Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii iv


28 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Descende caelo et dic age tibia

regina longum Calliope melos,

seu voce nunc mavis acuta,

seu fidibus citharave Phoebi.

 

5 auditis? an me ludit amabilis

insania? audire et videor pios

errare per lucos, amoenae

quos et aquae subeunt et aurae.

 

me fabulosae Volture in Apulo

10 nutricis extra limina Pulliae

ludo fatigatumque somno

fronde nova puerum palumbes

 

texere, mirum quod foret omnibus,

quicumque celsae nidum Aceruntiae

15 saltusque Bantinos et arvum

pingue tenent humilis Forenti,

 

ut tuto ab atris corpore viperis

dormirem et ursis, ut premerer sacra

lauroque conlataque myrto,

20 non sine dis animosus infans.

 

vester, Camenae, vester in arduos

tollor Sabinos, seu mihi frigidum

Praeneste seu Tibur supinum

seu liquidae placuere Baiae.

 

25 vestris amicum fontibus et choris

non me Philippis versa acies retro,

devota non extinxit arbor

nec Sicula Palinurus unda.

 

utcumque mecum vos eritis, libens

30 insanientem navita Bosphorum

temptabo et urentis harenas

litoris Assyrii viator,

 

visam Britannos hospitibus feros

et laetum equino sanguine Concanum,

35 visam pharetratos Gelonos

et Scythicum inviolatus amnem.

 

vos Caesarem altum, militia simul

fessas cohortes abdidit oppidis,

finire quaerentem labores

40 Pierio recreatis antro;

 

vos lene consilium et datis et dato

gaudetis, almae. scimus, ut inpios

Titanas immanemque turbam

fulmine sustulerit caduco,

 

45 qui terram inertem, qui mare temperat

ventosum et urbis regnaque tristia,

divosque mortalisque turmas

imperio regit unus aequo.

 

magnum illa terrorem intulerat Iovi

50 fidens iuventus horrida bracchiis

fratresque tendentes opaco

Pelion inposuisse Olympo.

 

sed quid Typhoeus et validus Mimas

aut quid minaci Porphyrion statu,

55 quid Rhoetus evolsisque truncis

Enceladus iaculator audax

 

contra sonantem Palladis aegida

possent ruentes? hinc avidus stetit

Volcanus, hinc matrona Iuno et

60 numquam umeris positurus arcum,

 

qui rore puro Castaliae lavit

crinis solutos, qui Lyciae tenet

dumeta natalemque silvam,

Delius et Patareus Apollo.

 

65 vis consili expers mole ruit sua,

vim temperatam di quoque provehunt

in maius, idem odere viris

omne nefas animo moventis.

 

testis mearum centimanus Gyges

70 sententiarum, notus et integrae

temptator Orion Dianae

virginea domitus sagitta.

 

iniecta monstris Terra dolet suis

maeretque partus fulmine luridum

75 missos ad Orcum; nec peredit

inpositam celer ignis Aetnen

 

incontinentis nec Tityi iecur

reliquit ales, nequitiae additus

custos; amatorem trecentae

80 Pirithoum cohibent catenae.

 


Composuit: 728 A.U.C. (26 ÂÑ) ?. Systema: alcaicum. Appellatur: Calliope. Nomenclatura: 2 Calliope; 4 Phoebus; 8 Apulus; 9 Vultur; 10 Apulia; 14 Acherontia; 15 Bantinus; 16 Forentum; 21 Camena; 22 Sabinus; 23 Praeneste; 23 Tibur; 24 Baiae; 26 Philippi; 28 Palinurus; 28 Siculus; 30 Bosporus; 32 Assyrius; 33 Britanni; 34 Concani; 35 Geloni; 36 Scythicus; 36 Tanais; 37 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 40 Pierius; 43 Gigantes; 43 Titanes; 48 Iuppiter; 52 Olympus; 53 Mimas; 53 Typhoeus; 54 Porphyrion; 55 Rhoetus; 56 Enceladus; 57 Pallas; 59 Iuno; 59 Vulcanus; 61 Castalia; 62 Lycia; 63 Cynthus; 64 Apollo; 64 Delius; 64 Patareus; 69 Gyas; 71 Diana; 71 Orion; 73 Terra; 75 Orcus; 76 Aetna; 77 Tityos; 80 Pirithous



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. descende caelo et dic age tibia. Inuocat Musam, ut se iuuet in carminibus. Sed quod ait [descende caelo], ad illud pertinet, quod uelit iam transire a Iunonis sermonibus, quos in caelo habuisse eam ostenderat.

5. avditis. His distinguendum et pronuntiandum interrogatiua figura. Dicit autem audire se uocem Musae canentis. ­

5. an me lvdit amabilis insania?. Aut numquid ego hoc imaginor errore mentis, quem nimio poetico studio concepi?

6. avdire et videor pios. Hic pios dixit pro diis, et ex hoc pro Musis dictum est.

9. me fabvlosae vvltvre in apvlo // nvtricis extra limen apvliae. Vultur mons est in Apulia, ubi dicit se poeta educatum a nutric[ta]e nomine Apuliae, quam fabulosam appellauit, quod nutrices fere alum[i]ni[bu]s suis fabulas narrare soleant.

11. lvdo fatigatvmq. s. Ordo est: ludo somnoque fatigatum.

14. qvicvmqve celsae nidvm [h]achervntiae. Acheruntia oppidum est Lucaniae, quam nidum appellauit, quod paruum sit et in summo monte constitutum, sicut nidi auium in summis arboribus solent esse.

15. saltvsqve bantinos e. a. Bantia oppidum est in Apulia.

15. et arvvm pingve tenent hvmilis ferenti. Ferente oppidum est et ipsum in Lucania, quod humile appellauit, quod in ualle est positum.

18. vt pr[a]emerer sacra lavroqve conlataqve myrto. Sacram laurum, non ideo tantum dixit, quod sit in tutela Apollinis, sed etiam, quod uelit diuinitus se ea coopertum a columbis intellegi.

20. non sine diis animosvs infans. Ideo quia solitudinem nemoris non expauerat, cum esset et solus et infans; quod ipsum prodigium dicit diuinitatis cuiusdam, quam in se esse intellegi uult.

21. vester, camenae, vester in ardvos t. s. Vbicumque, inquit, sum, uester sum, o Musae, cuius infantiam manifestum est uos custodisse. Per haec autem significat se, ubicumque fuerit, nihil aliud quam studia musica colere.

23. sev tibvr svpinvm sev l. p. [Supinum], inquit, [Tibur] ad situm eius [montis] aspiciens. Nam in latere montis constitutum est.

25. vestris amicvm f. et c. Sub Bruto se militasse Horatius saepe ostendit, et periclitatum, cum ab Augusto partes eius fusae sunt, quod periculum nunc ait praesidio Musarum se euasisse.

27. devota non extinxit arbor. [Deuota] nunc elidenda ac per hoc execrabilis ac detestabilis.

28. nec sicvla palinvrvs vnda. Ostendit se etiam in mari circa Palinurum promunturium periclitatum.

29. vtcvmqve mecvm vos eritis. [Vtcumque] nunc pro ‘ubicumque’ accipe. ‘Vt’ enim ueteres nonnumquam pro locali particula ponebant, ut Vergil. in quinto: // Caesis ut forte iuuencis pro ‘ubi caesis’, et Ouidius: // (!)Qua[e]que fugit tellus illuc ut pontus // et aer.

30. navita. [Nauita], id est: nauigans.

34. et laetvm eqvino sangvine concanvm. Concani Hispaniae gens est, uel, ut alii dicunt, Scythiae, quos ostendit equino uesci sanguine. De quo et Vergil. sic ait: // Et lac concretum cum sanguine potat equino.

36. et scythicvm inviolatvs amnem. Scythicum amnem Tanain uidetur significare. [Inuiolatus] autem et ad superiores sensus per zeugma referendum.

37. vos caesarem altvm militia simvl // fessas cohortis addidit oppidis. Etiam Caesarem altum, inquit, uos recreatis, cum in hibernis constituit exercitum; per quod etiam Caesarem studiosum esse poeticae ostendit.

41. vos lene consilivm datis et dato gavde[n]tis almae. Per Musas, id est per studium litterarum, ad sapientiam corroborari mentem intellegi uult. [Lene] enim [consilium] sapientiam dicit.

42. scimvs vt inpios titanas immanemqve tvrbam. Hac parecbasi ostendit uires sine prudentia non tantum uanas esse, uerum etiam sibi aduersarias; per quod probat illud, quod supra dixerat: // Vos lene consilium datis et dato gaude[n]tis.

50. fidens ivventvs horrida brachiis. Ordo est: fidens brachiis iuuentus horrida. Melius enim id intellegitur quam ‘horrida brachiis’.

51. fratresqve tendentes opaco pelion inposvisse olympo. [Tendentes]: contendentes. De hoc autem et Vergilius sic loquitur: // Ter sunt conati inponere Pelio[n] [Ossam]Scilicet, atque Ossae frondosum inuoluere Olympum. // Ter pater extructos deiecit fulmine montes.

54. avt qvid minaci porfyrion statv. Sic Vergil.: // Mediaeque minans inlabitur urbi, nisi quod et in ipsa corporis altitudine minae quaedam uidentur esse atque horror.

58. hinc avidvs stetit v. Auidum Vulcanum dixit propter ignis auiditatem.

60. nvmqvam vmeris positvrvs a. [Numquam positurus] pro ‘qui numquam ponet’.

61. qvi rore pvro castaliae lavit crines. Castalia fons est in monte Parnasso.

63. natalem silvam. Nunc ‘in qua natus est’. Aliter diem natalem dicimus, quo quis natus est.

64. delivs et patarevs apollo. Delius a Delo insula dicitur, Patareus a Patare urbe, quae est in Lycia.

65. vis consilii expers mole rvit sva. Haec et generalis est sententia et specialiter praeterea nunc ad Gigantes pertinet. [Quia]

66. vim temperatam dii qvoqve provehvnt // in maivs. Hoc ad Augustum uult referri, quem scilicet fortem intellegi uult et doctum, per quae ad sublimitatem imperii Romani peruenerit.

70. notvs et integrae temptator orion dianae. Et hic ‘testis est mearum sententiarum’ accipe. Orion autem Dianam stuprare cum temptasset, sagitta eius occisus est.

73. iniecta monstris terra dolet svis. Terra, inquit, mater dolet filios suos, Gigantes se montibus suis pr[a]emere.

75. nec peredit inpositam celer ignis aetnen. Aetna mons Encelado superpositus est, quem ait, quamuis semper ardeat, non tamen absumi[t], ut semper eum premat.

77. incontinentis nec titvi iecvr relinqvit ales. Incontinentis: libidinosi. Hic autem adortus est Proserpinam uel, ut alii aiunt, Latonam; ob quod iecur eius semper renascens a uulture consumitur.

79. amatorem trecentae perithovm cohibent catenae. Aeque et hic Proserpinam rapere temptauit, ob quod dicitur nunc esse apud inferos.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM QVOD SVPERIVS. [YMNVS IN MVSAS DVO VERSVS ALCAICI, TERTIVS NOVENARIVS, QVARTVS PINDARICVS.]


1. descende caelo et dic age t. Propterea dixit ‘descende caelo’, tamquam iam uelit Musam transire a uerbis Iunonis, quae eam uelut in caelo habuisse ostenderet. descende caelo. Idest desine loqui de diis. Ordo est: tibia, descende caelo et Calliope regina, age dic longum melos.

2. calliope melos. Melos specialiter dici uolunt cantum pastoralem.

3. acuta. Sonora, liquida, conueniente melodiis.

5. auditis. Dum ad solam Calliopen loqueretur, dixit ‘auditis’, ut est et (Verg. Aen. VIIII 525): Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti.. et quasi deae praesentiam se sentire ait, tamquam uenerit inuocata, quod appellatur enthusiasmos. an me lvdit. Velut interrogans sodales suos posuit.

6. insania. [Idest] furor poetarum. Idest an, dum spero me audiri a te et non audior, decipior dulci amore poetrico? Ordo est: uideor audire, et uideor errare per pios lucos. avdire et videor p. Tamquam diceret: uere audio cantus uestros, et lucis inter sum? an errore mentis imaginor, quem studio concepi poeticae [(ex Porph.)?] aut certe per amoenos lucos Elysii uere uideo Musas errare? <videor avdire>. Idest uidetur mihi audire. <avdire>. Scilicet cantus uestros.

7. errare per lucos. Per nemora Musarum.

8. subeunt. Praeterfluunt.

9. me uolture. Voltur mons est Apuliae; fabulosam uero nutricem appellauit, quod hae fere alumnis suis narrare fabulas solent.

10. limen apuliae. Prouinciae nomen pro nutricis posuit, quia inde fuit Horatius. Ordo est: me puerum fatigatum ludo et somno [(cons. Porph.)] texere palumbes noua fronde in Volture Apulo extra limina Pulliae fabulosae nutricis.

12. fronde noua. Viridi, non antiqua nec arida, quae odore et umbra somnos nutriret, ut est (Verg. Aen. I 694): Et dulci aspirans conplectitur umbra.

14. celsae acherontiae. Acherontia ciuitas est Apuliae contermina Lucaniae, quam nidum ob hoc appellauit, quia parua est et in montis condita summitate, sicut nidi auium in summis arboribus.

15. saltusque bantinos et aruum. Bantia ciuitas Apuliae fuit [(ex Porph.)] contermina Venusinae ciuitati. Huius territorium pascuis amoenatur, cui campi subiecti sine uicini sunt, qui Matini appellantur nunc abusiue.

16. pingue. Fertile, ut (Lucan. IIII 12): Pingue solum tumulo. hvmilis forenti. Forentum oppidum est Apuliae Venusinae ciuitati uicinum, quod ideo humile appellauit, quia in ualle situm est; sed nunc sine habitatore est.

17. ab atris corpore uiperis. Aut ueneno nigris aut tactu letalibus.

18. ut premerer sacra. Tegerer, defensarer. Sacra autem ait non propter solum Apollinem, sed etiam propter se, eo quod paruus extra casae limen expositus lauro myrtoque columbis deferentibus tectus sit, in omen futuri poetae [(cons. Porph).] Laurus enim dicata Apollini est, myrtus Veneri, quae lyrae erat et luxurioso futura, dum lyrico carmine res Venerias describeret.

20. animosus infans. Inpauidus, ut (Verg, georg. III 81. 82): Animosum pectus, honesti Spadices. Prodigium autem fauore diuinitatis securitatis suae fuisse confirmat, tamquam si numen sibi inesse uelit intellegi. Ordo est: Camenae, ego infans animosus non sine dis uester tollor in arduos Sabinos et cetera.

21. tester, camenae, uester. Vbicumque sum, inquit, uester sum, o Musae, cuius infantiam uos custodisse manifestum est, significans, quod ubique nil aliud quam stadia scribendo carmina Musarum colat [(ex Porph.),] ut est (Ìerg. georg. II 476): Quarum sacra fero.

23. seu tibur supinum. Montuosum, ut (Verg. georg. II 276): Collesque supinos. Situm autem ciuitatis descripsit, quia in ascensu constituta montis est [(ex Porph.).]

24. seu liquidae p. b. Aut inter aquas constitutae, aut deliciosae, siue puri aeris.

25. Ordo est: me amicum uestris fontibus et choris non extinxit Philippis acies uersa retro, non deuota arbor nec Palinurus Sicula unda. amicvm. Amabilem.

16. non me philippis uersa a. r. <Apud> Philippos enim a Bruto et Cassio dimicatum est, in quorum parte et Horatius fuit. Lucanus (I 694): Vidi iam, Phoebe, Philippos.

27. deuota non extinxit arbor. Execrabilis et detestanda.

28. palinurus unda. Promuncturium est Siciliae, non a Palinuro Aeneae gubernatore dictum, sed [ab] Annibalis, ubi redeuntem se Horatius de Macedonia periclitatum dixit, qui est et nauibus periculosus locus.

29. utcumque. Pro ‘ubieumque’; s<a>epe enim ueteres ‘ut’ pro ‘ubi’ ponebant. Vergilius (Aen.V329): Caesis ut.

30. insanientem n. b. Inquietum. ‘Nauita’ hic pro ‘nauigante’ posuit. bosphorvm. Mare a natatu bonis dictum.

31. et urentes harenas. Calentes. In Syria enim regione Persarum uehementior sol est; ubi et Antonius, dum ad Cleopatram unit reuerti, exercitum morbo perdidit.

32. Ordo est: et ego uiator libens uisam urentis harenas Assyrii litoris et Brittannos feros hospitibus et Concanum laetum equino sanguine. litoris assirii viator. Litus etiam camporum extremitatem ueteres dicebant. Vnde [et] Vergilius (Aen. II 557): Iacet ingens litore truncus.

33. visam. In omnibus subaudiendum est (u. 29) ‘utcumque mecum uos eritis’. brittannos hospitibvs feros. Inhospitales. Brittani enim inmolare hospites dicebantur.

34. sanguine concanum. Concani gens Hispaniae dicebatur, uel, ut quidam uolunt, Thraciae. Quibus dum uinum deesset, lacte et sanguine utebantur. De quibus ait [Vergilius] (georg. III 463): Et lac concretum cum sanguine potat equino.

35. uisam. In omnibus subaudiendum est: utcumque mecum uos eritis. pharetratos gelonos. Gens Scithiae sagittis potens, ut (Verg. georg. II 125): Et gens ilia quidem sumptis non tarda pharetris.

36. et scithicum inuiolatus amnem. Tanain. inviolatvs. Intactus tuitione Musarum.

37. Ordo est: uos recreatis Pierio antro Caesarem altum militia, quaerentem finire labores, simul abdidit oppidis fessas cohortes. vos c<a>esarem altvm. Magnum, fortem, siue triumpho sublimem.

38. fessas cohortes. ‘Fessas’ hic non lassas, sed a labore requiescentes; ad hiemandum enim de castris ad oppida ducebatur exercitus. abdidit oppidis. ‘Abdidit’ interius recondidit, ut (Verg. Aen. VII 387): Et natam frondosis montibus abdit.

39. finire qu<a>erentem labores. Necessitates bellorum ad praesens releuare.

40. pierio r. a. Musico secreto, ut ostenderet Caesarem poeticae quoque artis studiosum.

41. uos lene consilium. Per Musas, idest per stadium litterarum intellegi unit mentem sapientia roborari. ‘Lene’ enim consilium sapientiam ac philosophiae moderationem dicit.

42. gaudetis almae. Sanctae, ut (Verg. Aen. II 591. 664. X 252): Alma parens.

42. impios titanas. Hic pareguasi ostendit uires sine prudentia non solum uanas esse, sed etiam sibi aduersas [(ex Porph.).] Vnde et Gigantum ponit exemplum, qui inrationabili furore aduersum deos arma sustulerunt. Ordo est: scimus, ut sustulerit caduco fulmine impios Titanas, [et] inmanem turbam, unus qui temperat inertem terram et uentosum mare et qui aequo imperio regit tristia regna et urbes et diuos et mortalis turbas. cadvco. Euenti.

45. qui terram. Iuppiter. terram in[h]ertem. Aut quae eos genuerit, qui uicti sunt, aut quae iacet semper nec agitatur aut fertur motu aliquo sicuti alia elementa. temperat. Mitigat.

46. regnaque tristia. De statu suo semper sollicita.

48. aequo. Iusto.

49. magnum illa terrorem i. i. Vt (Verg. Aen. VI 584): Superisque Iouem detrudere regnis. Ordo est: ilia horrida iuuentus fidens brachiis [(cons. Porph.)] et fratres tendentes inposuisse Pelion opaco Olympo intulerant magnum terrorem Ioui.

50. horrida brachiis. Melius intellegitur ‘horrida iuuentus’ quam ‘horrida brachiis’ [(ex Porph.),] ut (Verg. Aen. VI 582. 583): Hic et Aloidas geminos, inmania uidi // Corpora.. aut ‘brachia’ pro uiribus accipienda sunt.

51. tendentes opaco. Contendentes montibus montes inponere. Vt Vergilius (georg. I 281—282): Ter sunt conati inponere Pelion Ossae // Scilicet atque Ossae frondosum inuoluere Olympum.

53. sed quid tiphoeus et ualidus mimas. Gigantum nomina, ut (Verg. Aen. VIII 298): Non terruit ipse Typhoeus.

54. aut quid minaci. Sublimi, eminenti, ut (Verg. Aen. II 240): Mediaeque minans inlabitur urbi.

66. euolsis truncis. Tantae enim uirtutis, erat, ut truncos arborum iaceret in hostes.

57. palladis <a>egida. Clipeum Mineruae; similiter Vergilius (Aen. VIII 699. 700): Contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam // Tela tenens.

58. ruentes. Inconsiderate uenientes. hinc. Idest ex parte Iouis. hinc avidvs stetit. Auidus propter ignis rapacitatem, ut (Verg. Aen. II 758): Ilicet ignis edax.

59. hinc matrona iuno. Ouidius (trist. VI 33): Summi matrona Tonantis.. et (Verg. Aen. XI 476): Matronae puerique uocat labor ultimus omnis.

60. et numquam humeris p. a. Pro ‘qui numquam ponit’.

61. qui rore puro castaliae l. Castalius fons est Liciae, ubi Apollo armentum dicitur pauisse, siue in monte Parnasso.

62. crines solutos. Significans studium capillorum, ut (Verg. Aen. IIII 148): Crinem fingens.

63. dumeta. Nemora, sed propter asperitatem loci dumeta dixit. natalemqve silvam d. Deli insulae, in qua natus memoratur [nec specialiter perti].

64. et patareus apollo. Patara ciuitas est Lyciae [(ex Porph.),] in qua maxime Apollo colitur, ut Statius (Theb. I 696. 697): Seu<t>e Lyciae Pat<a>re<a> niuosis // Exercent dummeta iugis.

65. uis consilii expers. Ignara . vis consilii expers. Generalis sententia est [(cons. Porph.),] nec specialiter pertinens ad Gigantes [(cf. Porph.),] quod robur corporis sine sapientia periculosum sit et inefficax.

66. uim temperatam. Virtutem moderatam etiam a deo iuuari, quod uult ad Augustum referri, qui erat et fortis et sapiens, per quae ad culmen peruenit imperii.

67. odere uires. Idest execrabiles sunt diis uires, quae omnem iniquitatem animo meditantur.

68. testis m. Modo testes suarum inducit sententiarum.

69. centimanus gigas. Superiorem sententiam personarum confirmat exemplis.

70. integrae. Idest uirginis.

71. temptator orion dianae. Orion uenator fuit, qui stuprare conatus Dianam sagittis eius occisus est.

73. iniecta monstris terra d. s. Dolet, inquit, terra, quod ita iniecta est supra Gigantas, ut eos, quos filios eius uolunt, suis montibus premat [(ex Porph.),] ut Iuuenalis (4, 98): Vnde fit, ut nolim fraterculus esse Gigantis.

74. luridum. Squalidum et inferno colore foedatum.

76. aetnen. Aetna mons est Siciliae Encelado super positus, quem ad poenae perpetuitatem non perardere commemorat, sicut et Tityi iecur a uulture indefesso pastu non posse consumi. Vergilius (Aen. VI 598—600): Fecundaque poenis Viscera .. // nec fibris requies datur ulla renatis.

77. incontinentis. Libidinosi, qui Latonam uoluerit stuprare. Titius Gigas fuit in nouem terrae iugeribus Cubans.

80. pirithoum. Pirithous enim conatus Proserpinam rapere catenis dicitur innodatus [(cons. Porpih.),] ut (Verg. 26 [...]

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII