Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii i


fastidit opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Odi profanum volgus et arceo.

favete linguis: carmina non prius

audita Musarum sacerdos

virginibus puerisque canto.

 

5 regum timendorum in proprios greges,

reges in ipsos imperium est Iovis,

clari Giganteo triumpho,

cuncta supercilio moventis.

 

est ut viro vir latius ordinet

10 arbusta sulcis, hic generosior

descendat in campum petitor,

moribus hic meliorque fama

 

contendat, illi turba clientium

sit maior: aequa lege Necessitas

15 sortitur insignis et imos,

omne capax movet urna nomen.

 

destrictus ensis cui super inpia

cervice pendet, non Siculae dapes

dulcem elaborabunt saporem,

20 non avium citharaeque cantus

 

somnum reducent: somnus agrestium

lenis virorum non humilis domos

fastidit umbrosamque ripam,

non Zephyris agitata tempe.

 

25 desiderantem quod satis est neque

tumultuosum sollicitat mare

nec saevus Arcturi cadentis

impetus aut orientis Haedi,

 

non verberatae grandine vineae

30 fundusque mendax, arbore nunc aquas

culpante, nunc torrentia agros

sidera, nunc hiemes iniquas.

 

contracta pisces aequora sentiunt

iactis in altum molibus: huc frequens

35 caementa demittit redemptor

cum famulis dominusque terrae

 

fastidiosus; sed Timor et Minae

scandunt eodem quo dominus, neque

decedit aerata triremi et

40 post equitem sedet atra Cura.

 

quodsi dolentem nec Phrygius lapis

nec purpurarum sidere clarior

delenit usus nec Falerna

vitis Achaemeniumque costum,

 

45 cur invidendis postibus et novo

sublime ritu moliar atrium?

cur valle permutem Sabina

divitias operosiores?

 


Composuit: 728 A.U.C. (26 ÂÑ) ?. Systema: alcaicum. Nomenclatura: 3 Musae; 7 Giganteus; 11 Campus Martius; 14 Necessitas; 17 Damocles; 18 Siculus; 24 Tempe; 24 Zephyrus; 27 Arcturus; 28 Haedus; 37 Minae; 37 Timor; 40 Cura; 41 Phrygius; 43 Falernus; 44 Achaemenes; 44 Achaemenius; 47 Sabinus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. odi profanvm vvlgvs et arceo. Indoctos detestatur. Haec autem ὠιδὴ multiplex per uarios deducta est sensus.

1. odi profanvm. Profanos allegoricos indoctos dicit. Ceterum profani proprie dicuntur sacris non initiati. Ergo quasi Musarum profanos dicit.

2. favete lingvis. Hic mos in sacrificiis usurpatur et significat ‘bona omina habete’, quod oportune poeta hic intulit, quia et profanos praedicendo et Musarum sacerdotem subiciendo sacrorum meminerat.

2. carmina non privs avdita. Romanis utique non prius audita, quamuis Laeuius lyrica ante Horatium scripserit. Sed uidentur illa non Graecorum lege ad lyricum characterem exacta.

4. virginibvs pverisqve c. Dicit se carmen proditurum, quod teneras aetates ad utilia instituat, quibus ad beatam uitam peruenire possint.

5. reg[n]vm t. in proprios greges r. i. i. i. e. i. c. g. t. c. s. m. Zeugma est [et] hic, ut ‘imperium’ et ad superiorem sensum referamus, quia totum tale est: regum timendorum in proprios greges imperium est et in illos Iouis. Ostendit autem neminem hominem a metu inmunem esse, ac per hoc, et infimos et maximos [h]isdem condicionibus — uitae subiectos esse.

9. est vt viro vir lativs ordinet arbvsta svlcis et reliqua. Per haec ostendit studia quidem et gradus honorum et mores diuersa esse hominibus; condicionem tamen mortalitatis unam esse.

10. hic [in]generosior descend. in c. p. Candidatum magistratuum petendorum significat.

14. aeqva lege [n.] necessitas. Necessitatem mortem dixit, quia necesse sit mori.

16. omne capax movet[vr] vrna nomen. Haec secundum opinionem illam uulgarem dicuntur, qu[i]a adfirmatur sorte ductos ad mortem ab Orco trahi.

17. destrictvs ensis c. s. i. c. p. Per allegoriam significat neminem libenter posse uiuere, qui metuat; et sumpsit in exemplum Damoclem, super quem Dionysius Siciliae tyrannus saeta gladium suspendit ante positis [a]epulis quam amplissimis et ceteris, quae ad uoluptatem animos auocare possint; per quae ostendit similiter regiam uitam splendore rerum suarum uti non posse, quia semper insidiarum metu suspecta sit.

20. non avivm citharaeqve cantvs somnvm r. Hoc ideo dixit, quoniam quidam regum Siculorum per nimias delicias ad citharae et auium cantum dormiebant.

21. somnvs agrestivm l. v. n. h. d. f. Ordo est: non fastidit humiles domos; et ideo apud ‘non’ particulatim subdistinguendum.

27. nec saevvs arctvri cadentis impetvs avt orientis

28. haedi. [E contrario est,] antitheton; cadenti enim orientem opposuit. Videlicet autem Arcturum occasu sui magis tempestates concitare.

29. non verberatae grandine vineae fvndvsqve mendax. Per zeugma ex superiore et hic accipiendum est ‘sollicitant[e]. Fundus autem mendax merito dicitur, quia plerumque cultoris sui spem fallit, non perferens ad maturitatem fructus, quos ostenderat.

30. arbore nvnc aqvas cvlpante nvnc t. a. s. n. h. i. Hic illud ostendit, quod dixerat [fundusque mendax]. Plerumque autem sterilitas arboribus euenit per nimias aquas, interdum per siccitates, aliquando per uiolentiam frigorum.

33. contracta pisces aeqvora sentivnt. Transit ad eos, qui per nimiam luxuriam elaborant sibi aedificia etiam in mari ponere.

37. sed timor et minae scandvnt eodem qvo dominvs. Redit ad illa, quae beatam uitam adimunt.

39. neqve decedit aerata triremi. post eqvit[i]em s. a. c. Hic ostendit, nec terra nec mari quemquam posse effugere insita animi uitia.

41. qvod si dolentem nec frygivs lapis nec p. s. c. d. v. Sensus est: si dolorem corporis animique nulli diuitiarum apparatus excludere possunt, cur laboremus in adquirenda re? [Frygius lapis] marmor est Synnadicum. Synnada enim esse dicunt urbem Frygiae, iuxta quam hoc marmor caeditur.

42. nec pvrpvrarvm sidere. Hoc est: quamuis sidere clarior sit. Non enim omnem purpuram sidere clariorem intellegi uult.

44. achemenivmqve costvm. Odoratum est quoddam gratissimum. Achemenii autem Persae dicti ab Achemene rege[, qui quondam totum orbem tenuerunt.]

45. cvr invidendis postibvs, id est: magnificis ac nobilibus.

45. et novo svblime ritv moliar atrivm? Ordo est ‘ritu nouo sublime atrium cur moliar?. [Sublime[m]] autem et ad altitudinem referre possumus et ad magnificentiam.

47. cvr valle[m] permvtem sabina divitias operosiores. Cur, inquit, relicto Sabino agro, ubi paruo contentus securam uitam ago, adpetam amplissimas domuum fundorumque possessiones, quae mihi oneri et molestiae sint?



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS DIMETER YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. odi profanum u. e. Haec uox in sacrificiis frequentabatur, qua significarent, ut bona omina haberentur [(ex Porph.).] Quod oportune hic poeta posuit, qui sacerdotem Musarum se erat dicturus inferius, ut praedicendo profanos sacrorum se meminisse monstraret [(cons. Porph.).] Vt Vergilius (Aen. VI 258): Procul, o procul este, profani. odi. Modo praesentis est temporis, aliquando tamen et pro praeterito ponitur. profanvm. Profani dicebantur sacris non initiati, qui fanum intrare non poterant. Hic tamen per allegoriam profanos imperitos dixit, qui merito doctis exosi sunt. arceo. Prohibeo.

2. fauete linquis. Vt (Verg. Aen. V 71): Ore fauete omnes. favete. Cantate mecum. Ordo est: ego sacerdos Musarum canto uirginibus et pueris carmina non ante audita.

2. carmina non prius audita. A Romanis [scilicet], quamuis L<a>euius lyrica ante Horatium scripserit, ut ilia non ad plenum et exacte facta monstraret.

4. uirginibus puerisque c. Promittit se carmina prolaturum, quo teneras aetates ad utilia instituat, quibus ad beatam uitam peruenire possint. Ordo est: imperium regum timendorum est in proprios greges; imperium Iouis clari Giganteo triumpho, mouentis cuncta supercilio, est in ipsos reges.

5. in proprios. Circa proprios.

6. reges in ipsos imperium est iouis. Vnde et Vergilius (Aen. X 18): Rerumque hominumque aeterna potestas.. ut philosophice ostendat neminem hominum a metu inmunem esse, omnes uindictae numinum subiacere.

8. cuncta s. [c.] m. Vergilius (Aen. VIIII 106. X 115): Et totum nutu tremefecit Olimpum.

9. ordinet a. Digerat in ordinem; uinearum enim satorem dicit.

11. descendat in campum p. In campo enim Martio comitia erant populi Romani et ibi descendebant, qui honores petere uoluissent.

13. contendat. Nonnulli autem distinguunt, ut ‘hic melior fama et moribus contendat’ cum supra dicto scilicet, qui ‘generosior petitor descendit in campum’. Potest autem et sic dici: ‘hic contendat’, idest uiuat ‘melior fama et moribus’, ut ostendat uarios actus hominum una necessitate perire.

14. necessitas. Mors, et per hoc ostendit studia quidem diuersa esse hominibus ad morum et honorum gradus, conditionem tamen mortalitatis imam esse.

16. omne capax m. u. n. Aut quia in urna omnium nomina, qui honores petebant, mitti consueuerant, ut, qui sorte egressi fuissent, de ipsis iudicaretur, aut secundum opinionem illam uulgarem, qua adfirmabant sorte singulos ab Oreo ad mortem trahi [(ex Porph.),] ut est (Lucan. V 394): Et uana uersat in urna. ‘Mouet’ autem est ‘uoluit ad sortiendum fatum’.

17. super inpia ceruice. Vt (carm. I 9, 5. 6): Ligna super foco // Large reponens.. et per allegoriam significat neminem deliciose et libenter sub metu uiuere. Et sumpsit exemplum a Dionysio, Siculorum tyranno magnae saeuitiae; cuius dum potentia et copiae a Damocle quodam philosopho laudarentur, quod ad luxum si cuncta subpeteret, rogato eodem philosopho ad prandium destrictum gladium super ipsum tyrannus a culmine iussit ligatam seta pendere; quo metu perculsus philosophos regalibus et adparatis copiis uti non potuit [(cons. Porph.).] Tunc Dionisius timenti respondit hoc modo tyrannos uiuere et inter summos apparatus [..] urgeri periculis.

20. non auium citharaeque. Propter illos Siculorum reges, qui aut pro sollicitudine aut pro deliciis sine auium cantu et sine citharae sono dormire non poterant.

21. somnus agrestium l. u. Altus; quo rustici aut lassitudine laboris utuntur aut anime securitate. Vergilius (georg. II 467): At secura quies et nescia fallere uita. Ordo est: lenis somnos agrestium uirorum non fastidit humiles domos (cons. Porph.) et umbrosam ripam et non fastidit desiderantem, quod satis est: Tempe agitata Zephyris.

22. non humilis domos fastidit. Vt Vergilius (ecl 2, 29): Atque humiles habitare casas.

24. tempe. [Idest] loca nemorosa et amoena riuis.

25. quod satis est. Quod sufficiat ad uictum cultumque agri, [...].

26. neque tumultuosum e. m. Idest non in se prouocat tempestuosum mare, dum unit nauigando parare diuitias. tvmvltvosvm. Hic autem conuertenda est oratio, ut tumultuosum mare et saeuus impetus cadentis Arcturi aut orientis H<a>edi non sollicitet somnum et cetera similiter.

27. arcturi. Septemtrionis, ut (Verg. Aen. I 744): Arcturum pluuiasque Hyadas.

28. aut orientis haedi. Antitheta cadentis et Orientis [(ex Porph.),] quae aut in ortu aut in occasu faciunt tempestates, ut (Verg. gerg. I 205): Haedorumque dies et lucidus Anguis.. et alibi (Verg. Aen. VIIII 668): Pluuialibus Haedis.

29. non uerberatae grandine uineae. Quae agricolae spem nihil inferendo deceperi<n>t.

30. Ordo est: et non sollicitat illum fundus mendax arbore culpante nunc aquas, nunc sidera torrentia agros, nunc iniquas hiemes. fvndvsqve mendax arbore. Quae floram ubertatem non perferat ad fructum pomorum, ut Vergilius (georg. IIII 142. 143), dum de fructifero loqueretur: Quotque in flore nouo pomis se fertilis arbos // Induerat, totidem autumno matura tenebat.

32. hiemes iniquas. Aquosas, nimias.

33. contracta pisces aequora sentiunt. Bene dixit pisces, non beluas, ut augeret breuitatem angustati maris, quam exiguitas tanta sentiret.

34. iactis in altum molibus. Verbo ipso usus est fabricantum. Iaci enim in mare moles dicuntur, quotiens excluditur aqua. Ordo est: frequens redemptor et dominus fastidiosus terrae cum famulis demittit huc caementa.

35. cementa. Fundamenta, ubi aedificium consistat. caementa demittit redemptor. Fabricae susceptor aut certe qui redimat terras cum famulis et easdem fastidiat maria struens.

37. sed timor et minae scandunt eodem. Ad ilia redit, quae beatam uitam adimant, ostendens nec terra nec man quemquam posse auaritiae aut animi sui uitia effugere.

40. post equitem sedet. Idest quocumque ierit auarus, siue in mare siue in aera siue per terram, semper sequitur ilium atra Cura.

41. quodsi dolentem. Superfluum dicit ambitum fabricandi et diuitiarum appetitum, dum dolores et m<a>erorem auferre non possunt. nec phrigivs lapis. Synnaticus. In S[c]ynnada enim, Phrygiae ciuitate, marmora ipsa caeduntur.

44. ach<a>emeniumque costum. Ach<a>emenii Persae dicti ab Ach<a>emene rege [(ex Porph.).] Vnde costum uenit.

45. inuidendis postibus. Ambitiosis ianuis, ut est (Verg. georg. II 463): Nec uarios inhiant pulchra testudine postes.

45. nouo ritu. Ingenti, inuiso.

46. sublime atrium. Aut altum aut marmoribus ornatum intellegitur. moliar. [Struam] ut (Verg. Aen. I 424): Molirique arcem.

47. cur ualle permutem sabina. Idest si sollicitudo careri non potest, nec commutationibus debent augeri diuitiae.

48. operosiores. [Cum magno opere adquisitas] ac si diceret laboriosiores.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII