Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii ix


22 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Donec gratus eram tibi

nec quisquam potior bracchia candidae

cervici iuvenis dabat,

Persarum vigui rege beatior.’

5 donec non alia magis

arsisti neque erat Lydia post Chloen,

multi Lydia nominis

Romana vigui clarior Ilia.’

me nunc Thressa Chloe regit,

10 dulcis docta modos et citharae sciens,

pro qua non metuam mori,

si parcent animae fata superstiti.’

me torret face mutua

Thurini Calais filius Ornyti,

15 pro quo bis patiar mori,

si parcent puero fata superstiti.’

quid si prisca redit Venus

diductosque iugo cogit aeneo,

si flava excutitur Chloe

20 reiectaeque patet ianua Lydiae?’

quamquam sidere pulcrior

ille est, tu levior cortice et inprobo

iracundior Hadria,

tecum vivere amem, tecum obeam lubens.’


Systema: asclepiadeum quartum. Appellatur: Lydia. Nomenclatura: 4 Persae; 6 Chloe; 7 Lydia; 8 Ilia; 8 Romanus; 14 Calais; 14 Ornytus; 14 Thurinus; 17 Venus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. donec gratvs eram tibi. Hac ὠιδῆι alternis uicibus respondentem sibi Lydiam amicam facit. Agit autem cum ea de instauratione gratiae. [Donec] autem pro ‘quamdiu’ positum est.

2. nec qvisqvam potior bracchia candidae // cervici ivvenis dabat. Id est: nec quemquam me potiorem habebas, cui ceruicis tuae amplexus permitteres.

5. donec non alia magis arsisti. His dehinc quattuor uersibus Lydia respondet et deinceps, ut dixi, uices inter eos sunt dicendi ac respondendi quaternis uersibus.

6. neqve erat lydia post chloen. Nec Lydiam, id est me post ponebas Chloae.

7. mvlti lydia nominis. Id est ‘magni nominis’, ac per hoc ‘clarae famae’.

11. pro qva non metvam mori, si parcent a. f. s. Id est: si mea morte illius animae fata parcent, ut superstitem eam mihi faciant fata.

14. thvrini calais filivs ornyti. Ordo est et sensus: Thurini Ornyti filius Calais nomine. [Thurini] autem, qui est a Thurio oppido Italiae.

15. pro qvo bis patiar mori. Quantum carum habeat Calain per ὑπερβολὴν expressit, bis se paratam mori pro illo dicens; quod ideo intulit, ut illum uinceret, quia dixerat se paratum pro Chloe mori.

17. qvid, si prisca redit venvs. Hic iam temptare incipit Lydiam, an redire secum in gratiam uelit.

18. dedvctosqve ivgo cogit aeneo. Si rursus, inquit, nos uenus iungit ac firmat perpetua coniunctione. Hoc enim per iugum aeneum dicit. Aeris namque materia non sicut ferrum rubigine consumitur. Quare et Vergil. non ob aliud uidetur mihi dixisse: // Et centum uinctus aenis // Pos tergum nodis, nisi ut perpetuam pacem aenea furoris uincula futuram ostenderent.

19. si flava excvtitvr. [Excutitur] pro ‘expellitur’ positum est.

21. qvamqvam sidere clarior. Calais scilicet.

23. iracvndior hadria. Hadria pro Hadriatico mari dicitur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM PRIMO VERSV GLYCONIVM, SECVNDVS ASCLEPIADEVS.


1. donec gratus eram tibi. Hac ode alternis uicibus Lydiam respondentem sibi amicam facit et agit cum ea de instauratione gratiae, qua promerita beatiorem se adfirmat rege Persarum. ‘Donec’ autem pro ‘quamdiu’ positum est.

2. potior. Melior. nec qvisqvam potior. Idest cum nemo mihi a te praeferretur.

4. Persarum enim reges deliciosis copiis utebantur.

5. donec n. a. m. Hic pro Lydiae persona respondet.

6. arsisti. Amasti, ut (Verg. Aen. IIII 101): Ardet amans Dido. post cloen. Inferior. Chloe nomen alterius amicae.

7. multi lidia nominis. Hoc est: magnae famae [(ex Porph.)] et Iliae matri Romuli praeferenda.

9. thressa cloe. Thracia, ut (Verg. Aen. V 285): Thressa genus, Pholoe.

12. si parcent animae f. s. Ad augmentum amoris paratum se dicit mori, si pro altero hoc fieri fata patiantur, iuxta illud (Verg. Aen. VI 121): Si fratrem Pollux alterna morte redemit. si parcent a. [Idest] si fata parcent illi diu uiuendo remanenti, cupio pro ea mori.

13. me torret. Ex persona Lydiae usque ad finem. face mvtva. Vt ipse superius (c. II 12, 15. 16): Et bene mutuis // Fidum pectus amoribus.

14. thurini calais. Ordo est: Thurini Ornyti filius Calais me torret [(cons. Porph.).] Thurius enim Brittiorum oppidum est, unde Ornytum dicit fuisse.

15. bis patiar mori. Secunda uice tamquam sua et ipsius.

17. quodsi prisca r. u. Idest si ad amorem redimus priorem.

18. iugo cogit aeneo. Ad perpetuitatem reuertentis gratiae iugum aeneum posuit; aes enim non sicut ferrum robigine consumitur. Vnde et Vergilius (Aen. I 295. 296): Et centum uinctus aenis // Post tergum nodis.. ut uelut aeternam pacem futuram furoris aerea uincla monstrarent. aeneo. Forti, inexpugnabili.

19. excutitur. Pro ‘expellitur’.

21. sidere pulchrior. Vt (Verg. Aen. VIII 589): Qualis Oceani perfusus Lucifer unda.

22. ille. Calais.

23. iracundior adria. Sicut illud (Ter. Andr. III 3, 23): Amantium irae amoris integratio est.

24. tecum uiuere a. Vt (Verg. Aen. II 710): Vna salus ambobus erit. tecvm obeam. Vt (Verg. ecl. 10, 43): Tecum consumerer aeuo.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII