Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina ii xvii


8 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Cur me querelis exanimas tuis?

nec dis amicum est nec mihi te prius

obire, Maecenas, mearum

grande decus columenque rerum.

 

5 a, te meae si partem animae rapit

maturior vis, quid moror altera,

nec carus aeque nec superstes

integer? ille dies utramque

 

ducet ruinam. non ego perfidum

10 dixi sacramentum: ibimus, ibimus,

utcumque praecedes, supremum

carpere iter comites parati.

 

me nec Chimaerae spiritus igneae

nec si resurgat centimanus Gyges

15 divellet umquam: sic potenti

Iustitiae placitumque Parcis.

 

seu Libra seu me Scorpios adspicit

formidolosus pars violentior

natalis horae seu tyrannus

20 Hesperiae Capricornus undae,

 

utrumque nostrum incredibili modo

consentit astrum: te Iovis inpio

tutela Saturno refulgens

eripuit volucrisque Fati

 

25 tardavit alas, cum populus frequens

laetum theatris ter crepuit sonum:

me truncus inlapsus cerebro

sustulerat, nisi Faunus ictum

 

dextra levasset, Mercurialium

30 custos virorum. reddere victimas

aedemque votivam memento:

nos humilem feriemus agnam.

 


Composuit: 728 A.U.C. (26 ΒΡ) ?. Systema: alcaicum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 3 Maecenas (C. Cilnius); 13 Chimaera; 14 Gyas; 16 Iustitia; 16 Parcae; 17 Libra; 17 Scorpios; 20 Capricornus; 20 Hesperius; 22 Iuppiter; 23 Saturnus; 24 Fatum; 28 Faunus; 29 Mercurialis



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. cvr me qv[a]erellis exanimas tvis. Haec dicit adsidens Maecenati aegroto grauiter qu[a]erenti de periculo salutis suae, negatque se uelle superstitem ei uiuere, mutuae caritatis pignora commendans.

2. amicvm hic pro grato posuit.

5. a te meae si partem animae rapit // matvrior vis qvid moror altera. Sensus conceptus est ex illa amicitiae definitione, qua[m] dicunt amicitiam animam unam esse et duo corpora. Ergo ait: si te uis fatalis sustulerit amicum, qui pars es[t] altera animae meae, partem, quae apud me est, non retinebo, quo significat non se ei superuicturum.

7. nec carvs aeqve nec svperstis. Nec carus, inquit, alii futurus sicuti tibi sum, nec integram uitam habiturus, parte scilicet animae meae in te extincta.

8. integer ille dies vtramqve d. r. Id est: unus idemque ille dies utrumque nostrum absumet.

9. non ego perfidvm dixi sacramentvm. Id est: non perfidum ius iurandum de hac re interpositum.

11. svpremvm carpere iter comites parati. [Supremum iter] illud dicit, quo quasi ad inferos itur.

14. nec si resvrgat centimanvs gigas divellet vmqvam. [A te,] scilicet a proposito, de quo apud te nunc loquor et ante iuraui.

17. sev libra sev m. s. a. f. Sensus est: In quocumque signo [horum] horoscopum natiuitatis meae constitutum habeo, haec intellego, tuo horoscopo conuenire, ac per hoc unam genesim nos signorum aequitate habere.

19. sev tyrannvs hesperiae capricornvs v. Tyrannum nunc ideo dixit, quod hiemale signum est; nam oritur sexto decimo kalendas Ianuarias, occidit autem octauo decimo kalendas Februarias, quod tempus in undas quasi dominatur, id est saeuit. Sed [Hesperiae undae] quare? nisi forte uult intellegi occasum signi huius magis saeuire tempestatibus quam ortum, ut per Hesperiam undam occiduam partem Oceani et ex ea occasum astri[s] huius intellegamus.

22. te iovis impio tvtela satvrno refvlgens eripvit. Aiunt Saturni stellam infestam esse hominibus, Iouis autem e contrario saluberrimam, Saturno pericula adferri, eaque tamen euinci, si superfulget Iouis stella. Per haec ergo significat periculis aduersae ualitudinis nuper Maecenatem liberatum, cum ob hanc gratulationem populus ei in theatro plausum edidit, eodemque similiter tempore et se periclitatum repentino arboris casu, de quo supra locutus est. Id autem ideo attulit, ut illud probaret, quod supra dixerat: // Vtrumque nostrum incredibili modo // Consentit astrum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PARANETICE TETRACOLOS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS NOVENARIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. cur me querellis exanimas tuis? M<a>ecenatem aegrum uelut adsidens alloquitur querentem de periculo suo et pro praesenti statu optantem mortem; pro cuius affectu uel amore dicit se ei nolle esse superstitem, sed quasi quodam sacramento deuinctum sociandum morte, cui fuerit uita coniunctus. Ordo est: M<a>ecenas, grande decus et columen mearum rerum, cur me exanimas tuis querelis? nec diis nec mihi amicum est te prius obire.

2. amicum est. Gratum siue conueniens.

5. a! te me<a>e si partem animae rapit. Interiectio dolentis hoc sensu, quod superius dixerat (carm I 3, 8) amicorum animam in duobus corporibus constitutam: Et serues animae dimidium meae.. unde et unianimes dicti. Hic autem dicit sine dubio alteram partem non retinendam una pereunte, hoc est: se nega<t fo>re superstitem.

7. carus aeque. Nec carus, inquit, ita alteri futurus sicut ipsi nec integram uitam habiturus, parte animae iam in illo extincta.

8. integer ille dies u. d. r. Idest Vnius casu ambo perituros.

9. non ego perfidum. Tamquam non perfidum de ea re interposuerit iusiurandum, ne ei superuiueret.

11. utcumque praecedes supremum. Seu aetate seu sorte praecederet, in supremo mortis die comitari se adserit M<a>ecenatem. Ordo est: ego non dixi perfidum sacramentum: ibimus, ibimus, comites parati carpere supremum iter, utcumque praecedes.

13. me nec chimer<a>e. Nullorum obiectione monstrorum societatem disiungi posse, quae nec mortis terrore separatur.

14. centimanus gigas. Briareus, de quo Vergilius (Aen. X 565. 566): Qualis, centum cui brachia dicunt // Centenasque manus.

15. placitumque p. Scilicet est. Ac si diceret: fataliter [ita me] habeo, ut diuelli a te non possim.

17. Ordo est: utrumque nostrum astrum consentit incredibili modo, seu aspicit me Libra, seu formidolosus Scorpius pars uiolentior horae natalis, seu aspicit me α Capricornus tyrannus Hesperiae undae. sev libra s. m. s. a. Per geniturae commemorationem horoscopos suos similes esse et inter se adserit conuenire, in quibus uitae finis apparet. Vnde et dicit, quod tempore uno ille <a>egritudine; hic casu arboris periclitatus sit.

18. formidolosus. Timendus. formidvlosvs. Qui naturaliter formidandus sit, ut Sallustius (Cat 19, 2): Etiam tum potentia Gn. Pompei formidolosa erat. pars violentior. Prae omnibus iniquior.

19. natalis horae. Iuxta mathesin tractat genituras amborum, dicens se seu horoscopum, idest horam, qua natus est, in Libra habere, seu in Scorpione, qui iuxta Libram est, contrarius illi Saturnus erat, seu in Capricorno horam habuit, in illis diameter ei erat, hic quadratus, sicut et M<a>ecenati, quem Iuppiter illic positus temperauit. natalis hor<a>e. Datiuus est; infestus enim fertur Scorpius geniturae.

20. hesperiae c. u. Vndae Hesperiae Capricornum tyrannum ideo dixit, quia hiemale signum est; oritur enim XVI. Kal. Ianuarias et occidit XVII. Ral. Februarias, et dum sol in Capricorno uenerit, tunc generat maxime tempestates in Italia. Aut ideo posuit Hesperiae undae, quia uoluit intellegi occasum signi huius magis saeuire tempestatibus quam ortum, ut per Hesperiam undam occiduam partem Oceani et ex eo occasum eius intellegi uoluisset.

22. astrum te iouis i. Mortem dicit submouisse Iouis beneficam stellam maleficam respicientem Saturni.

24. Ordo est: te eripuit tutela Iouis refulgens impio Saturno et tardauit uolucres alas Fati, cum frequens populus ter crepuit laetum sonum in theatris.

26. tum populus frequens l. t. t. c. s. Ostendit populum pro gratia Maecenatis, comperto quod euasisset aegritudinis periculum, in theatro congratulantem saluti eius, absenti et adhuc inualido plausum dedisse.

26. ter crepuit s. Pro ‘crepuit’ clamando per laetitiam.

27. me truncus i. c. Ad illud rettulit, quod dixerat utriusque astrum certa ratione coniunctum.

28. faunus. Deus agrestium et siluarum.

29. mercurialium. Doctorum [qui in tutela Mercurii sunt] Mercurius enim deus facundiae dictus est.

31. aedemq. u. m. Vt esset memor uoti soluendi, qui aedem, si euasisset, Saluti promiserat.

32. nos humilem f. a. Non humilem agnam, sed humilium oblationi aptam; Maecenatis enim uelut potentis uotum fuerat [aedem soluere].

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII