Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii viii


1 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Martiis caelebs quid agam kalendis,

quid velint flores et acerra turis

plena miraris positusque carbo in

caespite vivo,

 

5 docte sermones utriusque linguae:

voveram dulcis epulas et album

Libero caprum prope funeratus

arboris ictu.

 

hic dies anno redeunte festus

10 corticem adstrictum pice dimovebit

amphorae fumum bibere institutae

consule Tullo.

 

sume, Maecenas, cyathos amici

sospitis centum et vigiles lucernas

15 perfer in lucem: procul omnis esto

clamor et ira.

 

mitte civilis super urbe curas:

occidit Daci Cotisonis agmen,

Medus infestus sibi luctuosis

20 dissidet armis,

 

servit Hispanae vetus hostis orae

Cantaber sera domitus catena,

iam Scythae laxo meditantur arcu

cedere campis.

 

25 neglegens, ne qua populus laboret,

parce privatus nimium cavere et

dona praesentis cape laetus horae:

linque severa.

 


Composuit: 729 A.U.C. (25 ÂŃ) ?. Systema: sapphicum minus. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 7 Liber; 13 Maecenas (C. Cilnius); 18 Cotiso; 18 Dacus; 19 Medus; 21 Hispanicus, Hispanus; 22 Cantaber, Cantabricus; 23 Scythae



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. martiis caelebs qvid agam kalendis. Haec ὠιδὴ ad Maecenatem scripta est, qua testatur se diem festum Martiarum kalendarum gerere, quod hac luce maximum periculum effugerit arbore infracta paene elisus. Kalendae autem Martiae hodieque matronarum dies festus est. Ait ergo non debere mirari Maecenatem, quod diem kalendarum Martiarum celebret, quamuis matronam, id est uxorem, non habeat.

5. docte sermonis vtrivsqve lingvae. Hoc ad Maecenatem adnectendum. Nam sic ordinandum est ‘Maecenas docte sermonis utriusque linguae’, et intellegendum utique Graecae et Latinae.

10. corticem adstrictvm pice dimovebit amforae f. b. i. c. t. Dicit se hoc kalendarum die amphoram ad sacrificium et conuiuium aperturum, quam cortice picato operuerit et in fumario posuerit Tull[i]o consule.

10. corticem adstrictvm pice dimovebit amf. f. Videtur [cortice[m]] pro ‘cortici’, id est ablatiuum casum pro datiuo, posuisse, ut sit sensus: cortici fumum dimouebit pice adstrictum. Et fumum utique pro fauilla fumi dixit, quae sidere solet super ad cooperimentum amforae.

13. cyathos centvm. Sensus est: licet centum cyathos bibas, innocui erunt.

15. procvl omnis esto clamor et ira. [Esto] pro ‘erit’. Dicit autem adeo innocuum esse uinum, quod exhibiturus sit, ut potantes nec [n]oneret nec per ebrietatem ad lites incitet.

17. mitte civilis s. v. c. Noli, inquit, sollicitus esse de salute urbis, cum sint tuta omnia, et solue animum ad laetitiam in conuiuio meo.

19. medvs infestvs sibi lvctvosis dissidet armis. Medos significat inter se seditionibus occupatos esse.

21. servit hispanae vetvs hostis orae. [Orae] genetiui casus et [Hispan[i]ae] eiusdem casus est.

22. cantaver sera domitvs catena. [Sera], inquit, [catena], quia diu bellum cum his gestum est, et tarde uicti sunt.

25. neglegens neqva popvlvs laboret. [Neglegens] nunc pro securo positum est, ut e contrario [Vergilius] securum pro neglegenti dixit // Securus amorum // Germanae.

26. parce privatvs. Cum sis, inquit, priuatus, noli adrogare tibi diu rei p(ublicae) curam.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM SAPPHICVM.


1. martis celebs q. <a.> k. Kalendis Martiis Matronalia dicebantur, eo quod mariti pro conseruatione coniugii supplicabant, et erat dies proprie festus matronis. Ad M<a>ecenatem ergo scribit Horatius non eum debere mirari, quod Kalendis Martiis, dum sit sine uxore, sacrifice! Hac enim die se casu arboris commemorat liberatum et seruatae salutis uti festiuo. celebs qvid agam k. Vt uiduae sine uiris, ita caelibes sine uxoribus dicuntur.

2. et acerra turis. ‘Acerra’ turibulum dicebatur ministerialis patina fictilis. Vt est (Verg. Am. V 746): Plena supplex ueneratur acerra.

5. docte sermonis u. l. Superiori hoc sensui adnectendum est, ut hie ordo sit: M<a>ecenas, docte sermonis utriusque linguae, idest Graecae et Latinae. Ordo est: Maecenas, docte sermonis utriusque linguae, miraris, quid caelebs agam Martiis Kalendis, quid uelint flores et acerra plena turis et carbo positus in uiuo cespite. vtrivsqve lingvae. Idest Graecae et Latinae.

6. uoueram . Modo reddit, cur faciat hoc. voveram dvlces. Illo die se uouisse dicit, quo est periculo arboris ereptus. et albvm. Superis aptior erat alba uictima; nam diis infernalibus semper nigra offerri debent.

7. prope funeratus. Extinctus siue sepultus.

9. Ordo: hic dies festus redeunte anno dimouebit corticem amphorae adstrictum pice institutae bibere fumum consule Tullo. dimovebit. Arripiet in usum conuiuii uinum, quod fumo inueterabatur.

12. consule tullo. Consulem pro uetustate posuit.

13. sume, m<a>eoenas, cyathos. Cyathos mensuras dixit, quas pro sexta parte sextarii ducebant.

14. sospitis centum. Verbo usus est conuiuarum: centum cyathos, siue finitum pro infinite posuit, ut (Verg. Aen. VII 337): Tibi nomina mille. et vigiles lvcernas. Vigilantibus in officio luminis. Qui (quae? quia?) coram uigilantibus ardent in officio luminis.

15. procul omnis esto clamor et i. Ita innocuum uinum se exhibiturum promittit, ut nec oneret nec per ebriositatem lites prouocet [(ex Porph.),] ut (Verg. Aen. XI 14): Timor omnis abesto.

18. occidit daci cotisonis agmen. Cotiso nomen regis Dacorum, quo uicto suadet aliquatenus a curis publicis recedi debere et priuato se indulgere conuiuio M<a>ecenatem.

19. medus infestus sibi l. Eo quod ciuilia inter se Medi bella gererent nec eis per discordiam rebellare Romanis uacaret.

20. dissidet. Dissentit, discordat.

21. vetus. Diuturnus.

22. cantaber. Gens Hispaniae. sera domitvs catena. Tarda, quia diu bellum cum his gestum est et cum difficultate ab Augusto superati sunt [(cons. Porph.),] et ideo eos Romanis seruire dicit uictos et subditos.

23. laxo meditantur arcu. Vt eos distensis arcubus uictos et fugientes ostenderet, ut (Verg. Aen. 25 XI 874): Et laxos umeris referunt languentibus arcus.

26. neglegens nequa p. l. Subauditur ‘esto’ quod pro securitate posuit, qua non timeret, nequa res publica parte laboraret, ut e contrario Vergilius ‘securum’ pro neglegenti dixit (Aen. I 350. 351): Securus amorum // Germanae.

26. nimium c. Nimium curare uel sollicitos esse.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII