Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii xv


oppida opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Iam pauca aratro iugera regiae

moles relinquent, undique latius

extenta visentur Lucrino

stagna lacu platanusque caelebs

 

5 evincet ulmos. tum violaria et

myrtus et omnis copia narium

spargent olivetis odorem

fertilibus domino priori,

 

tum spissa ramis laurea fervidos

10 excludet ictus. non ita Romuli

praescriptum et intonsi Catonis

auspiciis veterumque norma:

 

privatus illis census erat brevis,

commune magnum; nulla decempedis

15 metata privatis opacam

porticus excipiebat arcton

 

nec fortuitum spernere caespitem

leges sinebant, oppida publico

sumptu iubentes et deorum

20 templa novo decorare saxo.

 


Composuit: 726 A.U.C. (28 ÂÑ). Systema: alcaicum. Nomenclatura: 3 Lucrinus; 11 Cato Censorius; 16 Arctos



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. iam pavca arat. ivgera. Hac ὠιδῆι de luxuria praesentis saeculi qu[a]eritur. Sensus est autem: tanta libido est hoc tempore latius porrigendi aedificia, ut breui defuturi sint agri arationi.

2. vndiqve lativs extenta visentvr lvcrino stagna lacv. Non tantum, inquit, in latitudinem, sed etiam in altitudinem student porrigere aedificia; denique undique lacus Lucrinus prospicietur in Campania. Non autem [latius extenta stagna] intellegendum, sed [latius uisentur].

4. platanvsqve celeps evincet vlmos. Celibem platanum ait eleganter, quoniam e contrario maritari arbores dicuntur, quibus uites iunguntur. Per hoc autem significat, non nisi luxuriae et ambitiosis uoluptatibus studeri. Platanus enim in ambulacris conseritur, unde fructus nullus est.

6. copia narivm. Odores dixit.

7. spargent olivetis, hoc est: ubi oliueta fuerunt. Significat autem futurum, ut oleae arbores uertantur ad conserendas ibi murtos, et uiolas et cetera, quae sunt odoris uoluptarii.

8. fertilibvs domino priori. Quae oliueta sub priore domino, id est sub prioribus temporibus, colebantur, et idcirco fertilia erant.

9. tvnc spissa ramis lavrea fervidos exclvde[ba]t ictvs. Et laurea arbos infructuosa est, et tantum uoluptuosis locis apta.

10. non ita romvli // praescriptvm et intonsi catonis // avspiciis v. n. Praescriptum pro praecepto dicitur a magistris ludi[s], qui praescripta pueris dant, praecipiuntque imitari. Intonsum autem Catonem ait, quia ueteres propter seueritatem hirsuti erant. Normam pro regula dixit.

13. privatvs illis censvs erat brevis, // commvne magnvm, id est: familiarem rem angustam habebant, rem publicam magnam.

14. nvlla decempedis metata. Nemo, inquit, priuatam domum aedificans decem pedum porticum septemtrioni obiectam metabatur. Septemtrioni autem obiecta porticus aestate delicatioribus grata est, quia sol eam non contingit.

17. nec fortvitvm spernere cespitem leges sinebant. Sensus et ordo hic est: Nec sinebant leges spernere cespitem fortuitum, id est: non licebat inridere eum, qui super stipulam uel super herbam recumberet aut dormiret, per quod significat simplicem ac sine ambitione uitam ueteribus Romanorum fuisse.

18. oppida pvblico // svmptv ivbentes et deorvm // templa novo decorare saxo. Hoc est opera templorum in oppidis publico sumptu iubentes aedificari. Est ergo hic [figura] schema, quod ἓν διὰ Δυεῖν dicimus[, unum in duobus, quia unum in duo sensus diuisit], [oppida] enim et [deorum templa] pro eo, quod est ‘oppidorum templa’.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. iam pauca aratro i. r. Antiquam hic seueritatem et continentiam laudat, et queritur de praesentis luxuria saeculi [(P.),] quo tanta aedificandi inuasit libido, ut aedificia latius porrigendo uel captando amoenitates aspectus breui agros dicat arationibus defuturos.

2. undique latius extent a uisentur. Non ‘latius extenta’, sed ‘latius uisentur’, tamquam non in latitudinem, sed in altitudinem potius studeretur porrigendo <..> ficat simplicem ac sine ambitu uitam ueteribus Romanis fuisse nec magna cura priuatas opes curatas, dum stadium omne publico ornatui inpenderetur et templis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII