. Systema: alcaicum. Nomenclatura: 8 Colchus; 14 Bosporus; 15 Poenus; 18 Italus; 18 Parthi; 21 Proserpina; 22 Aeacus; 24 Aeolius; 25 Sappho; 27 Alcaeus; 34 Cerberus; 36 Eumenides; 37 Pelops; 37 Prometheus; 37 Tantalus; 39 Orion



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. ille et nefasto t. p. d. Exsecratur hac ὠιδῆι arborem in Sabino agello suo, quod super deambulantem se decidit ac paene oppressit. [Nefasto] autem ‘non fasto et abominando’.

2. et sacrilega manv p. a. Vocatiuo casu accipe [arbos], hoc est ‘o arbos’.

3. arbos . . . pagi. Belle, quasi ad illius regionis infamiam pertineret arborem suum sibi dominum oppressisse.

6. et penetralia sparsisse noctvrno c. hospitis. Hospitis sui penetralia cruore sparsisse, hoc est hospitem in domo sua interfecisse.

8. ille [et]

8. venena colchica. [Colchica] inquit, quia Medea Colchis fuit, quam summam ueneficam fuisse historiae Graecorum tradunt.

14. in horas. navita bosforvm poenvs perh. His et, quae subiecta sunt, significat unumquemque hominum non fere periculum timere, nisi cum proximus sit, uerum tamen plerumque ex inprouiso mala inopinata interuenire atque opprimere.

14. [in horas. navita bosforvm poenvs perhorrescit.]

14. bosforvm. Fauces sunt Pontici maris, unde cum longissime Africa sit, quid ita Poenus nauita eum perhorrescat? Numquid ergo Bosforum pro quolibet freto posuit? Freta autem angusta maria concitata sunt. Omnia autem freta a feruore dicta existimantur.

21. qvam paene fvrvae r. p. [Furuae] ‘nigrae’ significat, unde furta putant dicta, quod per nigrorem aeris, id est tenebras maxime fiant.

23. sedesqve descriptas piorvm. [Descriptas], id est separatas. [Sedes] autem [piorum] Elysios campos dicit, quos separatos aiunt a ceteris locis inferorum.

23. et // aeoliis fidibvs qv[a]erentem // sappho pvellis depopvlaribvs. [Aeoliis fidibus] inquit, quia Sappho Aeolid[a]e dialecto in carminibus suis usa est. Queritur autem Sappho a puellis ciuibus suis, quod Φάωνα ament, quem ipsa diligebat amens.

26. et te sonantem plenivs avreo, a., pl. [Plenius] inquit [sonantem], quia Alcaeus robustior est, id est bellicas res scripsit, et nauigationem suam, cum a tyrannis Mitulenensibus pulsus est. [Aureo] autem [plect][r][o] propter dignitatem carminis dixit.

29. vtrvmqve sacro digna silentio // mirantvr vmbrae dicere. [Vtrumque] ad Sappho et Alcaeum refert.

32. densvm vmeris bibit avre vvlgvs. Multitudinem scilicet umbrarum ad audiendum conuenientium, [bibit aure] autem ‘cupidissime audit’ significat.

33. qvid mirvm vbi illis carminibvs. Sensus est: Num mirandum, si umbrae libenter illum audiunt, cum et Cerberus et angues Eumenidum stupeant admiratione[m] carminis illius?

34. belva centiceps. Cerberum dicit, qui propter multitudinem anguium, qui ex eo eminent, centiceps recte dicitur.

37. et pelopis parens Tantalus scilicet.

38. dvlci laborem decipitvr sono. Audax figura ‘laborem decipitur’; uult enim intellegi audienti illi[s] sensum laboris auferri.

39. nec cvrat or. Iam dicit et Orionem auocari a propriis uenandi uoluptatibus. [Agitare] ergo agere, ac per hoc persequi significat.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[APEVTICE TETRACOLOS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. nefasto te p. d. Execratur arborem, cuius casu in agro suo Sabino [pene] periclitatus est [(sim. Porph.),] funestam eam et institutorem eius dicens. Et est ordo: arbos ille quicumque primum produxit te, in nepotum pernitiem et obprobrium pagi posuit te et nefasto die et sacrilega manu.

3. nepotum p. Nepotes pro posteris posuit.

4. obprobriumque pagi. Tamquam ad totius pagi idest ad totius regionis pertineret infamiam, si famosus ager morte domini fuisset.

6. fregisse ceruicem. Nouo uerbo execratus est parricidam. et penetralia. Domus secretae, in quibus hospes fuisset occisus et foedus hospitale uiolatum, tamquam minus esset, si homicidium diceret perpetratum.

8. ille uenena colcha. Specialem prouinciam posuit pro generali crimine. Colchos enim Scythiae ciuitas est, ex qua Medea fuit uenenis et magica potens.

12. inmerentis. Innocentis, nihil mali meriti.

13. quid quisque u. Sententia, qua dicat inprouidas hominum mentes nulla fatis obuiare cautela, nec metuere periculum, nisi cui sit proximum, et tamen multos inprouisis periculis opprimi.

15. poenus perhorrescit. Aut Poenum pro quolibet nauta dixit, aut Bosphorum pro quolibet freto [(cons. Porph.);] multum enim diuisus est Poenus a Bosphoro. Bosphoros enim Ponti sunt fauces, ubi propter angustias adsidua naufragia sunt [(cf. Porph.).] Nomen dicitur accepisse, quod inde in bouem Io mutata transient, quasi bo<o>s phoros.

16. c<a>eca timet. Inprouisa.

17. et celerem fugam. Fugientes enim Parthi sagittis uehementiores sunt, ut Vergilius (Lucan. I 230): Aut missam Parthi post terga sagittam.

20. uis. Violentia, inexorabilitas. Dum quisque timet hoc aut illud, rapitur s<a>eua morte.

21. quam pene. Ac si diceret: paruo interstitio retenti sumus. forv<a>e regna proserpinae. Furua mystico nomine Proserpina dicebatur, aut furuae ‘flauae’ matronomicon, ut (Verg. georg. I 96): Flaua Geres. Alii [(ut Porph.)] uolunt furuae nigrae positum, unde et furta putant dicta, quod committuntur obscuro.

22. iudicantem uidimus aeacum. Aeacus, Achillis auus, qui pro iustitiae bono etiam aput inferos indicium meruisse perhibetur, unde Iuuenalis (1, 9. 10): Quas torqueat umbras Aeacus. Ordo est: et quam pene uidimus Sappho Aeoliis fidibus querentem de popularibus puellis.

23. sedesque. Elisias, ut ostenderet se pene inferos inminenti uidisse periculo. descriptas. Separatas.

25. sap<u>ho puellis d. Sappho poetria de <A>eolia fuit, dialecto in carminibus suis usa, quam chordarum significatione conmemorat. Queritur autem Sappho de puellis ciuibus suis, quod non amarent, quem ipsa diligebat.

26. plenius. Fortius. avreo. Meliore.

27. alc<a>ee plectro. Nomen poetae lyrici, a quo et metrum Alcaicum dictum est. Ordo est: et quam pene uidimus te, Alc<a>ee, plenius sonantem aureo plectro dura mala nauis et dura mala fugae et dura mala belli, utrumque digna sacro silentio. dvra mala navis et cet. Idest et nauigationis suae mala et fugae et belli audiuit eum plenius sonantem.

28. mala dura b. Qui res bellicas et nauigationem suam scripsit, dum a Pi<t>taco tyranno ciuitatis suae pulsus esset, eo quod Mytilenensibus amorem libertatis suaderet, quos postea collecto exercitu superauit. Aureo autem plectro propter celebritatem carminis dixit.

29. utrumque. Idest omnia supra dicta. <vtrvmqve> sacro digna silentio. Aut [(ut Porph.)] Sappho et Alc<a>eum, aut fugam et pugnas, aut certe carmina, quae sic sancta sunt, ut adyti alicuius putarentur digna secreto. Ordo est: sed uulgus densum umeris magis bibit aure pugnas et exactos tyrannos.

32. densum. Stipatos ad audiendum [(cons. Porph.)] aut ad pugnam conpositos, ut (Verg. Aen. X 361): Haeret pede pes densusque uiro uir. bibit. Pro ‘auide audit’ [(cons. Porph.)] aut amore libertatis expulsos tyrannos, aut facilitatem Alc<a>ei expressit, ut ille carmina dulcissima fudisse uideretur.

34. belua centiceps. Cerberum dixit propter multitudinem anguium, qui in capite eius eminebant [(ex Porph.).] Finitum autem pro infinito posuit, ut (Verg. Aen. VII 337): Tibi nomina mille. Ostendit autem non inmerito populos delectatos, dum Cerberus carminis potuerit amoenitate mulceri.

36. recreantur angues. Delectantur. Nam est animal auditus capax boni et mali, ut (Verg. ecl. 8, 71): Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

37. quin et prometheus. Raptor per ferulam ignis diuini uulturis pastum, dum carminis oblectatione tenetur, oblitus est. et pelopis parens. Iapetus et Tantalus pro criminibus damnati poenarum requiem aput inferos inuenisse carminum delectatione a poeta firmantur, ut Vergilius (georg. IIII 481. 482): Quin ipsae stupuere domus atque intima leti // Tartara.

38. decipitur sono. Figura ‘decipitur laborum’ pro eo quod est: fallitur in laboribus et sensum laboris amittit, dum carminibus delectatur.

39. orion leones. Orion uenator fuisse narratur. Huius umbram dicit uenationi carmina praeferre, uigente sibi apud inferos studio, quod habuerat in uita, unde Vergilius (Aen. VI 654. 655): Quae cura nitentes // Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.

40. aut timidos agitare lincas. Lincas dammas, ut Vergilius (georg. III 264): Quid linces Bacchi uariae?

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII