Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii xiv


ter opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Eheu fugaces, Postume, Postume,

labuntur anni nec pietas moram

rugis et instanti senectae

adferet indomitaeque morti,

 

5 non si trecenis quotquot eunt dies,

amice, places inlacrimabilem

Plutona tauris, qui ter amplum

Geryonen Tityonque tristi

 

conpescit unda, scilicet omnibus,

10 quicumque terrae munere vescimur,

enaviganda, sive reges

sive inopes erimus coloni.

 

frustra cruento Marte carebimus

fractisque rauci fluctibus Hadriae,

15 frustra per autumnos nocentem

corporibus metuemus Austrum:

 

visendus ater flumine languido

Cocytos errans et Danai genus

infame damnatusque longi

20 Sisyphus Aeolides laboris,

 

linquenda tellus et domus et placens

uxor, neque harum quas colis arborum

te praeter invisas cupressos

ulla brevem dominum sequetur.

 

25 absumet heres Caecuba dignior

servata centum clavibus et mero

tinguet pavimentum superbo,

pontificum potiore cenis.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Postumus. Nomenclatura: 1 Postumus; 7 Pluto; 8 Geryon; 8 Tityos; 13 Mars; 14 Hadria; 16 Auster; 18 Cocytos, Cocytus; 18 Danaus; 20 Aeolides; 20 Sisyphus; 25 Caecubum (Ager Caecubus)



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. ehev f. postvme labvntvr. Ad Postumum hac ὠιδῆι loquitur de celeritate currentis uitae.

4. indomitaeqve morti. [Indomitae] quasi ferocissimae, quia nemo ab ea indulgentiam exoret; sic et [inlacrimabilem Plutona] statim subicit.

7. qvi ter amplvm g. [Ter amplum] pro trimembri dixit. Et accipiendum hic extrinsecus ‘quamuis’ ut sit ‘quamuis ter [et] amplum’.

10. qvicvmqve terrae mvnere vescimvr pro ‘quicumque uiuimus’.

13. frvstra crvento m. c. Frustra praesentia pericula magnopere uitare cupimus, cum nulla ratione mortem effugere possimus.

14. fractisqve ravci[s] f. h. Pro inlisis dicitur.

19. damnatvsqve longi s. aeolides laboris [laboris] [damnatus] sic dicitur, ut ‘capitis damnatus’.

23. praeter invisas cvpressos inquit, quia funeribus cupressi adhibe[b]antur.

24. brevem autem [dominum] id est ‘breuis uitae’.

25. absvmet heres cecvba dignior servata centvm clavibvs. Haec cum inuectione dicuntur, corripientia e[u]um, quod ad nimiam parsimoniam se constringat adseruans, quod heres prodige sit abusurus.

26. et mero tingvet pavimentvm svperbo. Effusurum eum passim uina significat, quae hic magnopere seruauerat reclusa. [Superbo] autem pauimento pro ipse superbus.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[H]ODE PRO<S>PHONETICE TETRACOLOS. METRVM ALCAICVM DVOBVS VERSIBVS, TERTIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. eheu fugaces, postume, postume. Praemisso doloris affectu ad Postumum queritur de uitae breuitate, quod nullus iustitia uel pietate mortem possit euadere, nec inminentem mora quantacumque differre, et dicit superuacue timeri, quod non potest euitari. ehev fvgaces. Celeres, ut (Verg. georg. III 284). Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus.

4. indomitaeque morti. Quasi ferocissimae, a qua nemo exoret indulgentiam; sic et inlacrimabilem subiunxit Plutonem.

5. non si tricenis. Per mensem singulis, idest cottidie; dixit autem ‘eunt’ pro mortalitatis dolore, quasi ‘fluunt et pereunt’.

6. inlacrimabilem. Durum, inplacabilem, qui nulla hostia, nec si diurna sit, placari possit.

7. plutona tauris. Praesentia pericula homines magnopere uitare cupere, cum nulla ratione mortem possint uitare.

7. geryonem ter amplum. Hoc est: trino corpore monstruosum, quem Hercules interemit. Vt Vergilius (Aen. VII 662): Gerione extincto Tirinthius attigit arua. Ordo est: qui compescit ter amplum Gerionem et Tityon tristi unda, omnibus scilicet enauiganda, quicumque uescimur munere terrae, siue erimus reges, siue erimus inopes coloni.

8. tition. Ipse et Prometheus dicitur. tristi. Inferna, ut Vergilius (Aen. VI 438. 439): Tristique palus inamabilis undae Alligat.

10. quicumque t. m. u. Hoc est ‘qui nascimur’.

11. enauiganda siuu r. Moriendum [est], ut (Verg, Am. VI 315): Nauita quo tristis nunc hos, nunc accipit illos.

12. siue inopes erimus. Pauperes quasi praeter opes dicti. Colonos autem optime posuit quasi nihil proprium habentes, sed temporales terrae cultores.

13. frustra cruento. Hoc est: frustra uitamus pugnas et nauigationes, et pestiferum timemus autumnum, cum necesse sit omnibus mori.

14. fractisque rauci fluctibus. Hoc est: tempestuosi, ut Vergilius (Aen. I 160. 161): Quibus omnis ab alto // Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Vnde et raucum sonum fracta reddit unda in scopulis.

16. metuemus austrum. Austro enim flante morbi generantur autumno, unde et Iuuenalis (4, 56. 57): Iam letifero cedente pruinis Autumno.

17. uisendus ater. Idest uidebimus ergo damnatorum umbras, quas uidentes beati praetereunt aut quibus scelerati iunguntur. plvmine langvido. Tristi siue deformi aut pigro, ut (Verg. georg. IIII 479): Tardaque palus inamabilis unda.

18. cocytos errans. Flexuosus, ut (Verg. Aen. 26 VI 132): Cocytique sinu labens circumuenit atro.

18. et danai genus infame. Famosum a facti crimine; Danai enim filiae una nocte iussu patris occiderunt maritos, unde Vergilius (Aen. X 497. 498): Vna sub nocte iugali // Caesa manus iuuenum! Vnde pro ultione commissi apud inferos urnis fractis aquam indefesse perhibentur haurire.

20. damnatus sisiphus <a>eolides laboris. Damnatum laboris dixit ut damnatus capitis [(item Porph.),] damnatus iniuriarum. Haec autem apud inferos Sisyphum poena manere dicitur, ut saxum contra montis uerticem uoluat, quo semper relapso finem numquam meretur laboris; de quo Vergilius (Aen. VI 616): Saxum ingens uoluunt alii. Pro hoc tamen flagitio tali poena perculsus est, quia Eginam, Asopi filiam, Iuppiter adamauit eamque custodiae patris furtim subripuit et factum Sisypho confessus est. Hic humana leuitate quaerenti patri prodidit. Hinc tali apud inferos poena damnatus est.

21. linquenda tellus. A morientibus scilicet, qua etiam dulces relinquntur affectus.

23. cupressos. Rogis et luctibus consecratas, ut Vergilius (Aen. VI 216. 217): Et ferales ante cupressos // Constituunt.. et (Aen. III 64): Caeruleis maestae uittis atraque cupresso. Ordo est: neque ulla harum arborum, quas colis, sequetur. te breuem dominum praeter inuisas cupressos.

24. ulla breuem d. s. Parui temporis, ut ipse (carm. I 36, 16): Et breue lilium.

25. absumet heres c. d. Cum inuectione in eos dicuntur, qui nimia parsimonia conseruant, quae prodigi heredes absumant; Iuuenalis (14, 137): Vt locuples moriare, egentis uiuere fato.

26. et mero tinget pauimentum. Hoc est: perfundet pauimentum neglegens heres uino deorum conuiuiis digno.

27. pauimentum. Solum promptuarii. svperbo. Pro ‘ipse superbus’ [(P.);] hypallage figura.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII