Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii v


numquam opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Caelo tonantem credidimus Iovem

regnare: praesens divus habebitur

Augustus adiectis Britannis

imperio gravibusque Persis.

 

5 milesne Crassi coniuge barbara

turpis maritus vixit et hostium

pro curia inversique mores! –

consenuit socerorum in armis,

 

sub rege Medo Marsus et Apulus,

10 anciliorum et nominis et togae

oblitus aeternaeque Vestae,

incolumi Iove et urbe Roma?

 

hoc caverat mens provida Reguli

dissentientis condicionibus

15 foedis et exemplo trahenti

perniciem veniens in aevum,

 

si non periret inmiserabilis

captiva pubes: ‘signa ego Punicis

adfixa delubris et arma

20 militibus sine caede dixit

 

derepta vidi, vidi ego civium

retorta tergo bracchia libero

portasque non clausas et arva

Marte coli populata nostro.

 

25 auro repensus scilicet acrior

miles redibit: flagitio additis

damnum. neque amissos colores

lana refert medicata fuco

 

nec vera virtus, cum semel excidit,

30 curat reponi deterioribus;

si pugnat extricata densis

cerva plagis, erit ille fortis,

 

qui perfidis se credidit hostibus,

et Marte Poenos proteret altero,

35 qui lora restrictis lacertis

sensit iners timuitque mortem.

 

hic unde vitam sumeret inscius,

pacem duello miscuit: o pudor!

o magna Carthago probrosis

40 altior Italiae ruinis!

 

fertur pudicae coniugis osculum

parvosque natos ut capitis minor

ab se removisse et virilem

torvus humi posuisse voltum,

 

45 donec labantis consilio patres

firmaret auctor numquam alias dato

interque maerentis amicos

egregius properaret exul.

 

atqui sciebat, quae sibi barbarus

50 tortor pararet: non aliter tamen

dimovit obstantis propinquos

et populum reditus morantem,

 

quam si clientum longa negotia

diiudicata lite relinqueret

55 tendens Venafranos in agros

aut Lacedaemonium Tarentum.

 


Composuit: 728 A.U.C. (26 ÂÑ) ?. Systema: alcaicum. Appellatur: Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus). Nomenclatura: 1 Iuppiter; 3 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 3 Britanni; 4 Persae; 5 Crassus; 9 Apulus; 9 Marsicus, Marsus; 9 Medus; 11 Vesta; 12 Roma; 13 Regulus (M. Atilius); 18 Punicus; 24 Mars; 34 Poenus; 39 Carthago, Karthago; 40 Italia; 41 Marcia; 55 Venafranus; 56 Lacedaemonius; 56 Tarentum



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. caelo tonantem credidimvs i. r. Si famae, inquit, tantum de Iouis magnitudine credidimus: quanto magis de Augusti credendum est, cuius uirtutes et potentiam omnes non audimus, sed uidemus.

3. adiectis brittanis imperio gravibvsqve persis. Per has gentes ab ultima occidentis plaga usque ad orientalem per continuationem adiunxisse imperio suo terras Augustum intellegi uult.

5. milesne crassi conivge barbara. Cum magnitudinem rerum gestarum Augusti commemorasset, indignatur eos, qui sub Crasso militauerant, oblitos Romanae uirtutis, apud Parthos resedisse turpitudinem captiuitatis aequo animo ferentes.

6. tvrpis maritvs vixit et hostivm, // pro cvria inversiqve mores, // consenvit socerorvm in armis. ῾Υπέρβατον sic ordinandum: et hostium socerorum in armis consenuit. Nam illa per exclamationem [per medium est], quae Graece διὰ μέσου inlata esse dicuntur: ‘Pro curia inuersique mores! Puta autem hoc eum dixisse: Itane hoc Romanus fecit? O mores, inuersi estis, et o curia, quam indignas res passa es[t]!

9. svb rege medo. Medum suo more pro Partho posuit.

10. [h]anciliorvm et nominis et togae oblitvs aeternaeqve vestae. Per [h]ancilia[m] et Vestam sacra ac religiones Romanas uult intellegi. Aeternam autem Vestam propter aeternos, qui in ara eius coluntur, ignes dixit.

12. incolvmi iove. Mire [incolumi Ioue], ut si diceret: stante[m] mundo, incolumi rerum natura.

13. hoc caverat mens provida regvli : Nequis scilicet uitam captiuitate speraret, sed potius pro libertate moreretur.

14. dissentientis condicionibvs foedis, quod captiuos Afrorum noluit pro se reddi.

15. exemplo trahentis perniciem veniens in aevvm. Perniciem hinc processuram in futurum tempus, si exemplum tale induceret.

17. si non periret inmiserabilis captiva pvbes. Id est: si non perissent captiui, quoniam nemo eorum misereri deberet.

18. signa ego pvnicis adfixa delvbris. Haec uerba sunt Reguli desuadentis, ne permutatio captiuorum fieret. Indicat autem indignationem quandam, turpitudinem in Romanis militibus, cum se facile captiuitati traderent, uideri.

23. et arva marte coli popvlata nostro. Vidi, inquit, securiores Poenos agros suos colere, qui agri iam a nobis ante fuerant uastati.

25. avro repensvs scilicet acrior miles redibit. [H]ironia, cuius sensus est: uidelicet fortior prodibit miles in pugnam pr[a]etio redemptus. Quod significat non posse fortiter in acie stare militem, qui didicerit uictum se posse uiuere.

26. flagitio additis damnvm. Turpitudini, inquit, Romanae, quae per ignauiam militum accidit, insuper uos adiungitis damnum pecuniae, qua sic eos redimere uultis.

27. neqve amissos colores lana[ta] refert medicata fvco. Vt lana, inquit, medicata, id est infecta, numquam ad pristinum redit colorem, ita miles inbutus uitio captiuitatis non erit fortis.

34. et marte poenos pro[p]teret altero id est: si iterum constitutus ad pugnam hostis prodierit.

37. hic vnde vitam svmeret inscivs pacem dvello miscvit. Cum deberet, inquit, uitam uirtute atque armis quaerere, commisit se hostibus; sic ergo pacem bello miscuit.

39. o magna carthago probrosis // altior [rvinis] italiae rvinis. Sic uoca[ba]tur Carthago magna, quam ait dedecore et damnis magnis Romanorum altiorem factam.

41. fertvr pvdicae conivgis oscvlvm // parvosqve natos vt capitis minor // ab se removisse. Adfirmatur Regulus, cum Romam captiuus adductus esset a Poenis, auersatus uxoris osculum, dicens inhonestum matronae esse eum, qui sit infamiae captiuitatis damnatus, id est seruus factus, maritum agnoscere. Bene ergo additum [pudicae coniugis], ne putares illum ideo osculum coniugis auersatum, quod de pudicitia eius iniquius sensisset.

43. et virilem torvvs hvmi posvisse vvltvm. Id est, ad humum uultum deiecisse. Virilem autem uultum ad uirtutem animi eius, cum hoc faceret, referens dixit.

45. donec labantes consilio patres // firmaret avctor, nvmqvam alias dato. Scil(icet) generaliter accipiendum, id est: qualem sententiam nemo umquam de se tulisset.

48. egregivs properaret exvl. Hoc est: gloriosus, qui se exulem maluerit esse, quam cum infamia redimi. Et est occultum antitheton; nam maerentibus amicis egregium exulem opposuit, quae figura eam uim habet, ut ostendat ingens miraculum fuisse in hoc, quod, cum amici pro eo maererent, ipse egregius, id est sublimis animo ageret.

53. qvam si clientivm longa negotia. Cum populus, inquit, ei obsisteret, ne in Africam portaretur, non aliter eos reliquit, quam solent principes ciuitatis amicos suos negotiorum deiudicatis litibus uel prolatis rebus otiosa mente relinquere, festinantes in praedia sua.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


<...>


12. et urbe roma. Non enim mirum, si Roma capta et Capitolio diruto consenesceret sub rege Medo, sed incolumi Capitolio et urbe Roma turpissimum est consenescere sub hostilibus armis.

13. hoc cauerat. [Idest] hoc prouiderat. hoc caverat. Idest nequis uitam ex captiuitate speraret, sed potius pro libertate moreretur [(ex Porph.).] Captus enim Regulus a Poenis imperator Romanus, dum pro conmutatione captiuorum Romam missus ab Afris esset, hanc sententiam in senatu dixit: ne captiui aut mutarentur aut redimerentur et in posterum disciplina militaris tali exemplo deperiret, nec militi spes alia salutis nisi in armis esset. Vnde milites Crassi notat, qui Reguli dissimiles animo uitam captiuitate pepigerint.

15. fedis. Turpibus. fedis. Quod captiuos Afrorum pro se reddi noluerit.

16. pernitiem ueniens in aeuum. In futurum pernitiem processuram, si tale duceretur exemplum Romanis non pereuntibus, qui capi poterant.

17. inmiserabilis. Tamquam non essent digni misericordia in bello capti.

17. immiserabilis. Idest nisi pubes captiua inmiserabilis periret, esset pernities ueniens in aeuum.

18. signa ego punicis. Adlocutio in senatu Reguli de turpitudine et inertia captiuorum.

20. sine c<a>ede dixit. Vt suorum significaret ignauiam nec eos redemptione dignos, nudatos eos sine caede uel commissione pugnae armis dixit, ut (Verg. Aen. 6 XI 424): Cur ante tubam tremor occupat artus?

22. brachia libero. Aut ‘nudo’ dixit, aut qui, cum ingenui essent, ne occiderentur, seruire uoluerint et ligari.

23. portasque non clausas. Idest Afros non timentes et quasi iam uictores recolentes agros, quos cum Romano exercitu ipse uastauerat.

24. marte. Bello.

26. auro repensus. Per ironiam dicit sub hoc sensu: ergo fortior miles procedet ad pugnam pretio redemptus. Et significat non posse in acie fortiter stare militem, qui uiuere redemptione didicerit [(ex Porph.).] Aut certe ‘acrior ad uitia’ rediet, idest ‘deterior’ redemptus, uelut qui culpam auxerit damno.

26. flagitio additis. Contra consuetudinem Romanam uel disciplinam est, ut milites pretio, non uirtute liberentur.

28. medicata fuco. Sicut fuco, inquit, lana medi-cata ad pristinum iam non potest colorem reuerti, ita miles uitio captiuitatis inbutus ad pristinam non posse confirmat redire uirtutem.

29. nec uera uirtus. Inuiolata, incorrupta.

30. reponi. Reddi, restitui [eleuari, erigi ab humilibus rebus].

31. extricata densis. Expedita, liberata. Et est hic sensus: ut cerua plagis erepta consuetudinem non potest mutare fugiendi, ita et miles, qui se perfidiae hostium commiserit, constantiam pugnandi habere non potent.

32. plagis. Retibus; plagae autem proprie funes retium sunt.

34. proteret. Conteret. et marte altero. Restaurato bello ad proelium non reuerti.

35. restrictis lacertis. Hoc est: qui uinciri se pertulit timore mortis. Ordo est: qui iners sensit lora strictis lacertis et timuit mortem, proteret Poenos altero Marte, si cerua pugnat extricata densis plagis?

37. hic unde uitam. ‘Hic’ idest’ in bello’; ‘inscius’ ‘ignarus rerum’ et per hoc ‘ignauus’, qui nesciret uitam uiro forti de armis potius sperandam.

38. pacem duello miscuit. Qui tamquam in pace se hostibus crediderit, dum se debuerit armis tueri. o pvdor! Verecundia Romanorum! exclamatio dolentis.

39. o magna carthago. Magna enim Carthago ab accolis uocabatur; sed hic eam poeta ait dedecore Romanorum maiorem factam.

40. altior italiae ruinis. Indignatio Romani ducis est, qui non uirtutibus urbis Carthaginem contulit, sed ruinis, ut in miseriis fortior crederetur, non in rebus praeclaris.

41. fertur pudic<a>e c. o. Ad augmentum uirtutis pertinet, quod castam pro patria Regulus contempsit uxorem; inpudica enim potuit iure contempni. Indecorum enim duxit matronam Romanam senium, hoc est captiuum, osculo dignum putare. Neglexit etiam paruos filios, qui pro aetatis infirmo miserationem patris mereri potuerint.

42. minor. Vt insanus. Minoratio enim cerebri ἀπορίαν infert. capitis minor. Serui enim minores capitis uocantur eo, quod non habeant liberum caput.

44. toruus. Terribilis. torvvs hvmi p. v. Idest in terram deiecto uultu [(sim. Porph.),] ne ad affectum uel aspectu traheretur.

46. numquam alias dato. Qualem sententiam nemo umquam de se dedisset.

48. interque m<a>erentes a. e. Gloriosus; qui exulem se esse maluerit, quam cum infamia redimi, et est occultum antitheton. Nam m<a>erentibus egregium exulem opposuit. Mirum est ergo, ut ceteris pro se m<a>erentibus ipse constans animo probaretur.

49. sibi barbarus. Qui hac securitate uoluntatis suae inpleto consilio rediret ad poenam, contempnens certa sibi et promissa supplicia, qua inpetratis iniunctis alter ad otium reuerteretur aut praemium.

52. et populum reditus. Idest cum illi populus obsisteret ad Africam properanti, tam securo et pertinaci animo ipse omnes deseruit, quam solet quis relictis amicorum negotiis aut clientium litibus definitis ad praedia sua proficisci propter uoluptates, quasi uolens carere molestiis.

53. longa negotia. Longas lites et ueternosas.

55. uenafranos. Venafrum ciuitas est; inde [est] Venafranos. tendens venafranos in agros. Ad amoenitatis exemplum delitiosas posuit ciuitates.

56. a<u>t lacedemonium tarentum. A Lacedemoniis conditum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII