Q. HORATIUS FLACCUS OPERA ET COMMENTARII
CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xx


opus et commentarii  varialectio et testimonia  prosodia et metra

Non usitata nec tenui ferar

pinna biformis per liquidum aethera

vates neque in terris morabor

longius invidiaque maior

 

5 urbis relinquam. non ego, pauperum

sanguis parentum, non ego, quem vocas,

dilecte Maecenas, obibo

nec Stygia cohibebor unda.

 

iam iam residunt cruribus asperae

10 pelles et album mutor in alitem

superne nascunturque leves

per digitos umerosque plumae.

 

iam Daedaleo notior Icaro

visam gementis litora Bosphori

15 Syrtisque Gaetulas canorus

ales Hyperboreosque campos;

 

me Colchus et qui dissimulat metum

Marsae cohortis Dacus et ultimi

noscent Geloni, me peritus

20 discet Hiber Rhodanique potor.

 

absint inani funere neniae

luctusque turpes et querimoniae;

conpesce clamorem ac sepulcri

mitte supervacuos honores.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 7 Maecenas (C. Cilnius); 8 Stygius (Stygialis); 13 Daedaleus; 13 Icarus; 14 Bosporus; 15 Gaetulus; 15 Syrtis; 16 Hyperboreus; 17 Colchus; 18 Dacus; 18 Marsicus, Marsus; 19 Geloni; 20 Hiber; 20 Rhodanus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. non vsitata nec t. f. p. Poetice significat se in cycni figuram transiturum et dulcedine[m] cantus totum orbem inpleturum.

1. non vsitata autem hoc est: non uulgari[a]; nec enim uulgaria scribit.

2. biformis. Biformem autem uatem se dicit, quod et lyrica scribat et exametros.

5. non ego pavpervm sangvis parentvm. Hoc est: non ego ignobilis, quem putatis humilibus parentibus natum.

6. non ego qvem vocas dilecte maecenas obibo. Negat se obiturum, quod per allegoriam intellegi uult carmina sua semper floritura.

9. iam iam residvnt crvribvs asperae pelles. Iam dicit se in cycnum transfigurari.

13. iam daedaleo notior [h]icaro // visam gementis litora bosphori. Haec significant carmina sua ad extrema usque orbis terrarum et barbaras etiam gentes peruentura. [Gementis] autem [Bosphori], hoc est: perstrepentis ac sonantis intellege.

16. hyperboreosqve campos. Qui ultra flatus Aquilonis septemtrioni subiacent.

17. et qvi dissimvlat metvm marsae cohortis. Italorum militum accipe; Marsi enim Itali sunt.

21. absint inani fvnere neniae. Neniae enim cantus sunt funerum.

22. lvctvsqve tvrpes. Ad habitum lugentium refert, qui scilicet turpes sunt; turpem autem ipsum luctum ait.

23. ac sepvlchri mitte svpervacvos honores. Superuacua est enim sepultura ei, qui inmortalitatem uidetur per carmina consequi.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. non usitata nec tenui ferar pinna. Allegoricos significat se in cygni figuram mutandum et carmina sua totum orbem inpletura; unde et se inmortalem futurum promittit. Auis enim, in quam se transfigurandum dicit, canora est, ut poetae merito conueniat, et Apollini consecrata. Non usitata autem propterea, quia non uulgaria nec communia scripsit. Ordo est: ego biformis uates ferar per liquidum aethera non usitata nec tenui pinna.

2. biformis. Qui et lirica et exametros scripsit.

4. inuidiaque maior. Idest ego, qui maior sum inuidia, relinquam urbes. Inuidia enim maiorem se dicit, quia maioribus inuidetur.

5. non ego pauperum s. p. Idest non ego ignobilis, qui putor humilibus parentibus natus. Ordo est: M<a>ecenas, non obibo ego, quem uocas dilecte, nec cohibebor Stygia unda.

6. non ego obibo. Significat carmina non obire, per quae aeternitatem ipse mereatur.

9. iam iam residunt c. a. p. Iam se dicit in formam cigni transire.

14. uisam gementis litora bosfori. Toto orbe se uulgandum promittit, ita ut etiam perueniat ad barbaras nationes; nam per commemorationem gentium omnes terrae partes designat.

16. hiperboreos campos. Thracios. Hi ultra Aquilonis flatus Septemtrioni subiacent [(P.),] ut est (Verg. georg. III 381. 382): Quin et Hyperboreo Septem subiecta trioni // Gens effrena uirum.

18. mars<a>e cohortis. Pro Italiae militibus dixit, ut ostenderet solos Romanos Dacis esse terrori.

20. rhodanique potor. Hispani et Galli.

21. neni<a>e. Carmen funebre.

22. luctusque turpes. Propter habitum lugentium dixit.

24. superuacuos honores. Superuacue enim doleri mortuos multi dixerunt, maxime Horatius, qui inmortalitatem se uideri uult per carmina consecutum [(ex Porph.);] nam et Vergilius (Aen. XI 52): Vano m<a>esti comitamur honore.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER MMDCCLX MMDCCLXVII