Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii iii


troiae opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Iustum et tenacem propositi virum

non civium ardor prava iubentium,

non voltus instantis tyranni

mente quatit solida neque Auster,

 

5 dux inquieti turbidus Hadriae,

nec fulminantis magna manus Iovis:

si fractus inlabatur orbis,

inpavidum ferient ruinae.

 

hac arte Pollux et vagus Hercules

10 enisus arcis attigit igneas,

quos inter Augustus recumbens

purpureo bibet ore nectar,

 

hac te merentem, Bacche pater, tuae

vexere tigres indocili iugum

15 collo trahentes, hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit,

 

gratum elocuta consiliantibus

Iunone divis: ‘Ilion, Ilion

fatalis incestusque iudex

20 et mulier peregrina vertit

 

in pulverem, ex quo destituit deos

mercede pacta Laomedon, mihi

castaeque damnatum Minervae

cum populo et duce fraudulento.

 

25 iam nec Lacaenae splendet adulterae

famosus hospes nec Priami domus

periura pugnaces Achivos

Hectoreis opibus refringit,

 

nostrisque ductum seditionibus

30 bellum resedit: protinus et gravis

iras et invisum nepotem,

Troica quem peperit sacerdos,

 

Marti redonabo. illum ego lucidas

inire sedes, discere nectaris

35 sucos et adscribi quietis

ordinibus patiar deorum.

 

dum longus inter saeviat Ilion

Romamque pontus, qualibet exsules

in parte regnanto beati;

40 dum Priami Paridisque busto

 

insultet armentum et catulos ferae

celent inultae, stet Capitolium

fulgens triumphatisque possit

Roma ferox dare iura Medis.

 

45 horrenda late nomen in ultimas

extendat oras, qua medius liquor

secernit Europen ab Afro,

qua tumidus rigat arva Nilus.

 

aurum inrepertum et sic melius situm,

50 cum terra celat, spernere fortior

quam cogere humanos in usus

omne sacrum rapiente dextra,

 

quicumque mundo terminus obstitit,

hunc tanget armis, visere gestiens,

55 qua parte debacchentur ignes,

qua nebulae pluviique rores.

 

sed bellicosis fata Quiritibus

hac lege dico, ne nimium pii

rebusque fidentes avitae

60 tecta velint reparare troiae.

 

troiae renascens alite lugubri

fortuna tristi clade iterabitur

ducente victrices catervas

coniuge me Iovis et sorore.

 

65 ter si resurgat murus aeneus

auctore Phoebo, ter pereat meis

excisus Argivis, ter uxor

capta virum puerosque ploret.’

 

non hoc iocosae conveniet lyrae.

70 quo, Musa, tendis? desine pervicax

referre sermones deorum et

magna modis tenuare parvis.

 


Composuit: 728 A.U.C. (26 ÂÑ) ?. Systema: alcaicum. Appellatur: Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus). Nomenclatura: 4 Auster; 5 Hadria; 6 Iuppiter; 9 Hercules; 9 Pollux; 11 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 13 Bacchus; 15 Quirinus; 16 Acheron; 16 Mars; 18 Ilion; 19 Paris; 20 Helena; 22 Laomedon; 23 Minerva; 25 Lacaena; 26 Priamus; 27 Achivi; 28 Hectoreus; 31 Romulus; 32 Rea Silvia; 32 Troianus, Troicus; 38 Roma; 42 Capitolium; 44 Medus; 47 Afer; 48 Nilus; 57 Quirites; 60 Troia; 66 Phoebus; 67 Argivi (Argous); 70 Musae



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. ivstvm et tenacem p. v. In secta Stoica et hoc dicitur iustum uirum et honesti propositi[o] non terreri ciuium opinionibus exigentium, ut aliquid contra rationem faciat.

3. non vvltvs, instantis tyranni mente qvatit solida. Scilicet eum, quem [iustum et tenacem propositi] ait. Ergo sensus est: sapientem uirum non quatit, id est non conturbat minax uultus tyranni, ideo scilicet, quia solida mente est, id est, firma ac constanti.

9. hac arte pollvx, id est: hac uirtute.

9. et vagvs hercvles. [Vagus] dictus est, quia orbem terrarum peragrauit.

10. arces igneas, id est: sidereas, ac per hoc, caelestes.

11. qvos inter avgvstvs r. Bene, quia et ipse uirtutis cultor est.

12. pvrpvreo bibit ore nectar. [Purpureo ore]: claro et splendido, ut Vergil.: // Lumenque iuuentae // Purpureum.

13. hac te merentem b. p. [Hac]: uirtute scilicet.

13. merentem. [Merentem] quomodo accipimus? Vtrum simpliciter, id est dignum, an ut mereri stipendia milites dicimus?

14. indocili ivgvm collo trahentes. Alioqui scilicet indocili, non utique etiam sub Libero patre, qui eas docuerit iugum suum trahere.

17. gratvm elocvta consiliantibvs ivnone divis. [Consiliantibus] nunc ‘in consilio agentibus’ intellegendum. Est autem sensus: Iunone elocuta, quod erat gratum diis, apud quos in consilio loquebatur.

17. gratvm elocvta consiliantibvs i. d. Non est alia haec ὠιδὴ quam superior, sed illi adhaeret. Quare falluntur, qui eas separant, quippe cum manifeste superiori adhaereat hoc modo: hac Quirinus Martis equis Acheronta fugit, gratum eloquuta consiliantibus Iunone diuis. Significat enim hoc Romulum in caelum receptum, Iunone iam mitigata Romanis, quibus propter iram, quam in Troianos habuit, aliquamdiu irata fuit.

19. fatalis incestvsqve ivdex. Haec iam Iunonis uerba sunt in consilio.

22. mihi castaeqve damnatvm minervae. Pro ‘a me’.

23. damnatvm: Ilium scilicet.

25. iam nec lacenae splendet advlterae famosvs hospes. Eleganter haec dicuntur, quibus quasi ostendit se Iuno [ad] satisfactionem usque ad ultionem percepisse de Troianis.

34. discere nectaris svcos. Id est: adsuescere saporibus nectaris.

37. dvm longvs inter saeviat ilion romamqve pontvs. Dum longe sit, inquit, ab Ilio Roma, in qualibet parte orbis Romani, quantum in me est, regnent. Et eleganter hic peruicacia iratae in Troianos deae exprimitur.

39. regnanto beati. [Regnanto] pro regnent, [secunda pro tertia persona est,] ut est illud Vergilianum: // Tertius Argolica hac galea contentus abito.

40. dvm priami paridisqve bvsto insvltet armentvm, hoc est: pascendo supergrediatur.

41. et catvlos ferae celent invltae. Per id ostendit, quam desertam esse uelit Troiam.

45. horrenda late nomen in vltimas. Non perpetuo epitheto[n] ‘horrendam Romam’ dicit, sed barbaris horrendam.

46. qva medivs liqvor secernit evropen ab afro. Gaditanum [mare] fretum significat; inde enim discerni incipiunt Europa et Libya.

48. qva tvmidvs rigat arva nilvs. Non semper tumidus, sed tunc tumidus, cum rigat.

49. avrvm inrepertvm et sic melivs sitvm, // cvm terra celat, spernere fortior. Bene aurum utilius ait esse, priusquam de metallis effodiatur, quoniam effossum causam praestat auaritiae ac sceleribus. Populum autem Romanum ait constantissimum aurum contemnere, et merito, quoniam apud ueteres paupertas magis in honore erat quam diuitiae.

52. omne sacrvm rapiente dextra. Non ‘Romanorum dextra’, sed eorum, qui cogunt aurum in usus humanos. Extrinsecus autem hic accipienda uox est ‘etiam’, ut sit: etiam sacrum rapiente dextra.

54. visere gestiens, qva parte debacchentvr ignes. Australem cardinem significat, qui est torrentissimus.

61. troiae renascens alite lvgvbri // fortvna tristi clade iterabitvr. Ordo et sensus: fortuna Troiae alite lugubri, id est malo auspicio, renascens iterato excidio cadet. Hic autem sensus inde conceptus est, quod Flauius Finbria legatus Cinnae Ilium temporibus Syllanis oppugnauit ac diruit, quem mox seditio militum occidit.

69. non hoc iocosae conveniet lyrae: qvo, mvsa, tendis? Nunc his uerbis poeta ad se conuersus ait non se recte facere, quod lyrico carmine, cui iocosa conueniant, seueriora loquatur.

70. desine pervicax referre sermones deorvm. [Peruicax] nunc pro ‘licentior’ dicitur.

72. et magna modis tenvare parvis. Sensus est: desine magnas res, quae heroico magis carmini conueniunt, extenuare humilitate lyrici carminis.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM ALCAICVM SIVE IAMBICVM.


1. iustum et tenacem propositi uirum. In secta Stoica hoc dicitur: iustum uirum honestique propositi non terreri ciuium opinionibus uel minis exigentem, ut aliquid forte rationi contrarium fiat. Ordo est: iustum uirum solida mente et tenacem propositi non quatit ardor ciuium praua, rubentium. tenacem. Constantem in bono proposito.

2. non ciuium ardor. Seditio iniqua imperantum.

3. non uultus. Seueritas. instantis tiranni. Mentem solidam dicit iusti et tenacis uiri non permoueri minis tyranni, et hoc auget per enfasin, et gradus a populo ad regem, a rege ad elementum, ab elemento ad deum, a deo ad mundum. instantis tyranni. A.ut inminentis aut terrentis.

4. mente quatit solida. Mentem solidam dicit iusti et constantis uiri, qui minis non quatitur tyranni, aut certe mentem pro consilio intellegi uoluit, ut Vergilius (Aen. XII 554): Hic mentem Aeneae genitrix pulcherrima misit. solida. Fixa.

5. dux inquieti. Scilicet Austro duce; unum enim pendet ex altero. tvrbidvs adriae. Cuius conmotionem mare sequatur. Vt Vergilius (Aen. II 205): Incumbunt pelago.. et (Aen. I 86): Vastos uoluunt ad litora fluctus. Masculini generis est Hadria.

7. si fractus i. o. Ad enfasin animi constantis [ut] Lucanus (II 290. 291): Si, cum ruit arduus aether, // Terra labet.. et alibi (Lucan. II 58): Per fulmina decidat aether.

9. hac arte pollux. Hac animi uirtute. et vagvs hercvles. Qui omnem orbem peragrauerit [(ex Porph.),] ut Vergilius (Aen. VI 801): Nec uero Alcides tantum telluris obiuit.. et alibi (Lucan. IIII 610. 611): 5 Terras monstris aequorque leuantem // Alciden.

10. enisus. Incumbens. enisvs. Vt Vergilius (Aen. VI 130): Aut ardens euexit ad aethera uirtus.

10. arces igneas. Caelum.

11. quos inter augustus r. Semidei dicebantur, qui ob merita deorum adhibentur conuiuiis, quod Horatius modo Augusto dedit, sicut Vergilius Aeolo (Aen. I 79): Tu das epulis adcumbere diuum.

12. purpureo ore/ Pulchro, ut est (Verg. Aen. II 593): Roseoque haec insuper addidit ore. nectar. Potus numinum.

13. hag te merentem. Vtrum qui ad hoc meritum peruenerit uirtutis uia, an merentem quasi militantem?

14. indocili iugum collo t. Potentiae numinis dedit iugo feras subdere, [ideo] quantum ad mortales indociles, quantum ad potestatem Dionysi ex more doctas.

15. hac. Virtute animi.

16. martis equis a. Quirinum siue Romulum in honorem Augusti laudat, et ipsum ut Martis filium deum pro uirtute factum Acherontem mortuis deputatum uitasse confirmat. ‘Equos’ uero ‘Martis’ pro pugnandi insigni posuit.

17. consiliantibus. Idest consilium habentibus diis de recipiendo Romulo in numero deorum.

18. ilion ilion. Repetitio nominis interdum iracundiam, interdum laudem significat, ut Vergilius (ecl. 15 7, 70): Ex illo Coridon, Coridon est tempore nobis.

19. fatalis i. q. iudex. Alexander, per quem deberetur exc<indi> Ilium, ut (Verg. Aen. VI 515. 516): Fatalis equus saltu super ardua uenit // Pergama. Ordo est: fatalis et incestus iudex et peregrina mulier uertit in puluerem Ilion, Ilion, damnatum mihi et castae Mineruae cum populo et fraudulento duce, ex quo Laomedon destituit deos pacta mercede.

20. et mulier peregrina u. Helenam peregrinam dixit ad exaggerationem, ut Vergilius (Aen. IIII 211): Femina, quae nostris errans in finibus.

22. mercede pacta l. Laomedon enim pro murorum Troiae perfectione non soluerat uotum numinibus promissum; unde et Vergilius (Aen. IIII 541. 542): Necdum Laomedonteae sentis periuria gentis?

23. damnatum mineruae. Traditum, destinatum ad perdendum, ut in Vergilio [Aen. II 612. 613): Hic Iuno Sc<a>eas s<a>euissima portas Prima tenet.. et (uu. 616. 616): Tritonia, respice, Pallas // Insedit. Bene autem ‘castae’, quod (u. 19) ‘incestus iudex’ dixerat.

24. duce fraudolento. Vel Laomedonte uel Priamo.

25. iam neo lacen<a>e adulterae. Helenae, Menelai uxoris, quasi Alexander pulcritudine sua et ornatu persuasam rapuit.

26. famosus hospes. Infamis, qui Mem uiolarit hospitii, hospitis coniugem rapiendo. nec priami domvs. Domum pro genere posuit. Paris enim Priami filius fuit.

28. h[a]ectoreis opibus. Vt (Verg. Aen. VIIII 155): Decimum quos distulit Hector in annum. Opes autem pro auxiliis ponuntur, tamquam sit auxilio Hectoris uicti. Vt Terentius (Andr. III 1, 15): Iuno Lucina, fer opem, serua me, obsecro. refringit. Vt (Verg. Aen. II 13): Fracti bello.

29. nostrisque ductum seditionibus. Idest bellum quod tantum fuerat, ut et deorum seditionibus, hoc est discordiis et dissensionibus, per decennium traheretur.

30. bellum resedit. Finitum est, ut (Verg. Aen, VII 27. 28): Omnisque repente resedit Flatus.

31. et inuisum nepotem. Odiosum sibi Romulum dixit. Nepos enim Iunonis fuit per Martem, quem Martem Iouis et Iunonis filium Homerus adfirmat. Per genus autem Romuli Carthago deleta est.

32. troica quem peperit. Troiana Ilia enim da genere Troiano fuit, ut (Verg. Aen. I 273): Donec regina sacerdos.

33. marti redonabo. Idest quamuis sit de Troiano genere, patri suo Romulum regnare concedam.

34. i. s. Permittam, inquit, indigetem fieri. inire. Deificari. discere nectaris s. [Idest] deorum conuiuiis etiam interesse permittam. dvcere. Propinare, potare.

35. et adscribi quietis. Philosophi enim hanc beatitudinem diis dederunt, qua eos otiosos esse et nihil curare, nec alicuius rei sollicitudine teneri dicant, semel mundo lege disposito. Vnde Vergilius (Aen. IIII 379. 380): Ea cura quietos // Sollicitat.

37. dum longus inter s. Tolerabilius se ferre confirmat, ut, longo spatio maris interiecto, Romae regnent potius Troianorum nepotes, quam ut Ilion fruatur imperio.

38. exules. De exulibus nati.

39. regnanto. Pro ‘regnent’ ut ‘sunto’ pro ‘sint’.

40. dum priami paridisque busto. Vt Vergilius (Aen. XII 828): Occideritque sinas cum nomine Troia.. et alibi (Am. III 11): Et campos, ubi Troia fuit.

41. insultet. Libere superuagetur. insvltet armentvm. Conculcet, ut (Verg. georg. III 117): Insultare solo et gressus glomerare superbos, et alibi (georg. IIII 10. 11): Neque oues haedique petulci // Floribus insultent.

41. fer<a>e inultae. Inlaesae, securae. Siluosis enim et desertis locis ferae catulos tuto celant, ut (Verg. georg. II 471): Siluas et lustra ferarum.

42. stet capitolium. Subauditur ‘dummodo illum ruat’.

43. triumphatisque possit. Triumphatis species participii est; ut (Verg. Aen. VI 793): Regnata per arua.. et (Aen. III 125): Bacchatam Naxon.. et (Aen VI 836): Triumphata Corintho.

44. medis. Medos hic pro omnibus gentibus posuit, ac si dixisset: per triumphum subditis hostibus leges inponat.

45. horrenda. Pro ‘metuenda omnibus gentibus’.

46. extendet oras. Vt est (Verg. Aen I 279): Inperium sine fine dedi. qva medivs liqvor. Gaditanum mare dicit; inde enim incipit Europa secerni a Libia. ab afro. Ab Africa, idest per quae loca diuiduntur Europa et Africa, duae partes mundi.

48. qua tumidus rigat a. n. Dum inflatur, ut riget.

49. aurum inrepertum. Aurum etiam Roma contemnet, quod multo utilius est hominibus, cum latet adhuc sub terra; minus enim causae auaritiae praestat. Fortiorem ergo dicit Romam contemnendo aurum fore, quam in usus cogendo. Veteres enim Romani et hoc plurimum potuerunt, quod amatores paupertatis diuitias posthabebant. sic melivs sitvm. Nondum repertum.

50. spernere fortior. Ipsa scilicet Roma. spernere fortior. Quod fortis animus spernere debet, quam in usus cogere, ut (Verg. Aen. VI 843. 844): Paruoque potentem Fabricium. Ordo est: fortior spernere aurum inrepertum et sic melius situm, cum terra celat, quam cogere in usus humanos dextra rapiente omne sacrum.

52. Sacra enim omnium gentium rapuerunt Romani, non modo aurum.

20. rapiente dextra. Dextram aut pro auaritia posuit aut pro bello. Vergilius (Aen. III 56. 57): Quid non mortalia pectora cogis, Ami sacra fames? et Iuuenalis (13, 24): Atque omni ex crimine lucrum // Quaesitum.

53. terminus obstitit. Finis naturae, quo mundi spatia terminantur; ad hunc armis perueniri ambitu gloriae sine auri cupidine.

55. debacchentur ignes. Cecaumenen dicit inhabitabilem, ut (Verg. georg. I 234): Torrida semper ab igni.. in qua ita incendium, ut furor bacchantibus dominetur, ideo dicit ‘debacchentur’.

56. pluiique rores. Septemtrionalem significat cardinem, hoc est niualem, ut (Verg, georg. I 236): Glacie concreta atque imbribus atris.

57. bellicosis. Pugnacibus.

58. hac lege dico. Constituo, sancio Romania hoc ius fatorum, ut pernitiosum habeant per se reparari Troiam. ne nimivm pii. Qui uelint praestare parentibus contra uoluntatem deorum.

59. rebusque fidentes. Confisi potentia.

62. Ordo est: fortuna Troiae renascens lugubri alite, iterabitur tristi clade me coniuge et sorore Iouis ducente uictrices cateruas. tristi clade. Hoc quidam [(= Porph.)] ideo dictum uolunt, quod Fimbria, legatus Cinnae, Ilium temporibus Syllanis oppugnauerit ac diruerit, qui mox seditione militum peremptus est. iterabitvr. Repetetur.

64. coniuge me iouis et sorore. Vt Vergilius (Aen. I 46. 47): Iouisque // Et soror et coniunx.

65. ter si resurgat. Hic aut quotiens reparata fuerit Troia diruendam dicit, ut finitum pro infinito ponat, aut tertio significat Troiam perisse, semel ab Hercule, secundo a Gr<a>ecis pro Helena, tertio a Fimbria.

67. et uxor capta uirum. Quidam Andromachen intellegi uolunt propter Hectorem et Astianacta.

69. non hoc iocos<a>e conueniat lirae. A Iunonis uerbis in se poeta conuertitur. non hoc iocos<a>e. Idest non talia conueniunt nostrae propositioni.

70. peruicax. Vel licentiosa [(cons. Porph.)] uel reprehensibilis.

72. modis. Metrorum modulationibus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII