Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina ii xix


mare opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Bacchum in remotis carmina rupibus

vidi docentem, credite posteri,

Nymphasque discentis et auris

capripedum Satyrorum acutas.

 

5 euhoe, recenti mens trepidat metu

plenoque Bacchi pectore turbidum

laetatur, euhoe, parce Liber,

parce gravi metuende thyrso.

 

fas pervicacis est mihi Thyiadas

10 vinique fontem lactis et uberes

cantare rivos atque truncis

lapsa cavis iterare mella,

 

fas et beatae coniugis additum

stellis honorem tectaque Penthei

15 disiecta non leni ruina

Thracis et exitium Lycurgi.

 

tu flectis amnis, tu mare barbarum,

tu separatis uvidus in iugis

nodo coerces viperino

20 Bistonidum sine fraude crinis.

 

tu, cum parentis regna per arduum

cohors gigantum scanderet inpia,

Rhoetum retorsisti leonis

unguibus horribilique mala;

 

25 quamquam choreis aptior et iocis

ludoque dictus non sat idoneus

pugnae ferebaris; sed idem

pacis eras mediusque belli.

 

te vidit insons Cerberus aureo

30 cornu decorum leniter atterens

caudam et recedentis trilingui

ore pedes tetigitque crura.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Bacchus. Nomenclatura: 1 Bacchus; 3 Nymphae; 4 Satyri; 7 Liber; 9 Thyias; 13 Ariadna; 14 Pentheus; 16 Lycurgus; 16 Thraces; 20 Bistonis; 21 Iuppiter; 22 Gigantes; 23 Rhoetus; 29 Cerberus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. bacchvm in remotis c. r. Hac ὠιδῆι indicat a se uisum Liberum patrem in secretis nemoribus carmina docentem, et quasi perturbatus his, quae audierat, exclamat: [heu heu].

3. avris ca. s. Acutas Satyrorum aures non ad audiendum tantum referen[da]s dixit, sed etiam ad figuram earum. Nam sic uidemus Satyros fingi oblongis auribus acutisque.

5. hev he recenti mens trepidat metv plenoqve bacchi

6. pectore tvrbidvm laetatvr hev he. ‘Metu[it] trepidat’ sacris agit[t]atum et perturbatum significat; et mira energia totus hic locus explicatur.

6. plenoqve bacchi pectore tvrbidvm l., e. Bonus sensus; uiso enim deo quis non perturbetur, licet gaudeat? Et bene repetitum [eu heu], quasi incitamento mentis ad hanc exclamationem instigante.

7. parce liber parce gravi metvende thyrso. Bene haec dicuntur ab eo, qui per ipsam mentis perturbationem putet sibi infesto thyrso deum inminere.

9. fas pervicacis est mihi thyiadas. [Fas est] nunc non significat ‘licet’, sed ‘possibile est’; uult enim probare se deo non indignum esse mysteriis eius, cum sufficiat cantandis his, quae ad sacra eius pertineant.

12. iterare mella. Ex integro cantare ac repetere.

13. fas e[s]t beatae conivgis additvm stellis. Ariadnes coronam significat, quam Liber pater inter sidera conlocauit.

14. t. p. Pentheus uinctum recluserat, qui ob hanc causam fulmine ictus est.

16. exitivm licvrgi. Hic, quod uites excidisset, furore a Libero iniecto crura sibi falce amputauit.

17. tv flectis amnes. [Flectis] pro eo, quod est ‘domas’, positum est, tamquam [de]cursus eorum declinet, quo uelit; an quia multas terras subegit, an uero quia muneri eius inmiscentur et ad suauiorem usum flectuntur?

17. tv mare barbarvm. [Barbarum] pro saeuo ac uiolento propter subi[ec]tas tempestates dixit. ‘Flectis’ autem ex superiore hic quoque audiendum.

18. tv separatis vvidvs in ivgis. [Separatis]: secretis ac remotis nunc significat.

18. vvidvs in ivgis: madidus scilicet propter uinum.

19. nodo coherces viperino // bisthonidvm sine fravde crinis. Bisthoni Traces sunt, qui, cum in sacris Liberi patris crinibus solutis uersantur, angues et capite et [in] manibus gestant; [sine fraude] autem sine noxa ac sine iniuria intellegendum.

23. rhoetvm retorsisti leonis vngvibvs horribiliqve mala. Non ‘leonis unguibus et horribili mala retorsisti’, sed ‘retorsisti Rhoetum, qui est leonis unguibus et horribili mala’. Sic dicitur illud apud Vergilium: // [Maculis] Quem Thracius albis // Portat equus bicolor maculis.

27. sed idem pacis eras medivsqve belli. Hoc est: tam belli quam pacis potens.

29. te vidit insons cerbervs. Non ‘semper insons’, sed ‘tibi insons’, id est: qui tibi nocere non potuit.

29. avreo cornv decorvm. Libero patri et cornua a nonnullis adsignantur, quoniam scilicet uinolentia etiam proteruitatem et contumaciam addere solet, quae per cornua significantur.

30. leniter atterens cavdam. Suauiter, ut solent canes facere dominis blandientes.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[DITYRAMBICE TETRACOLOS • METRVM ALCAICVM.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. ba<c>chum in remotis c. r. u. d. Hac ode indicat a se uisum Liberum patrem in secretis nemoribus carmina docentem et quasi perturbatus uisis exclamat, uelut praesentiam numinis sentiens: ‘euhoe’. Ordo est: uidi Bacchum docentem carmina in remotis rupibus et uidi Nymphas discentes et uidi acutas aures capripedum Satyrorum, credite posteri.

2. credite posteri. Idest etiam uos credite, qui uenturi estis, talia dicenti.

3. nimphasque discentes. Musas; nam quidam ipsum Solem, ipsum Apollinem, ipsum Dionisum uolunt. Nam ut illi nouem Musae, ita Soli nouem circuli et Dioniso similis chorus Baccharum. Modo tamen pro Musis Nymphas inducit carmina audientes. Vergilius pro Musis similiter Nymphas (ecl. 7, 21. 22): Nymphae, noster amor, Libetrides, aut mihi carmen, // Quale meo Codro, concedite.

4. capripedum satirorum. Panas dixit caprarum pedes habentes. acvtas. Et ad audiendum et ad ipsarum aurium figuram.

8. thirso. Fronde. gravi metvende thyrso. Vt uelut perturbatam ostenderet mentem, putat sibi infesto thyrso deum inminere [(P.).] ‘Graui’ autem ‘pernitiosi’, ut ipse superius (II 1, 3. 4): Grauesque // Principum amicitias.

9. fas peruicaces est mihi t. Fas nunc non significat ‘licet’, sed ‘possibile est’. Vult enim probare se deo non indignum esse mysteriisque eius, quae ad sacra pertineant, sufficere cantandis [(P.).] ‘Peruicaces’ autem dixit proteruas, uagantes, propter bacchantium discursus et saltatus. thiadas. Bacchas dixit a sacrificio uelut theadas; theon enim Graece deum, ita et sacrificium uocauerunt.

10. uinique fontem. Vt Vergilius (georg. I 132): Et passim riuis currentia uina repressit.

11. atque truncis l. c. Vergilius (ecl. 4, 30): Et durae quercus sudabunt roscida mella. Ideo autem haec sacra conmemorauit poeta, quia in speleis Dioniso uino, melle et lacte sacrificabatur.

12. iter are mella. Ex integro cantare et repetere [(ex Porph.),] uel certe manare facere, aut iterum tollere.

13. coniugis additum stellis honorem. Ariadnen in honorem Dionisi conmemorat inter sidera collocatam [(P.),] quae Corona dicitur data ardens a Volcano. Vergilius (georg. I 222): Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae.

14. tectaque penthei. In quibus Pentheus captiuum Liberum patrem uinctum recluserat, ob quam causam Baccharum furore discerptus est, uel certe nota fabula eius et Agau<a>e matris.

16. et exit<i>um licurgi. Lycurgus legum lator, cum uideret per uini temulentiam in mores multa committi, abscidi iussit uineta; propter hoc iracundia Dionisi per furorem crura sua amputauit, et ideo ad laudem numinis posuit sumptum de inimico supplicium.

17. tu plectis amnes. Domas siue superas, tamquam eorum cursus declinans, an quia multas gentes subegit, et per amnes uoluit terras intellegi? aut flectis per gyras, quia et Dionisus Nili fontem sicut Hercules quaesiit? An uero quia muneri eius inmiscentur aquae et ad suauiorem usum flectuntur? mare barbarvm. Indicum, quia Indos Dionisus superauit; barbarum autem pro saeuo ac uiolento propter subitas tempestates.

18. separatis in iugis. Secretis ac remotis. vividvs. Vino madidus.

20. bisthonidum sine u. c. Bistonides Thraces mulieres, quae in Liberi patris sacris bacchari consueuerunt, angues gestantes in capite [(ex Porph.).] ‘Sine fraude’ autem ‘sine compositione’, qui comi non poterant utpote uiperini.

23. rhoetum retorsisti. Rhoetum enim Gigantem in leonem uersus occiderat Dionisus.

24. horribilique mala. Maxilla metuendus, ut Vergilius (Aen. XI 681): Mal<a>e texere lupi cum dentibus albis.

26. sat. Satis. Vergilius (Am. VIIII 135): Sat fatis Venerique datum est.

28. pacis eras mediusque b. Idest et pacis et belli potens eras.

29. te u<i>dit insons cerberus. Non semper insons Cerberus, sed tibi insons, cui nocere non potuit.

29. aureo cornu decorum. Libero et cornua nonnulli adsignant, quoniam uinolentia proteruitatem et contumaciam consueuit augere.

31. Ordo est: et tetigit pedes et crura recedentis trilingui ore. et recedentis n. o. p. t. Dicitur enim Dionisos et apud inferos regnasse, ut et ipsi ita ut Dianae triplex daretur potestas.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII