Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii ii


quem opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Angustam amice pauperiem pati

robustus acri militia puer

condiscat et Parthos ferocis

vexet eques metuendus hasta

 

5 vitamque sub divo et trepidis agat

in rebus. illum ex moenibus hosticis

matrona bellantis tyranni

prospiciens et adulta virgo

 

suspiret, eheu, ne rudis agminum

10 sponsus lacessat regius asperum

tactu leonem, quem cruenta

per medias rapit ira caedes.

 

dulce et decorum est pro patria mori:

mors et fugacem persequitur virum

15 nec parcit inbellis iuventae

poplitibus timidoque tergo.

 

virtus repulsae nescia sordidae

intaminatis fulget honoribus

nec sumit aut ponit securis

20 arbitrio popularis aurae:

 

virtus recludens inmeritis mori

caelum negata temptat iter via

coetusque volgaris et udam

spernit humum fugiente pinna.

 

25 est et fideli tuta silentio

merces: vetabo, qui Cereris sacrum

volgarit arcanae, sub isdem

sit trabibus fragilemque mecum

 

solvat phaselon: saepe Diespiter

30 neglectus incesto addidit integrum;

raro antecedentem scelestum

deseruit pede Poena claudo.

 


Composuit: 728 A.U.C. (26 ÂÑ) ?. Systema: alcaicum. Nomenclatura: 11 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 17 Virtus; 26 Ceres; 29 Diespiter; 32 Poena



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. angvstam amice. Suadet breuiorem ui[t]am faci[o]lioremque esse pauperi ad beatam uitam, si ita instituatur, ut in subiectis ostendit.

2. robvstvs acri militia pver. Hoc est: cum iam robustus est, ac per hoc: cum adulescens est.

2. acri militia aut ‘in acri militia’ accipe aut ‘per acrem militiam’.

3. et parthos feroces. Parthos pro quibuslibet hostibus accipe.

6. illvm ex moenibvs hosticis m. b. t. p. Tam clarus sit, inquit, in gloria bellicarum rerum adulescens, ut uulgo etiam mulieribus et puellis hostium notus sit, quae utique nisi frequentes in bello non conspiciunt.

10. aspervm tactv leonem. Hoc est: qui tam asper est, ut leo. [Asperum tactu] autem, qui, si tactus est, id est laesus, asperatur.

14. mors et fvgacem p. v. Hic ostendit eos maxime in bello periclitari, qui fugiunt.

17. virtvs repvlsae nescia sord. Haec de Stoicorum secta sunt, qui dicunt uirtutem solam sufficere ad uitam beatam. Repulsam autem generaliter accipe pro infamia ac turpitudine. Hoc enim ait: uirtus infamis ac sordida numquam esse potest.

19. nec svmit avt ponit s. a. p. a. Id est: nec in potestate populi est, honoretur necne, quia non alius illi inferre potest, quod in ipsa positum est.

22. negata temptat i[n]ter via. [Negata] scilicet hominibus. His autem intellegi uult per uirtutem adquirere posse homines inmortalitatem, qui mortali condicione sunt.

25. est et fideli tvta silentio merces: inter uirtutes scilicet.

26. vetabo qvi cereris sacrvm vvlga[ve]rit archanae. Absit, inquit, ut sub eodem tecto morer aut cum his nauigem, qui linguam suam usque ad proditionem mysteriorum Cereris producunt.

31. raro antecedentem scelestvm d. p. p. c. Hoc proximum est illi, quod dicitur, [deos iratos pedes lanatos habere], quia nonnumquam tarde ueniunt nocentibus. Secundum hoc ergo ‘Poena pede claudo’ nunc dicta est, quam raro deseruisse antecedentem scelestum ait, significans difficile non persequi eum, cui ob meritum aliquod debetur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS VT SVPPA, QVARTVS PINDARICVS.


1. angustam amice p. p. Hanc oden ad amicos generaliter scribit commonens beatiorem uitam facilioremque esse pauperi, suadens ita adulescentes eorum institui debere, ut paupertate et exercitio ad militiam firmentur. angvstam a. Arduam, difficilem.

2. puer. Pro filio posuit, ut Vergilius (Aen. IIII 94): Tuque puerque tuus.

3. parthos. Pro quibuslibet hostibus.

4. metuendus hasta. Conto.

5. sub dio. In campo, ut (Verg. Aen. VIII 28): Gelidique sub aetheris axe.

6. in trepidis rebus. Aut in bellis, in quibus semper trepidatur, aut in periculosis laboribus. Sic educatum adulescentem, inquit, ita clarum esse debere gloria bellicarum rerum, ut etiam mulieribus et puellis hostium notus sit ipsa adsiduitate bellandi.

9. suspiret. Idest cum ilium prospexerit, timore suspiret, ne aut maritus eius aut sponsus militem Romanum prouocans nescius bellicae artis intereat. Ordo est: prospiciens ilium ex hosticis moenibus matrona bellantis tyranni et adulta uirgo suspiret: ‘Eheu, ne regius sponsus rudis agminum lacessat leonem asperum taotu, quern rapit cruenta ira per mediae caedes (TabV

12. per medias rapit ira c. Seruauit metaphoram, ut, qui Romanum militem leoni comparauerat, adderet impetum, ut (Verg. Aen. VIIII 552): Contra tela furit.

13. decorum est pro p. m. Vt est (Verg. Aen. XI 24. 26): Qui sanguine nobis // Hanc patriam peperere suo.

14. mors et fugacem per u. Ostendit eos magis periclitari qui fugiunt. et fvgacem. Qui fugat, agentis est, non patientis.

15. iuuent<a>e poplitibus. Pro quibuscumque membris posuit posterioribus, quae uulnerari solent bis, qui in praelio fugiunt. Ab eo enim, quod est iuuenta, huius iuuentae declinatur.

16. timidoue tergo. Hoc est: fugientium, ut (Verg. Aen. VIIII 763. 764 [sed parum accurate]): Et in tergum fugientibus ingerit hastas.

17. uirtus repulsae nescia. Virtutem per se claram ornare honores dicit, non ornari ab honoribus. Repulsam uero meruisse dicebantur, qui honorem potentes repudiati fuissent. Quod cum euenisset Catoni claro uirtute, sui conscius corruptum populi iudicium contempsit, et hoc tamen iusta Stoicorum sectam, qui dicunt uirtutem solam sufficere ad beatam uitam. Modo uero repulsa generaliter accipienda est: uirtutem infamem ac sordidam nunquam esse posse. sordidae. Humilis [et infamis].

18. intaminatis honoribus. Incorruptis aut sine macula repulsae.

19. aut ponit secures. Secures pro fascibus posuit aut pro potestate, ut (Verg. Aen. VI 824. 825): Saeuumque securi // Aspice Torquatum.

20. arbitrio popularis a. Hic, inquit, talis, dum in se haberet honorem, nec ex populi potestate sumit nec ab alio dignatur accipere. popvlaris avrae. Populi fauore, ut Lucanus (I 1S2. 133): Popularibus auris // Inpelli plausuque sui gaudere tbeatri.. et alibi (Verg. Aen. VI 816): Nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.

21. recludens caelum. Aperiens etiam caelum, ut (Verg. Aen. VI 130): Ardens euexit ad aethera uirtus.

22. negata uia. Vt Vergilius (Aen. VI 16): Insuetum per iter.

23. coetusque uulgares. Vilium hominum consortia.

24. spernit humum. Vt Vergilius (Aen. VI 732): Terrenique hebetant artus.. et alibi (georg. in 8. 9): Qua me quoque possim // Tollere humo. fvgiente pinna. Tamquam ipsius uirtutis fama terras fugiens caelum petat.

25. fideli tuta silentio. Ostendit uirtutem etiam tenacem secreti.

26. Ordo est: uetabo, sit mecum sub eisdem trabibus et soluat mecum fragilem phaselon, qui uulgauit sacrum archanae Cereris. qvi cereris sacrvm. Sacra Cereris mistica erant, nec uulgari licebat pro hoc, quod occulte consiliis usa est, donec filiam reperiret. Vnde Vergilius (Aen. III 112): Et fida silentia sacris. Et ideo dicit se cum sacrilego nec nauigare nec manere nolle, ne inuoluatur illius poena.

28. sit trabibus. Aut tecto aut nauigio.

29. soluat phaselon. Soluere dixit nauem in pelagus dimittere. ‘Phaselon’ uelox et oblonga nauis est. Vt Vergilius (georg. IIII 289): Et circum picta uehitur sua rura phaselo. s<a>epe diespiter. Diespiter Iuppiter dicitur uelut diei pater.

30. neclectus iuppiter addidit integrum. Idest ad supplicium incesti idest noxii addidit innocentem, quod est coniuncxit.

31. antecedentem. Praeeuntem. raro antecedentem scelestvm. Tamquam raro poena deserat scelestum et quamuis tarde, tamen [...] meritum, nec ab eo possit euadi uel fugi, ut Vergilius (Aen. VI 569): Distulit in seram commissa piacula noctem.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII